Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum omne mendacium sit peccatum
CIRCA distinctionem ista quaeritur primo vtri omne mendacium sit peccatum. Et videtur quod non, quia homicidium videtur esse grauius quam mendacium, sed non omne homicidium est peccatum, ergo nec omne mendacium.
Item omne peccatum est irremunerabile, sed aliquod mendacium legitur remuneratum a Deo, sicut fuit mendacium obstetricum de quo habetur Exo. I. ergo illud non fuit peccatum
Item plus est significare aliquid facto quam verbo, sed falsa significatio per actum non semper est peccatum vt patet de Christo qui finxit se longius ire: vt dicitur Luc. 24. ergo multo fortius nec falsa significatio per verbum. Et tamen istud communiter vocatur mendacium, ergo &c.
IN CONTRARIVM est, quia omne illud quod opponitur virtuti est vitium, sed mendacium opponitur virtuti veritatis de qua agitur. 4. Ethicorum, ergo &c. Ad idem est quod dicit Aug. siquis aliquod genus mendacij peccatum non esse putauerit seipsum decipit.
RESPONSIO. Circa quaestionem videnda sunt tria Primum est quid sit mendacium. Secundum est qualiter diuiI. datur. Et tertium erit vtrum omne mendacium sit peccatum
QUANTVM ad primum sciendum est quod mendacium sidescribitur. Mendacium est falsa vocis significatio cum intention fallendi, id est, falsum dicendi. Ad mendacium enim secundum com pletam rationem eius duo concurrunt, vnum formale scilicet intentio falsum dicendi. Vnde mentiri secundum suum nomen est contra mentem ire, quod fit dum aliquis asserit esse quod credit non esse, vel negat esse quod credit esse, sed quia voces sunt signa intellectuum& ad hoc institutae sunt vt exprimant conceptus rerum, ideo falsa vocis significatio concurrens cum intentione falsum dicendi materialiter facit ad rationem mendacij, dicens ergo verum quod credit fa sum mentitur formaliter, dicens autem falsum quod credit verum mentitur materialiter, & hoc est minimum in ratione mendaci propter defectum formalis rationis, dicens vero falsum quod crediisalsum mentitur materialier & formaliter de quo proprie veri- ficatur dida descriptio scilicet quod et ala vocis significatio &c.
QVANTVM ad secundum notandum est quod mendacium dupliciter potest diuidi. Vno modo secundum propriam ration ipsius & sic cum mendacium opponatur veritati mendacium diuiditur sicut &c. vitia quae opponuntur virtutibus .s.in menda. cium quod transcendit veritatem in majus, quod circa determinatam materiam pertinet ad iactantiam, & in mendacium quod deficit a veritate in minus quod pertinet ad ironiam vt patet ex 4. Ethic. Alio modo potest diuidi meadacium inquantum haben rationem culpae grauioris vel minus grauis, & sic diuiditur mendacium perniciosum, officiosum, & iocosum, hoc modo ex parte finis intenti. Si enim per mendacium intendatur alterius nocumentum sic est perniciosum. Si autem intendatur aliquod bonum aut illud est delectabile, & tunc est mendacium iocosum quod fit causa placendi, vel est bonum vniuersale & sic est mendacium per quod intenditur iuuamentum alterius vel remotio nocumenti. Et haec distinctio habetur in glossa super illud Psal. Perdes omnes qui loquuntur mendacium. Vbi dicitur quod sunt tria gi nera mendaciorum, quoddam enim fit pro salute & commodo alterius. Aliud mendacium quod fit ioco. Tertium vero quod fit ex malignitate. Primum horum est officiosum. Secundum iocosum. Tertium perniciosum. Sub hac autem trimembri diuisione continetur alia diuisio octo membrorum, quae ponitur in litera, quia sub mendacio pernicioso continentur tria genera mendaciorum.
