Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum tradere mutuum sub vsura sit licitum
DEINDE quaeritur de vsura. Et primo vtrum tradere mutuum sub vsura sit licitum. Et videtur quod sic, quia cuilibet licitum est consulere indemnitati suae, contingit autem quod aliquis concedens muQl tuum alteri recipit ex hoc damnum quatenus ex pecunia sua lucratus fuisset si eam habuisset, ergo videtur quod talis possit pro indemnitate sua aliquid recipere vltra sortem.
Item vnusquisque tenetur de debito honestatis aliquid compensare ei qui sibi gratiam facit vt dicitur 5. Eth. sed illae qui precium, aut mutuum dat, gratiam facit ei, ergo recipiens mutuum, tenetur tradenti aliquid recompensare. Sed non videtur esse illicitum obligare aliquem ad illud ad quod ex iure naturali tenetur, ergo non videtur esse illicitum, si aliquis mutuans alteri pecuniam deducat in obligatione aliquem recompensationem,
IN CONTRARIVM est quod dicitur Luc. II. date mutuum nihil inde sperantes, quarto etiam Ethic. dicitur hoc esse turpe lucrum. Et primo Politi. dicitur quod vsura est praeter naturam.
RESPONSIO. Circa quaestionem istam videnda sunt duo. Primum est vtrum accipere vsuram pro quocunque mutuo sit licitum. Secundum est vtrum aliquo modo possit esse licitum in mutuis aliquid recipere vltra sortem.
QUANTVM ad primum dicendum quod accipere vsuram pro pecunia mutuata est secundum se iustum; quod patei sic, quia vendere vnum vt duo, & recipere duo propter vnum est illicitum. Sed hoc fit in vsura, ergo &c. Maior patet, quia cun iustitia consistat in quadam aequalitate (vt patet ex 5. Ethi.) vendere ea quae sunt vnum tanquam duo & recipere pro eis precium quasi pro duobus distinctis est contra aequalitatem, & per consequens contra iustitiam propter quod est illicitum. Minor enin sic declaratur. Quaedam enim res sunt quarum vsus est ipsarun consumptio, sicut vinum consumitur bibendo, & cibus comedendo. Et in talibus res vel vsus quo ad transsationem in alterum non possunt seorsum computari, quia vnum non potest fine altero transferri. Siergo quis velit seorsum talem rem vendere & seorsum vsum rei, vendit eandem rem bis: vel vendit eidem id quod est iam suum quod idem est. Quia per vnam venditionem totum transfertur. Et ideo talis manifeste peccat contra iustitiam. Hoc autem fit in vsura in qua aliquis vltra pecuniam mutuam, vel vinum seu bladum, petit sibi duas recompensationes, vnam quidem recompensationem aequalem. Aliam vero quasi precium vsus quod vsura dicitur. Alia vero sunt quorum vsus non est ipsius rei consumptio sicut in domo, equo, & huiusmodi. Et in talibus seorsum potest vtrumque concedi pro determinato precio, vt cum aliquis donat alicui domum reseruato sibi vsu, vel econuerso quando concedit vsum rei reseruato sibi dominio, & in talibus recipere aliquid vltra rem traditam propter vsum rei non est illicitum nec in talibus est vsura Et sic patet primum scilicet quod vsura est illicita de se, etiam secundum philosophos morales. Prohibetur etiam iure diuino in veteri, & nouo testamento, propter quod Clemens quintur in concilio Vien. decreuit omnes dicentes vsuras esse licitas, tanquam haereticos puniendos. Cap. ex graui.
QUANTVM ad secundum aduertendum est quod accipere aliquid in mutuis vltra sortem potest esse dupliciter. Vno modo tanquam precium mutui, vel rei mutuatae & sic nunquam est licitum, sed est vsura vt patet ex his quae dicta sunt statim Alio modo tanquam stipendium laboris seu seruitij ipsius mutuantis, & sic istud posset esse in casu licitum. Verbi gratia si aliquis auctoritate illius qui praeest rei publicae ordinaretur seu statueretur ad tradendum mutuum indigentibus, & de hoc seruiret rei publicae in qua sunt quam plures qui mutuis indigen & nisi inuenirent qui eis mutuum traderent notabiliter damnificarentur, & per consequens res publica in eis, si talis inqui tradens gratis mutuum reciperet pro seruitio quod communitati exhibet aliquod certum salarium annuatim taxandum auctoritate illius qui praeest rei publicae non videretur esse illici tum, quia quilibet seruiens rei publicae de seruitio licito & rei publicae necessario meretur mercedem seu remunerationem Sed talis de quo statim dictum est seruiret rei publicae de seruitio licito ex quo gratis mutuum traderet nec vltra sortem aliquid peteret, seruitium etiam tale est rei publicae necessarium quia sine mutuis multum deperiret de bono regimine & vtilitate ciuitatis, quia non solum singulares personae notabiles, sed etiam ipsa communitas in quam plurimis partibus indigeni mutuis pro certis & arduis, ac necessariis negociis expediendis ergo seruientes & se ac sua exponentes pro tali seruitio exhibende rei publicae a singularibus personis merentur mercedem ex tali labore & seruitio. Et si eis taxetur merces huiusmodi auctoritat. rei publicae non videtur illicitum: quin potius iustum & debitum, sed istum modum non legi nec audiui alicubi statutum vel ordinatum
AD PRIMVM argumentum dicendum, quod ille qui dat mutuum potest absque peccato in pactum deducere recompesationem damni per quod sibi subtrahitur aliquid quod debet habe re, hoc enim non est vendere vsum pecuniae, sed dannum vitare vt si aliquis mutuans pecuniam diceret se teneri alteri intra certum tempus ad illam summam pecuniae quam si non solueret perdere pignus maioris valoris, talis posset sine peccato ducere in pactum quod recipiens ab ipso mutuo talem pecuniam teneretur ei de damno nisi solueret intra determinatum tempus, sed recompensationem damni quod posset prouenire ex eo quod de pecunia sua mercaretur non potst licite in pactum deduci, quia non debet vendere id quod non habet & quod potest multipliciter impediri
On this page