Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum omne mendacium sit peccatum mortale
SECVNDO quaeritur, vtrum omne mendacium si peccatum mortale. Et arguitur quod sic, quia illud quod excludit a regno caelorum & ducit in perdtionem est peccatum mortale, sed omne menda
Tertium est huiusmodi, igitur &c. Minor probatur per illud quod habetur Apoc. vltimo. Foris canes & venefici & omnis qui amat & facit mendacium. Et Sap. 1. 0s quod mentitur occidit animam. & in Psal. Perdes omnes qui loquuntur mendacium. Item Aug. dicit in libro contra mendacium, quod perfectipraeceptum est omnino non mentiri & non solum non mentirised nec mentiri velle. Sed facere contra praeceptum est pecca tum mortale, ergo omne mendacium in viris perfectis est peccatum mortale.
Item facere contra fidem seu fidelitatem videtur esse peccatum mortale. Sed omnis mentiens est huiusmodi dicente Aug. de doctrina Christiana quod nemo mentiens in eo quod mentitur seruat fidem, ergo omnis mentiens videtur peccare mortaliter.
IN CONTRARIVM est quod dicit August. super 5 Psal. quod duo sunt genera mendaciorum in quibus non est magna culpa, sed omnis culpa mortalis est magna, ergo non omne mendacium est peccatum mortale.
RESPONSIO. Dicendum quo non omne mendacium est peccatum mortale quantum est de suo genere, sed solum mendacium perniciosum, quod probatur sit, communiter illud solum est peccatum mortale quod contrariatur dilectioni dei, vel proximi, sed solum mendacium perniciosum est suo genere est huiusmodi, non autem iocosum, vel officiosum, igitur &c. Maior patet, quia sicut vita spiritualis est per solam charitatem qua diligitur deus & proximus, ita nihil est peccatum mortale nisi contrarietur dilectioni dei vel proximi. Minor similiter patet. Mendacium enim perniciosum quod fit in doctrina fidei directe contrariatur dilectioni dei. Illud vero quod dicitur in nocumentum alterius spirituale, corporale, vel temporale contrariatur dilectioni proximi. Mendacium autem quod ordinatur ad bonum vtile sicut est officiosum, vel ad bonum delectabile, sicut est iocosum non opponitur directe & ex suo genere, neque dilectic ni dei, neque proximi. Et ideo non sunt peccata mortalia, & hoc est quod dicit magister & quod dicit August. super Psal. quod sunt duo genera mendaciorum in quibus non est magna culpa & loquitur de mendacio officioso & iocoso. Grego. etiam dici quod mendacium officiosum facile credimus relaxari. Patet igitur quod quantum est ex genere facti non omne mendacium est mortale peccatum, & hoc communiter conceditur.
Quidam tamen dicunt quod licet non omne mendacium esuo genere sit mortale peccatum, tamen in viris perfectis siuperfectione personali, siue perfectione status est mortale peccatum. Quod probant ex perfectione personali sic, perfecti perfectione personali perfecte Deo adhaerent, ergo non possunt aleo recedere nisi per contemptum, sed contemptus est peccatum mortale, ergo. &c. Confirmatur hoc, quia Adam in statu innocentiae ratione perfectionis personalis quam habuit non potuit primo peccare venialiter, ergo nec isti. De perfectione status probatur idem sic, perfectis perfectione status vt sunt religiosi 8 praelati creditur tanquam conseruatoribus veritatis, & si mentiendo a veritate deuient, de caetero eis non creditur, quod non est sine magno praeiudicio ecclesiae & sui status, ergo omne mi dacium est eis graue seu mortale peccatum. Confirmatur hoc per Augustinum in libro de mendacio, qui dicit quod perfectis praeceptum est omnino, non solum non mentiri, sed nec velle mentiri. Sed facere contra praeceptum est peccatum mortale, ergo &c
Sed istud non valet, quia facere illud quod non est contra praeceptum, nec contra votum proprium non videtur esse mortale peccatum. Omnis enim obligatio ad peccatum mortale, ve est ex praecepto superioris, vel ex obligatione proprij voti. Sed mentiri officiose vel iocose non est contra praeceptum generaliter factum omnibus, quia tunc sic omnes mentientes peccarent mortaliter quod ipsimet non concedunt, nec est contra praeceptum factum perfectis specialiter, quia illud praeceptum nunquam legitur, nec est contra votum perfectorum, quia nullus perfectus perfectione personali vel status vouet non mentiri. Et si qui vouent caueant sibi, ergo mentiri officiose vel iocose non est viris perfectis peccatum mortale nisi forte per accides ratione scandali annexi. Ad hoc potest referri quod Augustinus dicit perfectis praecepum esse non solum mentiri, sed nec vell¬ mentiri, quamuis August. illud non dicat sub assertione, dubitatione, praemittit enim nisi forte, &c.
Nec rationes aliorum cogunt. Prima enim ratio aeque concludit de quolibet veniali peccato quod non possit esse in perfectis viris, Sicut de mendacio, & constat quod illud est falsum, cun beatus loannes de se & aliis dicat, Ioan. 1. Si dixerimus quipeccatum non habemus, &c. Sancti enim viatores non sic addicti sunt veritati diuinae, nec eius bonitati sicut beati qui ab ea non possunt recedere, nec sic quod semper de ea actu cogitent. vel actualiter omnia dicta & facta sua in eum ordinent, sed pos sunt ex consideratione vel ex alia causa ab ea discedere dicendo vel faciendo contra eam per peccatum mortale & praeter eam per peccatum veniale. Nec est simile de Adam in statu innocentiae qui non potuit primo peccare venialiter, quia illud fuit ex dono originalis iustitiae per quam omnia inferiora subdebantur suis superioribus vt non posset in eis aliqua deordinatio contingere, nisi prius deordinata voluntate a Deo per peccatum mortale.
Ad aliud dicendum quod perfectis perfectione status non creditur tanquam conseruatoribus veritatis in omnibus dictis vel factis eorum. Sed in illis tantum quae ad officium conseruandae veritatis spectant sicut est doctrina & iudicium in quibus si a veritate deuiarent non est dubium quin peccarent mortaliter
On this page