Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum iuramentum sit licitum

QUAESTIO PRIMA. Vtrum iuramentum sit licitum. Thom. 2. 2. 4. 89.

CIRCA distinctionem istam quaeritur primo de iuramento. Et secundo de periurio, quamuis ordo magistri in litera sit alius. Circa iuramentum primo quaeritur. Vtrum iuramentum si licitum. Et arguitur quod non, quia illud quod procedit ex mala radice est malum, secundum illud Matth. 7. Non potest arbor mala fructus bonos facere, sec iuramentum procedit ex mala radice, secundum illud Matth. 9 sit autem sermo vester est, est, non, non. Quod autem his abundantius est, a malo est, ergo iuramentum est malum.

Item nullius rei voluntas prohibetur nisi mali, sed volunta iurandi prohibetur lac. 5. Ante omnia fratres mei nolite iurare ergo iuramentum est malum & illicitum.

IN CONTRARIVM est quod dicitur Deut. 6. Dominum deum tuum timebis, & per nomen eius iurabis.

Item dominus legitur iurasse. Gen. 22. Per memetipsum iuraui &c. Et Apostolus Rom. 1. Testis est mihi deus &c. Et in pluribus locis aliis, ergo iuramentum non est illicitum.

RESPONSIO. Circa quaestionem istam videndum est quid sit iuramentum, & deinde an sit licitum.

QUANTVM ad primum sciendum est quod iurare est deum in testem vocare ad coformationem veritatis, de qua audiens non est certus, & cui non assentit simplici assertione, vnde de his quae sunt omnino necessaria et certa, siue sint praeterita (vt quod dies hesterna transiit) siue praesentia (vt quod sol lucet siue futura (vt quod sol cras orietur) nullus debet iurare, & si iurat frustra iurat, quia cuilibet talia certa sunt, nec indigent con fimatione, sed facta particularia, praeterita, praesentia vel futura contingentia cum sint multis dubia, nec de se habeant certitudinem indigent confirmatione & attestatione. Sufficiens au temconfirmatio talium non potest esse per hominem purum. Tum propter defectum cognitionis, tum propter malitiam voluntatis ratione cuius frequenter mentitur homo etiam de cognitis, sed quia deus omnium rerum habet cognitionem infal libilem nec aliquem fallere potest eius bonitas & veritas, idec conuenientissimus testis est praedictorum, adducitur autem in eorum testimonium per iuramentum non quod ipse per se testificetur talia esse vera, sed quatenus creditur non solum haberi notitiam de rebus, sed prouidentiam vt sit vltor quorumcunque malorum & maxime delinquentium directe contra eum, vt sunt peierantes deum inuocantes in testimonium falsitatis, nec potest per deum de praedictis amplior certitudo haberi regulariter, & ideo haec recipitur tanquam vltima.

HOC. SVPPOSITO dicendum est quod iuramen¬ tum de se non est illicitum, imo licitum est iurare, nihilominus tamen iuramentum non est de se appetendum. Primum patet, quia actus qui potest cadere super debitam materiam, & procedit ex debito motiuo & ordinatur in debitum finem est bonus & licitus, sed iurare adhibitis debitis circunstantiis cadit super debita materia, scilicet cum iuratur verum quod est alteri dubium, procedit etiam ex bono motiuo & ordinatur ad bonum finem, ergo est bonum & licitum. Maior videtur manifesta. Minor probatur, quia iuramentum originaliter introductum est efide qua homines credunt deum habere infallibilem cognitio nem de omnibus, & prouidentiam tam de bonis quam de malis ad vlciscendum vel praemiandum, finaliter autem inducitur iuramentum ad finiendum controuersias, vt dicit Apostolus Heb. 6 & haec sunt in iuramento non quolibet, sed bene circunstantio nato per illas tres circunstantias quae ponuntur Hiere. 4. Iurabis dicit dominus in veritate, & iudicio & iustitia. requiritur enim ad bonum vsum iuramenti, Primo quod aliquis non leuiter iuret sed ex causa necessaria, & quantum ad hoc requiritur iudicium discretionis ex parte iurantis. Secundo, quod illud quod iuratur non sit falsum, & quantum ad hoc requiritur veritas. Tertio, quod non sit illicitum, & quantum ad hoc requiritur iustitia, iudicic autem caret iuramentum incautum, veritate autem iuramentum mendax, iustitia autem iuramentum iniquum siue illicitum, quibus exclusis licitum est iurare, & sic patet primum.

Quantum ad secundum dicendum est quod iuramentum de se non est appetendum, sed solum in casu vel ex debita necessitate. Quod patet sic. Illud quod non quaeritur nisi ad subueniendum alicui defectui non est propter se appetendum, sicut pate de medicina quae non quaeritur nisi ad subueniendum contra in firmitatem. Sed non quaeritur iuramentum, nisi ad subueniendum alicui defectui, scilicet incredulitati audientis propter fallibilem veritatem dicentis, ergo iuramentum non est propter se appetendum, vnde August. in lib. de sermone domini in monte qui intelligit non in bonis per se appetendis, sed in necessariis iuratio nem habendam refrenat se quantum potest, vt non vtatur nisi necessitas cogat. Cum enim iuramentum sit illicitum, nisi concurrentibus praedictis conditionibus, scilicet iustitia, iudicio & veritate, quae propter defectum nostrae cognitionis & lubricitatem linguae, & praecipitationem indeliberationis facillime omittuntur. ideo regulariter iuramentum est magis fugiendum quam appetendum, secundum illud Eccle. 13. iurationi non assuescat os tuum, multi sunt enim casus in illa.

AD PRIMVM argumentum dicendum quod auctoritas illa intelligit de actu exteriore qui procedit a malo actu interiore tanquam a mala radice, vnde vterque actus tam exterior quam interior est malus malitia culpae, sed actus exterio vel interior qui procedit ex malo poenae, vel cuiuscuque alterius defectus, vt ei subueniatur non oportet quod sit malus, sed bonus adhibitis circunstantiis, tale autem est ab incredulitate audientis, cui per iuramentum subuenitur.

Ad secundum dicendum quod voluntas iurandi non prohibetur simpliciter & in omni casu, sed libido iurandi indifferenter & absque necessitate, hoc enim prohibetur propter multa pericula quae possunt circa eam contingere.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1