Text List

Quaestio 4

Quaestio 4

Utrum liceat accipere pecuniam mutuo sub vsuris

QUAESTIO QVARTA. Vtrum liceat accipere pecuniam mutuo sub vsuris, Thom. 2. 2. q. 78. ar. 4.

TERTIO quaeritur, vtrum liceat accipere pecuniam mutuo sub vsuris. Et videtur quod non, quinullus potest licite petere quod alius non potest licite dare, sed vsurarius non potest dare mutuum, i ad vsuram, ergo nulli licet ab eo pecuniam accipere sub vsura.

Et confirmatur per illud quod dicitur Ro. I. Digni sunt mort. non solum qui faciunt ea, sed qui consentiunt facientibus. Sed accipiens mutuum sub vsuris consentit vsurario tradenti mutuum ad vsuram, ergo sicut tradens peccat, ita & recipiens.

IN CONTRARIVM est, quia dicere quod recipere mutuum sub vsura sit peccatum mortale est damnare totum mundum vel maiorem partem, quod est inconueniens.

RESPONSIO. Intelligendum est quod in accipiente mutui sub vsura est duo considerare, scilicet, causam & modum. Causam si hoc faciat motus iusta necessitate, vel motus sola cupiditate augendi pecunias sicut faciunt aliqui mercatores sperantes majus lucrum ex pecunia sub vsuris accepta quam sequatur damnum de vsura, & loquor de mercatoribus qui absque mercatione habent vnde decenter viuant, sed mercantur solum ex cupidirate lucri. Secus eii esset de mercatoribus illis qui non habent vnde decenter viuant nis ex mercatione, quia tunc quod fit propter mercationem fit per iustam necessitatem. Ex parte vero modi accipiendi similiter est distinguendum, quia aut talis petit mutuum absolute, puta centum tradi sibi mutuo, aut petit cum determinatione vsurae superexcrescenti puta, scilicet, sibi tradi, p. 100. 20. Hoc supposito dicendum est quod accipiens mutuum sub vsura absque iusta necessitate peccat, qui non solum peccat qui dat alij directe occasionem peccandi, sed etiam qui sciente & absque iusta necessitate proponit alicui materiam vnde sumito casionem peccandi maxime quando credit eum esse disposirum ad talpeccatum. Verbi gra a si mulier credat aliquem virum dispositum ad concupiscendum eam si scienter & absque necessitate iusta vel debita vtilitate praesentet se ei peccat, vnicuique enim mandauit des de prximo suo: non satis autem displicet alicui damnatio proximi qui scienter proponit ei materiam vnde pximus sumit occasionem peccandi, talis eiim est qui absque iusta necessitate petit mutuum sub vsuris, ergo &c.

Si autem hoc faciat motus iusta necessitate, aut petit mutuum cum determinatione vsurae excrescentis, puta centum pro centum & viginti. Et sic credo quod peccat, quia nullus potest absque peccato aliquid ab alio petere, quem scit absque peccato non posse illud dare. Et dico non posse, ad remouendum multas instantias quae possent fieri, sed vsurarius non potest dare mutuum cum pacto superexcrescentiae absque peccato, ergo nec alius potest absque peccato aliquid petere sic, forte tamen excusantur illi qui sic petunt ex ignorantia, vel inaduertentia, vel quia firmiter tenent quod alij absque pacto superexcrescentiae mutuum non traderent. Si aurem petat mutuum absolute, sed vsurarius non vult tradere nisi sub pacto superexcrescentiae, puto quod tunc non peccat accipiens mutuum sub vsura. Cuius ratio est, quia qui patitur iniustum non peccat vt dicitur 5. Ethic. quod est verum nisi consentiat iniustum facienti. Tunc enim non solum patitur, sed coagit. Sed accipiens mutuum sub vsuris praedicto modo patitur iniustum, nec consentit facienti, ergo non peccat. Maior iam patet. Minor etiam manifesta est quantum ad alteram partem scilicet quod talis patiatur iniustum. Obligatur enim ad plus quam receperit, quod est contra iustitiam. Sed quantum ad alteram, scilicet, quod non consentiat iniustum facienti non est manifesta, sed valde dubia, quia vsurarius non obligat recipientem mutuum aliquid vltra sortem nisi de consensu eius, non enim vsurarius accipit vltra sortem ab eo cui mutuum dedit per furtum vel rapinam in quibus ille cuius res accipitur nullo modo consentit, Sed quicquid accipit, accipit de voluntate mutuum recipientis, & ideo videtur talis consentire vsurario iniustum facienti

