Quaestio 3
Quaestio 3
Utrum virtutes morales sint inter se connexae
TERTIO quaeritur vtrum virtutes morales sint inter se connexae. Et videtur quod non, quia sicus se habent ad inuicem virtutes intellectuales, ita & morales. Sed virtutes intellectuales non Asunt ad inuicem connexae, non enim qui habet vnam scientiam, habet omnes, ergo videtur similiter quod virtutes morales non sunt connexae ad inuicem.
Item virtutes morales causantur ex exercitio actuum vt probatur 2. Ethic. Sed aliquis potest exercitari in actibus vniu: virtutis & non in actibus alterius; ergo aliquis potest habere vnam virtutem moralem sine alia.
IN CONTRARIVM est Aristot. 5. Ethicorum & Aug. qui dicit quod virtutes in anima non possint separari ab inuicem, quare &c.
RESPONSIO. Supposita distinctione de connexione virtutum prius posita dicendum est, quod virtutes morales nullam habent essentialem connexionem seu dependentiam quo ad primum modum qui superius porebatur, quia accipiendo virtutem moralem siue secundum esse perfectum siue imperfectum, vna non dependet ab alia immediate & essentialiter. Cuius ratio est quia illae virtutes quae habent obiecta diuersa in nullo a se dependentia, & diuersos fines particulares & proprios qui dant speciem virtuti, & actui eius non videntur esse connexae essentialiter & immediate Sed virtutes morales sicut liberalitas, temperantia, & fortitudo, & aliae sunt huiusmodi, habent enim diuersa obiecta non connexa directe & essentialiter. Et diuersos fines proprios, ergo talevirtutes non sunt ad inuicem connexae essentialiter & directe
Loquendo autem de secundo modo connexionis quae est aliquorum plurium in tertio, dicendum est quod virtures connectuntur in se ratione prudentiae cui omnes virtutes morales sunt essentialirer connexae, nisi quod distinguendum est de virtute morali. Et similiter de prudentia secundum esse perfectum & imperfectum. Virtus enim moralis secundum esse perfectum non potest esse sine alia virtute morali, ratione prudentiae perfectae quae coexigit omnem virtutem moralem, & sine qua nulla virtus moralis est perfecta, vnde potest sic argui, Omnis virtus sic perfecta requirit prudentiam perfectam, sed prudentia perfecta requirit omnem virtutem moralem perfectam, erge vna virtus moralis perfecta coexigit aliam. Maior patet ex dictis in praecedenti quaestione, quia si virtus moralis coexigit prudentiam, & econuerso & perfecta virtus moralis coexigit prudentiam perfectam & econuerso. Minor probatur per idem, quia si prudentia coexigit virtutem moralem, perfecta prudentia coexigit omnem virtutem moralem perfectam. Haec aut ratio satis concludit, nisi diceretur quod non esset vna prudentia sed diuersae quae correspondent diuersis virtutibus, moralibus, quia sic vna virtus posset esse perfecta cum prudentia sibi correspor dente absque hoc quod alia virtus moralis esset perfecta vel prudentia sibi correspondens. Sed probatio quod fit vna prudentia tantum correspondens omnibus virtutibus. Et hoc sic, ille habitucui correspondet obiectum vnum sub vna formali ratione est vnus specie, sed prudentia cuicunque virtuti correspondens habet vnum obiectum sub vna formali ratione, ergo est vnus habitus Maior patet. Minor probatur, quia per se obiectum prudentiae est bonum humanum secundum que humanum, illud autem est vnius rationis in generali circa quamcunque materiam irae, timoris, vel concupiscentiae, seu cuiuscunque alterius, quare &c. Secundo sic, sicut est de sanitate corporali ita est de spirituali quae est per virtutes. Sed vna est medicina de sanitate corporis hominis secundum quod homo est quantum ad omnes partes, & omnes infirmitates in singulis partibus contingentes, vel possibilibus contingere, ergo a simili est vna prudentia quae est directiua, respectu sanitatis spiritualis quae fit per virtutes morales, secundum qualiber passionem irae, & concupiscentiae, timoris, & huiusmodi, ergo &c.
