Text List

Praeambulum

Praeambulum

Sententia huius distinctionis XXXVII. in generali & speciali.

ED IAM distributio decalogi. Prius determinauit magister de habitibus virtutum & donorum, nunc agit de operibus mandatorum, per quae in actibus virtutum dirigimur. Et diuiditur in tres, Quia primo agit de septem mandatis quae partim consistunt in animo, partim in verbo, partim in facto. Et secundo prosequitur diffusius quaedam pertinentia ad octauum mandatum quod consistit in verbo dist. 38. Sciendum tamen tria esse genera mandatorum. Et tertio addit de duobus vltimis mandatis quae consistunt in animo dist. 40. sancta synodus decernit. Prima diuiditur in duas. Quia primo agit de praeceptis primae tabulae. Et secundo de praeceptis secundae ibi, In secunda vero tabula. Prima diuiditur in quatuor. Quia primo assignat generaliter numerum praeceptorum. Et secundo exemplificat primum. Tertio secundum. Quarto tertium. Secunda ibi, Primum in prima tabula. Tertia ibi. Secundum praeceptum est. Quarta ibi tertium vero est. Secunda istarum diuiditur in duas. Quia primo ponit praecepti explicationem. Et secundo mouet & soluit dubitationem incidentem. Sed quaeritur hic. Secunda pars quae incipit ibi, In secunda vero, diuiditur in quinque parte secundum quinque partes quae ibi explicantur & patet in litera. Haec est diuisio & sententia in generali.

IN SPECIALI sic procedit. Et primo dicit quod sunt decem praecepta quorum tria primae tabulae ordinant nos ad Deum Alia autem quae sunt in secunda tabula ordinant nos ad proximum. Et statim ponit primum praeceptum. Non adorabis deo: alienos. Non facies tibi sculptile, vbi dicit Origenes quod sunt duc mandata. Sed Aug. dicit tantum esse vnum. Et secundum dictum est expositio primi. Et ponit differentiam inter similitudinem & idolum, quia similitudo habet aliquid simile in rerum natura, idolum vero nihil, vt si aliquis caput hominis fingat in corpore canis. Et ideo dicitur primo Cor. 8. quod idolum nihil est, quia nihil est in rerum natura sibi correspondens, vel secundum Aug. idolum nihil est, quia licet materiam idoli natura ministret, formam tamen fecit flultitia hominum. Et ideo nihil est sicut & peccatum nihil est. Tunc obiicit contra hoc, quia secundum eundem Augustinum omnis forma facta est per verbum,; ergo vt videtur forma idoli bona est & perfecta per verbum. Et respondet quod forma idoli inquantum est, a Deo est, sed non inquantum est forma idoli, id est, posita ad adorandum, sic enim est peccatum. Secundum praeceptum est, non assumes nomen Dei tui in vanum, & est sensus literalis non iurabis pro nihilo & subdit allegoriam. Tertium mandatum est memento vt diem sabbati sanctifices, & ad literam praecipitur obseruatio sabbati, & subditur allegoria. Haec sunt tria praecepta primae tabulae. Primum autem praeceptum secundae tabulae est honora patrem & matrem, per quod praecipitur nobis reuereri parentes: & eis necessaria ministrare. Aliud est non occides. Aliud est non moechaberis, vbi nomine Moechia intelligitur omnis illicitus concubitus. Aliud est non furtum facie in quo prohibetur sacrilegium rapina, & vsura sicut declaratur in litera. Tio quaeritur, vtrum filij Israel qui acceperunt ab Aegyptiivasa aurea, & argentea, & vestes, & illa asportauerunt commiserint furtum, & respondet quod illi qui hoc fecerunt obediendo iussioni diuinae, non peccauerunt, quia Deus est dominus omnium. illi autem qui hoc fecerunt ex cupiditate peccauerunt. Postea arguit quod omnes peccauerunt, quia omnes fecerunt contra praeceptum iuris naturalis, quod etiam exprimitur lege diuina, videlicet non facies alij quod tibi non vis fieri. Et respondet. supplendum est; non faciens alij iniuste quod tibi non vis fieri Vltimo ponit aliud praeceptum quod est, non loquaris contra proximum tuum falsum testimonium, vbi prohibetur expressmendacium quod obest proximo. Sed quia de mendacio & periurio agetur in sequenti distinctione. Ideo magister breuiter transit. Haec est sententia &c.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum