Text List

Praeambulum

Praeambulum

Sententia huius distinctionis XXXVIII. in generali & speciali.

SCIENDVM tamen tria esse genera mandatorum. Prius determinauit magister de praeceptis quae consistunt partim in animo, partim in verbo, & partim in facto. Hic prosequitur quaedam pertinentia ad octauum praeceptum quod consistit in verbo Et primo determinat de mandato, & secundo de periurio d. 39 ibi, Nunc de periurio videamus. Prima diuiditur in tres, quia primo distinguit plura genera mandatorum. Secundo ostendit quid sit mendacium, ibi, Hic videndum est. Tertio probat quod omne mendacium est peccatum, ibi, quod vero omne. Prima diuiditur in duas, quia primo distinguit tria genera mandatorum ad sciendum quo mendacium sit mortale an veniale peccatum. Et secundo distinguit octo genera mendaciorum ad sciendum quod sit majus, vel minus peccatum ibi. Sciendum est etiam. Secunda pars principalis qu incipit ibi. Hic videndum est. Diuiditur in tres. Quia prime ostendit quid fit mendacium. Secundo quid sit mentirtibi, Mentiri vero est. Tertio mouet & soluit dubitationem incidentem ibi, Hic quaeritur. Tertia pars principalis quae incipit ibi, aeda vero esse. Diuiditur in rres. Quia primo ostendit quod mendaciam semper est peccatum. Secundo quod falli vel errare non semper est malum ibi, Illud etiam sciendum est. Tertio inquiri an Iacob dicendo se esse Esau mentitus fuerit ibi, Solet quaet de Iacob. Haec est diuisio & sententia in generali.

IN SPECIALI sic procedit. Primo ponit tria ess. genera mendaciorum, Primum est quando homo mentitur pro salute vel commodo alterius. Secundum est quod fit iocom. Tertium est quod fit ex malignitate ad nocendum alteri. Et est peccatum mortale Prima autem duo sunt venialia nisi in viris perfectis in quibus magister innuit ex dicto beati Aug, quod omne mendacium in viris perfectis est peccatum mortale. Primum istorum mendaciorum vocatur officiosum. Secundum iocosum. Tertium perniciosum. De mendacio autem obstetricum dicit quod fuit veniale, nec fuerunt remunetatae pro mendacio, sed pro pietate. Postea distinguit octo genera mendaciorum secundum Aug. quae plane patent in litera Postea diffinit mendacium dicens quod mendacium secundum Aug. est falsa vocis significatio cum intentione fallendi, id est, falsum dicendi. Mentiri vero est loqui contra illud quod homo in anime assentit. Et ideo omnis qui loquitur mendacium mentitur, quiloquitur contra mentem: sed non omnis qui mentitur dicit mendacium. Ille enim qui dicit verum quod credit esse falsum mentitur, quia dicit contra mentem, sed non dicit mendacium, quia secundum magistrum & Aug. in litera, Mendacium non est, nisi dicatur falsum, & per hoc respondet ad illam quaestionem qua consueuit quaeri vtrum Iudaeus dicens, Christum esse Deum dicat mendacium. Et dicit quod non, quia non dicit falsum. Mentitur tamen quia dicit contra id quod credit. Tunc probat per August. quod omne mendacium est peccatum, quia hoc debet homo loqui quod animo gerit, verba enim instituta sunt non ad fallendum, sed vi homines conceptus suos pandant, licet autem omne mendacium sit peccatum non est tamen mortale nisi illud quod fit ex malignitate quod est perniciosum de quo intelligitur illud Psalm Perdes omnes qui loquuntur mendacium. Vitimo dicit quod fall vel errare non semper est peccatum, quia errare in his quae nihil faciunt ad salutem siue sciantur, siue ignorentur non est peccatum, imo errare quandoque profuit in via pedum non in vimorum. Tunc quaerit de Iacob qui dicit se esse Esau vtrum mer titus fuerit. Et respondet per August. quod illud dictum Iacob nor fuit mendacium, sed mysterium, intendebat enim matri obedirqua per spiritum nouerat mysterium. Et in hoc terminatur &c

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum