Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum praecepta decalogi conuenienter enumerentur

QUAESTLO PRIMA. Vtrum praecepta decalogi conuenienter enumerentur. Thom. 1. 2. 9. 100. ar. 5.

CIRCA distinctionem istam quaeritur primo, vtrum praecepta decalogi conuenienter enumerentur. Et videtur quod non quia in quolibet genere peccati contingit peccare corde & opere. Sed in quibusdam generibus peccatorum, id est in furto & adulterio per aliud praeceptum prohibetur peccatum co dis. Cum dicitur non concupisces vxorem proximi tui, erg idem debuit fieri in caeteris peccatis.

Item qui diligit proximum legem implet. Ro. 13. Sed intentio legissatoris est in omnibus praeceptis, vt lex impleatur, erge sufficiebat dare illud vnum praeceptum de dilectione proximi

Item sicut contingit peccare in deum & in proximum ita & in seipsum, sed aliqua praecepta dantur contra peccatum in deum & in proximum, ergo aliqua praecepta debent dari contra peccatum in seipsum, sed nullum tale fuit datum, ergo male.

Item sicut ad cultum Dei pertinebat obseruatio sabbati ita & obseruatio aliarum solennitatum. Sed inter praecepta decalogi est vnum pertinens ad obseruationem sabbati, ergo debuerunt esse aliqua alia praecepta pertinentia ad obseruationem aliarum solennitatum,

IN.CONTRARIVM est quod habetur Exod. 20. vbi illa decem praecepta tantum enumerantur. Et Deut. 10. dicitur. Ostendit vobis Dominus pactum suum quod praecipit vt faceretis decem verba quae scripsit in duabus tabulis lapideis.

RESPONSIO. Dicendum est quod praecepta moralia sufficienter enumerantur. Illa enim praecepta ad bonam vitam sufficiunt per quae homo conuenienter ordinatur ad Deum & ad proximum, sed per illa decem praecepta conuenienter & sufficiei ter homo ordinatur ad Deum & ad proximum, igitur &c. Maior patet, quia ad hoc quod aliquis in aliqua communitate bene com moretur duplex ordo requiritur & sufficit. Primus est vt bene se habeat ad Deum qui praeest communitati. Secundus est vt bene se habeat ad alios consocios communitatis & comparticipes. Pr mum fit in ciuilitate diuina per bonum ordinem hominis ad deum Secundum vero per bonum ordinem hominis ad proximum, & sic patet maior. Minor declaratur similiter distinguendo praecepta, & eorum sufficientiam ostendendo sic, praeceptorum quaedam ordinant hominem ad Deum vt ad principem communitatis, quaedim vero ad proximum vt ad conciuem. Principi tria debent subditi scilicet fidelitate, reuerentiam, & famulatum, fidelitas in hoc consistit vt honor principatus ad alium non transferatur. Et quantum ad hodatur primum praeceptum. Non habebis deos alienos. Reuerentia autem ad principe in hoc consistit vt nihil vitiosum contra eum committatur, & quantum ad hoc datur secundum praeceptum, est. Non assumes nomen Dei tui in vanum. Famulatus autem debetur principi in recompensationem beneficiorum quae ab ipso percipiunt subditi. Et ad hoc pertinet tertium praeceptum de sancti, ficatione sabbati in recognitionem beneficij creationis; & illud praeceptum quo ad aliquid fuit morale, quantum autem ad aliud fuit cerimoniale vel legale, morale quidem fuit quo ad reuerentiam quae Deo exhibebatur & secundum hoc manet omni tempore, cerimoniale vel figurale fuit quantum ad determinationem diei respectu significationis futurorum scilicet requiei corporis Christi in sepulchro & sanctorum in gloria, & quantum ad hoc mutatum, est sicut & caetera cerimonia, & sic tria praecepta sunt secundum quae homo ordinatur ad Deum sufficienter vt ad principem