Loquendo autem de tertio modo connexionis secundum quen vna virtus adminiculatiue & dispositiue facit ad alteram. Si adhuc virtutes morales secundum suum esse perfectum mutuse exigunt, & maxime illae quarum frequenter materia occurrit vt temperantia, fortitudo, iustitia, liberalitas de quibus forte specialius intelligit Philosophus illud quod dicit de connexione virtutum. Cuius ratio est, quia habitus qui non potest aeque firmiter resistere contrario actui sine actu alterius dependet quantum ad suum perfectum esse & suum peffectum operari saltem adminiculatiue & dispositiue ab illa alia virtute. Sed quaelibet virtus moralis & maxime illae quarum materia saepius occurrit sunt huiusmodi, ergo dependent ad scinuicem secundum suum perfectum esse adminiculatiue seu dispositiue Maior de se paret, mi nor probatur, quia si aliquis esse liberalis & non temperatus facilius ageret contra liberalitatem quam si esset temperatus, quia intemperatus volens exercere actum intemperantiae necesse est? quandoque det cui non oportet, puta meretrici. Et quia tales velo citer deserit substantia huius mundi necesse est ad explendum act intemperantiae quod quandoque accipiant vnde non oportet per furtum, rapinam, vel alio modo illicito. Si aurem sit liberalis simul & temperatus propter actum intemperantiae exercendum non age aliquid contra liberalitatem, sed vtrumque vitabit, igitur &c.
Quod si aliquis dicat quod vnus habitus sufficit, quia ille idem habitus qui potest per se in operationem sibi conuenientem potest etiam ex imperio omnia impedientia operationem suam refraenare, nec ad hoc indiget aliquo habitu adminiculante. Contra. Quia omni virtuti non conuenit per se actum alterius virtutis imperare nisi quando obiectum vnius ordinatur ad obiectum alterius vt ad finem, sicut obiectum liberalitatis ordinatur, ve ordinabile est ad obiectum charitatis, scilicet in Deum sicut ad fi nem. Sed obiectum vnius virtutis particularis respicientis aliquo bonum particulare hominis sicut est obiectum temperantiae ve liberalitatis, non est finis obiecti alterius virtutis particularis respicientis aliquod bonum particulare hominis, sicut obiectum temperantiae vel liberalitatis non est finis obiecti alterius virtutis pa ticularis, ergo vna virtus particularis non habet imperare per si actum alterius virtutis. Quod si verum est, non potest aeque efficaciter imperare actu contrarium sicut faceret cum adminiculo illius virtutis, patet ergo quod virtutes morales quantum ad suum esse perfectum coexigunt se adminiculatiue, seu dispositiue, & maxime illae quarum materia frequenter occurrit. Quantum vero ad esse earum imperfectum vna potest esse & acquiri sine alia
AD PRIMVM argumentum dicendum quod non est simile de virtutibus intellectualibus inter se & de moralibus, quivirtutes morales habent per se connexionem cum prudentia quae si sit perfecta requirit omnem virtutem moralem perfectum et per consequens vna virtus moralis exigit aliam. Scientiae autem speculatiuae & quaecunque virtutes intellectuales non habent aliquod tertium in quo connectantur. Quia quamuis sit vna superior scientia puta Metaphysica a qua omnes aliae scientiae dependent tamen illa non dependet ab aliis. Ei ideo ratione illius aliae non se exigunt mutuo necessario.
Ad secundum dicendum quaedam virtutum moralium quaedam perficiunt hominem respectu eorum quae passim & communiter agenda occurrunt sicut fortitudo, teperatia, iustitia, liberalitas, & huiusmodi vnde oportet quod homo simul execitetur circa materias talium virtutum. Et si quidem exercitetur circa eas bene operando acquiret habitus virtuosos respectu omnium. Si autem bene operetur circa vnam materiam, non autem circa aliâm non acquire habitum perfectum virtutum circa illud circa quod beue operatur propter defectum perfectae prudentiae quae non dirigit solum circa materiam virtutis vnius, sed circa materiam cuiuslibet. Et hoc modo scilicet quantum ad esse perfectum & imperfectum nor est inconueniens, vnam virtutem esse sine alia. Ahae vero sunt virtutes morales quae perficiunt hominem secundum quendam eminentem statum, vt magnificentia, & magnanimitas. Et quia exercitium circa materia istarum virtutum non occurrit cuilibet communiter. Ideo aliquis potest habere alias virtutes morales, etiam perfecte, dato quod non habeat has virtutes quantum ad exercitium actuum propter defectum materiae, habet tamen eas in habitu, vel de propinqua dispositione cum secundum aliquid hae virtutes non differant ab aliis nisi secundum magnum & paruum, illud autem dicimur habere quod in promptu est vt habeamus secundum illud 2. Physi. quod parum deest nihil vel parum deesse videtur. Et ideo habitis aliis virtutibus istae dicuntur in eis haberi.
On this page