6 Et si dicatur qg talis non contentic simpiciter, sed coatui. ad euitandum majus dannum, hoc non videtur valere, quia in tal consensu est voluntarium mixtum, sicut cum aliquis proiicit merces in mare ne submergatur tempore tempestatis, voluntarium autem mixtum & si excuset a tanto, non tamen a toto, consentien enim timore mortis in fornicationem sui vel alterius, quae non potest fieri sine eius consensu peccat mortaliter, nec excusatur, qui consentit coactus metu mortis. Et multo minus videtur excusari in proposito qui metu maioris damni consentit vsurario peccanti. Et dicendum quod dannis & poenis incurrendis sufficit ad ex cusandum culpam metus maioris danni, vel poenae, quia secundum rectam rationem minus damnum, vel minor poena sunt eligenda ne incurrantur maiora quando necesse est, vel probabiliter timetui quod necesse sit alteram incurrere. Si igitur aliquis indigens mutuo ex iusta causa recipit mutuum sciens vel probabiliter timens qui incurreret majus damnum quam sit quantitas vsurarum, nisi sub vsu ris recipiat mutuum quod alias inuenire non potest. Certe talis patitur iniustum non volens tali voluntate quae in praedictis ex cusat eum quod non est consentiens vsurario iniustum facienti. Quoc patet in simili. Si enim aliquis inuentus a latronibus, qui velin eum spoliare certa quantitate bonorum suorum. Et nisi consentia spoliaretur maiori parte nunquid licitum est isti consentire q spolietur paucioribus vt plura conseruett vtique, nec dicetur conser tire rapinae aliorum, sed consulere sibiipsi ne majus damnum incurrat Et multa alia similia possent inueniti, & simile est in proposito

Nec obstat illud quod additur qued consentiens in fornicationem sui vel alterius timore mortis peccat mortaliter, nec excusatur, quia consentit metu mortis qui est maximus metus quia quaedam sunt mala de se ex suo genere sicut adulterari ve fornicari. Et in talibus nullus potest consentire quocunque metu sine peccato. Alia vero sunt mala ex causa propter quam fiunt, & in talibus non est peccatum nisi consensus sit non solum in factum, sed in causam faciendi propter quam in facto est peccatum, & sic est in proposito, quod enim tradens alicui mutuo pecuniam, bladum, vel vinum plus recipiat ad eodem quam tradiderit, non est de se malum, imo potest bone fieri, quia recipiens mutuum potest plus reddere sicut ante mutuum poterat gratis dare. Sed peccatum est quando plus exigitur & accipitur tanquam precium rei mutuatae, tunc enim est vsura. Si ergo accipiens mutuum consentiat quod tradens ipsum plus habeat quam tradidit non quidem vt precium mutui traditi, sed vt euitet damnum quod credit se non posse euitare nisi accipiendo mutuun quod habere non potest sine pluri, talis consentit in factum, sec non in causam, propter quam est ibi peccatum, & sic non consentit in peccatum, formaliter nec peccat per consequens, sed peccato alterius vtitur ad id quod credit sibi vtile & sic in vnum factum quod de se non est malum consentiunt duo, scilicet visurarius, & ille qui accipit mutuum sub vsura. Sed ex causa consensus qua in vsurario est illicita & in alio licita vsurarius peccat & alius ni peccat, propter quod posset dici quod vsurarius peccat mutuans ad vsuram propter causam vsurae quae est in vno & non in alio

Ad primum argumentum dicendum quod bene probat quod nullus potest licite petere mutuum sub vsuris intentione dandi aliquid vltra sortem tanquam recompensationem mutui, quam intentionem habet vsurarius in accipiendo vsuras. Sed accipiens mutuum potest licirte consentire quod aliquid de suo vltra sortem transeat in potestatem seu in possessionem vsurarij propter euitationem maioris mali, & cum iure repetendi ab eo cum opus fuerit.

Ad secundum patet responsio per idem quia accipiens mutuum non consentit vsurario in eo propter quod est in mutuo ratio peccati, sed consentit in genus facti propter vitationem maioris mali & cum intentione repetendi, & ideo non peccat.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 4