Ad proximum autem vt ad conciuem homo ordinatur dupliciter, vno modo specialiter, alio modo generaliter. Specialiter quidem ad illos quorum est debitor vt eis debitum redda & quantum ad hoc datur praeceptum, honora patrem & matrem Generaliter autem ad omnes vt nulli nocumentum inferatur neque opere, neque ore, neque consentiatur corde. Opere autem in fertur nocumentum proximo tripliciter. Primo quantum ad cor sistentiam propriae personae per homicidium. Et contra hoc datur praeceptum, non occides. Alio modo in personam coniunctam quantum ad propagationem prolis. Et contra hoc datur prae¬ ceptum, non moechaberis. Tertio modo infertur nocumentum in rem possessam. Et istud prohibetur per illud praeceptum, non furtum facies. Nocumentum autem quod infertur ore prohibetur per illud, non falsum testimonium dices. Nocumentum autem seu deordinatio cordis prohibetur cum dicitur non concupisces. Et quia concupiscentia est duplex. s. carnis, & oculorum ideo per aliud praeceptum prohibetur concupiscentia carnicum dicitur. Non concupisces vxorem proximi tui. Et per aliud concupiscentia oculorum cum dicitur non concupisces rem proximi tui, non agrum, non ancillam, vbi prohibetur concupiscentia ancillae, non ad concubitum, quia sic coincideret in aliud per quod prohibetur concupiscentia carnis, sed ad vsum manualem. Et sic patet distinctio & sufficientia praeceptorum.

AD PRIMVM dicendum quod delectatio adulterij & vtilitas diuitiarum sunt de se quaedam appetibilia, homicidium vero & falsitas & huiusmodi non sunt secundum se delectabilia, quia proximus & veritas naturaliter amantur. Et ideo maior est pronitas & inclinatio ad adulterium, & furtum quam ad homicidium, vel falsum testimonium, propter quod illa prohibentur non solum quo ad opus, sed etiam quo ad interiorem concupiscentiam. Alia vero non nisi prohibendo simul in peccato operis peccatu cordis.

Ad secundum dicendum quod dilectio proximi est sicut prima generalis radix obseruandi praecepta, prout in dilectione proximi etiam dilectio Dei includitur. Est enim finis praecepu dilectio. Timoth. primo, vnde sicut in disciplinis praeter primum principium quod est de quolibet esse, vel non esse, oportet ponere quaedam alia principia magis particularia per quae illud commune determinatur, ita & fortius multo in operabilibus praeter dilectionem Dei & proximi oportuit ponere aliqua praecepta specialia quae istud commune determinarent & in particularibus operationibus dirigerent.

Ad tertium dicendum quod non oportuit dare speciale praeceptum de dilectione sui, quia vnusquisque ad hoc satis naturaliter inclinatur. Sed quantum ad dilectionem dei & proximi lex naturalis erat obscurata propter peccatum. Et ideo de illa datum fuit praeceptum. Et iterum dilectio sui in dilectione dei & proximi intelligitur, quia amicabilia ad alterum venerunt ex his quae sunt hominis ad seipsum.

Ad quartum dicendum quod omnes solennitates veteris legis fuerunt institutae in commemorationem alicuius benefici diuini, vel iam exhibiti, vel figurati. Et quia inter omnia beneficia mundo exhibita praecipuum & generalissimum fuit beneficium creationis, inter exhibenda autem praecipuum futurum erat beneficium redemptionis per passionem Christi. Ideo obseruantia sabbati in qua commemorabatur beneficium creationis, seu quies ab operibus creationis, & in quo praefigurabatur quies corporis Christi, in sepulchro post opus redemptionis fuit potissima & prae aliis commemoranda. Aliae vero solennitate celebrantur propter aliqua particularia beneficia, propter quod eis praetermissis fit mentio de solo sabbato inter praecepta decalogi quae dantur toti communitati.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1