Finis enim damnosus aut est vt noceatur in spintualibus, & sic est primum genus mendacij quod fit in doctrina fidei, aut vt noceatur in temporalibus, aut ergo inta vt alicui noceat & nulli pro sit & sic est secundum genus vt mendacium falsi testis in caussa cr minali, aut ita vt alicui noceat & alicui prosit vt mendacium falli testis in caussa ciuili vel pecuniaria, & nc est tertium genus. Sub mendacio vero iocoso continentur duo, quia finis illius est delem. ctatio vana, aut ergo delectatio propria in ipso loquente, & siest quartum genus quod fit ex sola libidine mentiendi, aut delectatio aliena .s.in audiente & sic est quintum genus mendaci quod fit intentione placendi alteri. Sub mendacio vero officioso eontinentur tria, quia aut quis mentitur pro conseruatione possessionis exterioris & sic est sextum genus, aut pro conseruatione vitae corporalis, & sic est septimum, aut pro conserumatione animae vel salutis & sic est octauum & sic patet secundum.
QUANTVM ad tertium dicendum est quod omne mendacium est peccatum. Et probatur communiter sic, omnis actus voluntarius cadens super indebitam materiam est malus ex suo genere, sed omne mendacium est huiusmodi, ergo &c. Maior de se patet, minor probatur. Cum enim vocis sint signa intellectuum hoc est rerum, prout intellectae sunt vt dicitur. 1. Periermae. nias & secundum Aug. in Ench. verba instituta sunt non vt per ea homines se fallant, sed vt cogitationes suas notificent, indebitum est & abusus quod aliquis voce vtatur ad significandum id quod non tenet mente. Et ideo Philosophus dicit 4. Ethicorum quod omne mendacium est prauum & fugiendum.
Ad idem adducunt quidam nouam rationem talem, omni mendacium opponitur veritati, sed Deus est veritas, ergo omne mendacium opponitur primae veritati quae est Deus, hoc autem non potest esse sine peccato, quare &c. Sed istud nihil est, quia Deus non est omnis veritas formaliter sicut nec omnis bonitas. Et ideo non oportet quod omnis veritas cui opponitur mendacium sit veritas diuina. Et iterum sicut veritas interimitur per mendacium dicto, sic bonitas interimitur facto per corruptionem cuiussibet rei, cum quaelibet res habeat aliquid bonitatis, si ergesset peccatum in mendacio per quod interimitur veritas, quia est contra diuinam veritatem, ita de destructione, vel corruptione cuiuslibet rei per quam destruitur bonitas esset peccatum, quia contrariaretur diuinae bonitati quod est friuolum. Sistendum est ergo in prima ratione quae est communior & melior.
AD PRIMVM argumentum dicendum quod homicidium in casu in quo est peccatum est grauius quam mendacium, sed quihomicidium ex suo genere non est peccatum cum aliquod homicidium possit esse iustum secundum illud Exod. 22. Malefi cos non patieris viuere. & ideo non omne homicidium est peccatum. Mendacium autem ex suo genere est peccatum vt visum est. Et ideo nullum mendacium potest excusari a peccato
Ad secundum dicendum quod obstetrices non fuerunt re muneratae pro mendacio, sed pro timore Dei & beneuolentia ex qua processit illud mendacium, vnde signanter dicitur Exod. I. Et quia timuerunt obstetrices Deum, aedificauit ei: domos, non dicit quia mentitae sunt, sed quia timuerunt.
Ad tertium dicendum quod non est simile de verbo & de facto, quia verbum de se institutum est ad signandum conceptum mentis, & ideo qui verbis vtitur ad oppositum conceptus, abutitur, sed facta non sunt instituta ad significandum nisi figuratiue. Et ideo sicut locutio figuratiua non est vera vel falsa pro sensu quem facit, sed in sensu pro quo fit, sic illud quod fit in figuri non est falsum dummodo sit in re, illud pro quo fit. Et sic fuit de Christo qui finxit se longius ire per hoc volens discipuloinstituere quod ipsi adhuc longe erant a veritate.
On this page