Text List

Quaestio 5

Quaestio 5

Utrum omnes virtutes habeantur aequaliter

ἀVArSτο ἄνικίVtrum omnes virtutes habeantur aequaliter. Thom. 1. 2. q. 66. art. 2.

QVINTO quaeritur vnum omnes virures habeVantur aequaliter. Et arguitur quod non, quia si Lomnes virtutes haberentur aequaliter inter se tunc quicunque excederet aliquem in vna virtute exAcederet ipsum in aliis omnibus atqui consequens est falsum, ergo & antecedens. consequentia per se patet, falsitas consequentis probatur, quia diuersi sancti laudantur de virtutibus diuersis tanquam in illis praeeminentes & non in aliis sicut Abraham commenlatur de fide, Iob de patientia, & sic de aliis

Item ex actibus deuenimus in cognitionem habituum, sed experimento patet quod vnus homo perfectius operatur actum vnius virtutis quam actum alterius, eigo virtutes talibus actihus correspondentes non sunt in illo coaequales.

IN CONTRARIVM est quod dicit Aug. 6. de trinitate, & habetur in litera, quod quicunque sunt aequales in fortitudine sunt aequales in prudentia, & temperantia & sic de aliis.

RESPONSIO. Quaestio ista potest intelligi dupliciter. Vno modo comparando vnam virtutem ad aliam in eodem homine vt fortitudinem ad temperantiam, vtrum. I.tales virtures sint inter se aequales & sic quaeritur de aequalitate quantitatis perfectionis virtutum. Alio modo comparando diuersas virtutes inter se numero differentes (sicut duas temperantias in duobus hominibus) ad alias duas consimiliter inter se differentes sed specie differentes a primis, sicut ad duas fortitudines in eisdem hominibus vt sit sensus quaestionis vtrum illi qui sunt aequales in vna virtute secundum speciem puta in temperantia, sint aequales in omnibus virtutibus aliis puta in fortitudine, & prudentia, & sic de aliis, & hoc modo quaeritur de aequalitate proportionis, vtrum scilicet qualem proportionem habent aliquae virtutes vnius speciei in diuersis hominibus ralem habeant omnes aliae in eisdem. Si ergo quaestio intelligatur de aequalitate perfectionis quantiratis sic dicendum est qued non est aequalitas inter virtutes imo theologicae sunt perfectiores virtutibus acquisitis omnibus, & inter acquisitas, intellectuales sunt perfectiores moralibus, & inter morales vna est perfectior altera, quod theologicae sunt perfectiores virtures acquisitis patet sic, illae virtutes quae sunt circa nobilius obiectum & immediatius ordinantur ad nobiliorem finem sunt nobiliores, sed virtutes theologicae respectu acquisitarum sunt huiusmodi, ergo &c. Maior patet, quia nobilitas virtutum est ex nobilitate obiecti finis. Minor declaratur, quia obiectum & finis virtutum theologicarum est Deus, obiectum autem virtutum acquisitarum est aliquod ens creatum, vt patet de virtutibus moralibus quarum obiectum est aliquid agibile a nobis. Et idem est de obiecto virtutum intellectualium seu scientiarum excepta metaphysica quae & si sit de Deo, deficit tamen a virtutibus theologicis ratione latitudinis. Quia aliqua tenemus fide de Deo ad quae non potest attingere aliqua metaphysica ratio, quare manifestum est quod virtutes theologicae excellunt omnes acquisitas.

Quod autem inter virtutes acquisitas intellectuales nobiliores sint moralibus. Probatur sic, perfectio virtutis consistit in bono rationis. Tunc sic, illa virtus est nobilior quae est circa bonum virtutis rationis nobiliori & perfectiori modo. Sed virtutes intellectuales sunt circa bonum rationis nobilior & perfectiori modo quam morales, quia virtutes intellectuales perficiunt id quod est rationale per essentiam scilicet ipsum intellectum, 8 actus earum consistit essentialiter in actu rationis. Morales, autem perficiunt id quod est solum rationale per participationem. appetitum, ergo intellectuales sunt perfectiores moralibus.

Quod autem inter morales vna fit perfectior altera patet sic, illa virtus moralis est perfectior in quo magis relucet bonum rationis. Sed inter virtutes morales iustitia est huiusmodi, erge ipsa est inter virtutes morales perfectior. Maior patet ex dictis Minor declaratur, quia illud quod perficit hominem non solum in seipso, sed in comparatione ad alterum perfectius continei bonum rationis quam illud quod perficit ad seipsum tantum. Sed in ter virtutes morales iustitia maxime perficit hominem non solum ad seipsum, sed etiam ad alterum, quare &c. Vnde dicit Philoso. 5. Ethic. qui ipsa est praeclarissima virtutum, & sic patet quod virtutes comparatae ad inuicem non sunt aequales aequa litate perfectionis. Quod de omnibus vnico modo probari potest sic, impossibile est diuersas species habere eundem gradum perfectionis. Sed virtutes hoc modo acceptae differunt initer se specie, ergo non possunt esse aequales in perfectione.

Si autem quaestio intelligatur secundo modo . s. de aequalitate proportionis modo quo fuit expositum adhuc distinguendum est quia virtutes duplicem habent perfectionem scilicet essentialem & adiunctam, Essentialem habent ex naturali habitudine inchoatiue, & ex exercitio actuum completiue. Adiunctam autem habeni ex dispositione vel adminiculo quam vna virtus sortitur ex alte ra sibi adiuncta. Si ergo proportio aliquarum virtutum attendatur secundum perfectionem essentialem, sic non omnes qui sunt aequales in vna virtute sunt aequales in alia. Quia sicut statim dictum est essentialis perfectio virtutis est initiauue a dispositione naturali. Compleriue autem per assuefactionem operum, si aliqui duo homines possunt aequaliter esse a natura dispositi ad vnani virtutem puta temperantiam, & aequaliter assuefacti in operibus temperatir, qui non sunt a natura aequaliter dispositi ad fortisudinem nec aequaliter assuefacti ad opera fortitudais, ergo noi oportet quod tales sint aequales in fortitudine, quamuis sint aequa les in temperantia. Si autem proportio virtutum attendatur secundum perfectionem adiunctam, vt quia fortitudo adiuncta est temperantiae propter hoc temperatus potest magis resistere actibus contrariis (vt dictum fuit prius) sic dicendum est o qui sunt aequales in vna virtute sunt aequales in omnibus. Cuius ratio est, quia illae virtutes sunt aequales quo ad perfectionem adiunctam quae sunt aequales secundum virtutes sibi adiunctas. Si ergo virtutes adiunctae non sunt aequales, nec primae erunt aequales quo ad perfectionem adiunctam & in hoc sensu loquitur Aug. vi. habetur in litera dicens. "Si dixeris istos esse aequales in fortitudine, sed illum praestare in prudentia, sequitur quod huiusmodi fortitudo minus prudens sit ac per hoc nec fortitudine aequales sunt. quoniam fortitudo illius est prudentior atque ira de caeteris virtutibus inuenies, si omnes eadem consideratione percurras".

AD PRIMVM argumentum dicendum quod nihil prohibet virtutem vnam perfectius perfectione essentiali esse in vno quam in alio & non aliam virtutem. Et secundum hoc vnusanctus laudatur super sanctos alios de vna virtute & non de alia. Sed quantum ad perfectionem adiunctam seu adminicu latiuam quicunque sunt aequales in vna sunt aequales in alia.

Per idem patet ad secundum, quia perfectio actus potest contingere ex sola perfectione essentiali secundum quam non est aequalitas proportionis in omnibus.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 5