Quaestio 3
Quaestio 3
Utrum vsurario non repetenti aliquid vltra sortem, vel si receperit, postea restituit, teneatur qui mutuum ab eo accepit, facere aliquam recompensationem
QVAESTIO TERTIA. Vtrum vsurario non repetenti aliquid vltra sortem, vel si receperit, postea restituit, teneatur qui mutuum ab eo accepit, facere aliquam recompensationem. Thom. 2. 2. q. 78. ar. 2.
SECVNDO quaeritur vtrum vsurario non repetenti aliquid vltra sortem, vel si recepit, postea restituit, teneatur ille qui mutuum ab eo recepit, facere aliquam recompensationem. Et arguitur q & sic, quia idem videtur esse iudicium de illo qui gratis dedit mutuum & de vsurario qui vsuras non recepit, aut si recepit restituit. Sed danti gratis mutuum recipiens tenetur ad antidora, hoc est ad aliquam recompensationem, ergo similiter recipiens mutuum ab vsurario (qui nec vsuras recepit, & si recepit eas restituit) tenetur ei ad aliquam recompensationem
Item naturali aequitate recipiens beneficium obligatur ei qui dedit. Sed recipiens mutuum a tali vsurario recipit ab eo beneficium cum in aliquo iuuetur & in nullo laedatur, ergo tenetur ei ad aliquam recompensationem.
IN CONTRARIVM arguitur, quia reddenti debitum recipiens non tenetur ad aliquam recompensationem. Sed si vsurarius non repetat vsuras, aut si eas receperit, tamen ea restituit nihil facit nisi abstinere ab indebito, vel reddere quod est alteri debitum, ergo nulla recompensatio debet ei fieri.
RESPONSIO. Dicendum est simpliciter quod vsurario tradenti mutuum sub vsuris non tamen vsuras repetenti aut non recipienti, aut si receperit restituit, recipiens mutuum a tali vlurario non tenetur facere aliquam recompensationem. Quod patet sic, quia aliquis potest teneri ad recompensationem alicui alteri dupliciter. Vno modo ex debito iustitiae. Alio modo ex debito aequitatis naturalis amicitiae quo homo tenetur ad alium & maxime ab beneficium amicabiliter conferendum. Recompensatio quae fit ex debito iustitiae attenditur secundum quantitatem beneficij quod quis accepit. Et ad hanc potest quis certo pacto obligari, nec ad plus tenetur quam mutuo accepit de pecunia, vel quacunque alia re cuius vsus est consumptio. Et si ad plus obligatur, sit contra iustitiam commutatiuam quae consistit in aequalitate. Recompensatio vero quae est ex debito amicitiae praeter quantitatem rei quam in mutuis respicit iustitia considerat affectum ex quo mutuum procedit, puta quia sponte tradidit, vt amicus, & ad vtilitatem recipientis. Et ideo proportionabiliter recompensatio ad quam tenetur, debet esse spontanea. Nec potest cadere sub aliqua ciuili obligatione, per quam inducitur quaedam necessitas. Ex his dicendum est ad propositum. Si vsurario restituenti tenetur aliquis quoquomodo hoc esset vel ratione primi contractus vsurarij, vel ratione acts resti tuendi. Non ratione contractus vsurarij, quia illa tentio seu obligatio vel esset ex debito iustitiae vel amicitiae, non ex debito iustitiae, quia hoc debito nullus tenetur in mutuis nisi ad illud quod accepit, nec ex debito amicitiae, quia affectus vsurarij mutuantis sub vsura non est affectus amicitiae quaerentis bonum alterius, sed est affectus quaerentis bonum proprium cum damno alterius quare &c. Nullo ergo modo ratione primi contractus vsurari tenetur aliquis ad recompensandum aliquid vsurario vltra sortem
Item nec ratione sequentis restitutionis, quia vt prius haec tentio seu obligatio, vel esset ex debito iustitiae, vel amicitiae. Non ex debito iustitiae propter eandem rationem quae priufacta est. Et iterum si esset ex debito iustitiae posset poni sub pacto, & obligatione ciuili quod non est verum, imo tales restitutiones factas ex pacto damnant iura, quare &c.
Item nec ex debito amicitiae propter tria. Primo, quia haec obligatio est ad beneficium cui debet beneficiatus non esse ingratus. Vnde & inter amicos duos ille qui recipit mutuum sibgratis traditum tenetur ad recopensationem, non solum mutui ex debito iustitiae, sed ad gratiarum actionem, vel ad aliquid aliud ex debito amicitiae. Ille autem qui tradidit alteri mutuum non tenetur ad aliquam recompensationem ei qui mutuum sibi reddit, quia talis non confert beneficium, sed reddit debitum. Sic autem est in proposito, quia vsurarius restituens quod iniuste accepit non confert beneficium, sed reddit debitum. Et ideo in hac restitutione recipiens non tenetur in aliquo, nec etiam ad gratiarum actionem. Secudo, quia sicut recompensatio quae est ex debito am citiae est gratuita, sit causa ex qua oritur debet esse gratuita nepotest cadere sub ciuili obligatione. Sed restitutio vsurarum non est gratuita illo modo quo loquimur de gratuito scilicet quod est mere liberale, potest etiam cadere sub ciuili obligatione, quia danti vsu ras conuenit restitutio in foro contentioso, ergo &c. Tertio quia debitum amicitiae in recompensante respondet actui amicitiae in ec cui fit recompensatio. Sed restitutio non est actus amicitiae, sed iustitiae quae debet aequaliter seruari ad inimicum sicut ad amicum propter quod recipiens restitutionem vsurarum sibi debitam nullo modo obligatur vsurario restituenti ad quamcunque curialitatem modicam in verbo, vel facto, imo vsurarius qui iniuste pecuniam alteriu detinuit tenetur ei ad interesse secundum arbitrium boni viri
AD PRIMVM argumentum dicendum qued maior est falsa, quia dare mutuum gratis procedit ex affectu beneuolentiae. Et ideo recipies mutuu tenetur ei ad aliquam recompensationem quaecunque sit illa. Sed tradere mutuum sub vsura non procedit ex affectu beneuolentiae, sed auaritiae, per quam tradens quaerit lucrum proprium cum damno recipientis. Et dato quod tales vsuras no recipiat aut receptas restituat hoc non procedit ex affectu beneuolentiae, sed ex debito iustitiae. Et ideo ex nulla parte debetui ei recompensatio, quamuis possit commendari vt poenitens, vel vi iustus. Cum etiam dicitur in minore quod recipiens mutuum gratis traditum tenetur an antidora. Verum est, quia si tradens alias indigeat mutuo ille qui recipit ab eo mutuum, tenetur ei gratis dare mutuum si potest, sicut gratis ab eo recepit, tenetur etiam ei ad gratiarum actionem, sed non tenetur ad aliquam recompensationem pecuniariam
On this page