Text List

Praeambulum

Praeambulum

Sententia huius distinctionis XXXIX. in generali & speciali.

NC de periurio videamus. Prius egit magister de mendacio. Hic agit de periurio. Et diuiditur in duas, quia primo agit de periurio. Et secundo agit de iuramento quod est genus periurij ibi, Si autem xa quaeritur, vtrum iurare sit maium. Prima diuiditur in quatuor, quia primo ponit opinionem aliorum, & secundo suam ibi, Sed melius. Tertio mouet & voluit dubitationem incidentem ibi, Cum vero quis iurat. Quarto opponit contra descriptionem ibi, hic opponitur, Secunda pars principalis quae incipit, ibi, Si autem quaeritur, diuiditur in quatuor. Quia primo quaerit vtrum liceat iurare. Secundo per quid sit iurandum ibi, Quaeritur etiam. Tertio de obligatione iuramenti ibi, Nunc superest. Quarto de peccato exigentis iuramentum ibi Quaeritur etiam si peccat &c. Secunda istarum diuiditur in quatuor. Quia primo quaerit an licitum sit iurare per creaturam. Et secundo quis plus obligatur, vtrum ille qui iurat per creaturam, an ille qui iurat per deum ibi, Si autem quaeritur. Tertio quid sit iurari per deum & quid per creaturam ibi, Hic quaeritur. Et quarto vtri recipiendum sit iuramentum factum per idolum ibi, Post haec quaeritur. Illa pars quae incipit ibi, Nunc superest, diuiditur in tres, quia primo ostendit quod iuramentum illicitum non est implendum. Et secundo inquirit an sit periurus qui mutat huiusmodi iuramentum ibi. Qui vero mutat. Et tertio inquirit secundum cuius intentionem iuramentum sit interpretandum ibi, Hoc etiam sciendum est. Vltima pars quae incipit ibi, Quaeritur etiam, diuiditur in duas. Quia primo ostendit quando peccat vel non peccat, qui exigit iuramentum. Et secundo quando sit iurandum ve non ibi, Sancta synodus decreuit. Haec est sententia in generali

In speciali sic procedit dicens, quod periurium est mendacium iuramento firmatum. Et super hoc quaerit vtrum periurium possit esse sine mendacio. Et probat quod sic auctoritati Hier. qui dicit quod vbi deest iudicium, iustitia, vel veritas ibi es periurium. Sed veritas potest deesse vbi non est mendacium vt ci aliquis iurat illud quod credit esse, & tamen non est, ergo periurium potest esse sine mendacio. Et ponit opinionem quorundam dicentium non esse periurium vbi non est mendacium, quia sicut potest dici falsum fine mendacio ita potest dici falsum sine periurio quod declarat in litera. Tunc ponit aliam opinionem quod periurium est siue quis iuret falsum intentione fallendi, siue quis iuret veri quod putat esse falsum, siue quis iuret falsum, quod putat esse verum, quod confirmat per Aug. de verbis apostoli. Talis enim reus est, quia praesumit iurare quod sibi perspicuum non est. Tunc quaerit cum aliquis iurat quod verum est existimans esse falsum quid facit ibi, rationem periurij. Et dicit quod non facit haec falsa vocis significatio quae non est ibi, sed intentio falsum dicendi. Quaeri iterum vtrum omnis qui falsum iurat, peieret. Contingit enim quod aliquis iurat se facturum aliquid quod postea non facit, est ne tali¬ periurus statim quando iurat? Et respondet quod non, sed ex quo mutat propositum faciendi illud quod iurat. Postea quaerit vtrum iurare sit malum. Et respondet quod non, quando iuratur pro vtilitate debita vel iusta necessitate. Alias malum est iurare propte timorem periurij, in quo faciliter lingua laborat. Et ideo domi nus in euangelio prohibet iurare non tanquam simpliciter malum, sed tanquam periculosum. Tunc quaerit vtrum licitum sit iurare per creaturam, & dicit quod non, venerando creaturam in seipsa. Et sic dicit Christus in euangelio. Nolite iurare neque per caelum, neque per terram, venerando autem creatorem in creatura, licitum est iurare per creaturam. Et sic iurauit Ioseph, per salutem Pharaonis. Postea quaerit quis plus tenetur ille qui iurat deum, an ille qui iurat per euangelium, vel per creaturam. Et dici quod ille qui iurat per deum, ob cuius reuerentiam debet fieri omne iuramentum. Quaerit etiam quid est iurare. Et dicit quod est deum in testem vocare. Est etiam quoddam genus iuramenti quod vocatur execratio, vt cum aliquis iurat, si ego feci, hoc vel illuc malum tale mihi contingat. Deinde quaerit vtrum vtendum si iuramento illius qui iurat per falsos deos, & dicit quod licet talis iurando peccet, licitum est tamen vti iuramento suo ad bonum. Postea quaerit vtrum omne iuramentum sit implendum Et dicit quod iuramentum quod est contra fidem & charitatem, vel quod obseruatum veniret in deteriorem exitum non est obseruandum quod declarat per auctoritates & exempla. Et addis quod ille qui tale iuramentum non implet ex hoc non est periurus, sed quia temere iurauit. tunc dicit ex auctoritate Isid quod quacunque arte verborum iuretur, deus sic iuramentum accipit, sicut ille cui iuratur intelligit. Vitimo quaerit. Si ille peccat qui cogit alium iurare. Et dicit quod si nescit eum iuraturum falsum non peccat. Si autem scit eum iuraturum falsum homicida est. De modo autem iurandi subdit quod debet fieri ieiunis. Et in hoc terminatur sententia &c.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum