Quaestio 4
Quaestio 4
Utrum vitia sint connexa
VAETO quaeritur vtrum vitia sint connexa, Et arguitur quod sic, quia pronior est homo pro statu naturae corruptae ad vitium quam ad virtutem secundum illud Gen. 20. Sensus & cogitatio hominis prona sunt ad malum ab adolescentia sua. Sed virtutes sunt ad inuicem connexae vt visum est, ergo fortiori ratione & vitia...
Item lacobi 2. dicitur qui offenderit in vno, factus est omnium reus. Sed nullus efficitur reus omnium mandatorum nisi per omnia peccata, quia non est reatus nisi ex peccato, ergo qui habet vnum peccatum habet omnia.
IN CONTRARIVM est. quia vnum vitium est alteri contrarium sicut prodigalitas illiberalitati, sed contraria non possunt esse simul, ergo fortiori ratione nec talia vitia. Et iterum 4. Ethic. dicitur malum si integrum sit, importabile fit & seipsum corrumpit. Sed si omnia peccata essent connexa in quocunque esset malitia mortalis peccati, esset integra, ergo &c.
RESPONSIO. Dicendum est simpliciterquod peccata ad inuicem non habent connexionem. Quod patet sic, in peccato sunt duo, scilicet auersio a bono rationis, & conuersio ad aliquod bonum apparens. Sed ratione nullius istorum possunt habere peccata connexionem, ergo nullo modo. Probatio minoris, & primoque ratione auersionis peccata non habent connexionem, quia ex hoc quod aliqua recedunt ab vno non connectuntur, v patet de lineis recedentibus & procedentibus ab eodem puncto, quamuis propter accessum ad vnum aliqua connectantur sicut connectuntur lineae quando concurrunt ad vnum punctum. Sed auersio quae est in peccatis est per recessum ab vno, scilicet a rectitudine rationis, ergo per hoc peccata non connectuntur. Item nec ratione conuersionis, quia conuersio ad distincta & separata non est ratio connexionis, sed bona apparentia ad quae est conuersio in peccatis sunt distincta & separata vt immoderata ira concupiscentia, & sic de aliis, ergo ratione conuersionis peccata non habent connexionem. Contingit tamen inter aliqua peccata connexionem inueniri ex cursu obiectorum ita vt manens actualiter in vno necessario habeat incidere in aliud, vel resilire a primo sicut dicit beatus Aug. quod superbus necesse habet alij in uidere iuxta modum qui fuit declaratus in secundo libro.
AD PRIMVM argumentum dicendum quod magis est. ad propositum nostrum quam ad oppositum, quia eo ipso quod homo pronior est ad peccandum non requiruntur tot ad vnun peccatum sicut ad vnam virtutem. Et ideo non est necesse quod habens peccatum vnum habeat omnia, sicut habens vnam virtutem habeat omnes.
On this page