Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum iuramentum coactum sit obligatorium
SECVNDO quaeritur, vtrum iuramentum coactum sit obligatorium. Et arguitur quod non, qa maior est obligatio matrimonij quam iuramenti, sed matrimonium coactum non obligat, ergo nec iuramentum. Maior patet scilicet, quod obligatio matrimonij sit maior quam iuramenti, quia matrimonium contractum post iuramentum de non contrahendo tenet. Minor supponitur, quia declarabitur quarto libro, quare &c.
Ad idem est quod dicitur extra de iureiurando, capitulo verum. in ead. quaestione. & ff. quod metus causa. vbi dicit iurisconsultus quod metus causa actum est, ratum non habeo.
CONTRA iuramentum licite factum est obseruandum, sed iuramentum coactum potest esse licite factum, ergo est obseruandum. Maior patet. Minor probatur, quia iuramentum recte fit quando habet tres comites iudicium, iustitiam & veritatem, sed ista possunt esse in iuramento coacto, quare &c. Ad idem est August. vt habetur 22. quaest. vnde inter caetera ex consilio beati Ambrosij.
RESPONSIO. Circa quaestionem istam praemittenda sunt tres distinctiones, & deinde respondendum est ad quaestionem.
PRIMA distinctio est de iuramento, quod duplex est, iuramentum scilicet assertorium & promissorium, assertorium fit mere ad confirmationem veritatis praesentis vel praeteritae. Promissorium vero est quo quis se obligat ad aliquid in posterum faciendum vel non faciendum. Secunda distinctio est de obligatione, & est minus propria quam prima scilicet quod quaedam est obligatio ad culpam, & hoc est in iuramento assertorio, si ei non subesset veritas. Alia est obligatio ad aliquid faciendum vel non faciendum & hoc solum respicit iuramentum promissorium. Tertia distinctio est de coactione, quia quaedam est coactio simpliciter, & non cadit in actum voluntatis elicitum, neque imperatum vt fiat a voluntate, quamuis possit cadere in actum imperatum vi non fiat etiam voluntate ad illud mouente, sicut aliquis potest simpliciter cogi quod non iuret, quia potest ei lingua praescindi, sed non potest cogi vt iuret vel etiam vt ambulet voluntate imperante. Alia est coactio secundum quid quae est per metum qua potest cadere in voluntatem quo ad actus tam elicitos quam imperatos, tam in dictis quam in factis, sicut metu alicuius mali fit vel dicitur aliquid quod alias non fieret nec diceretur.
HIS praemissis, cum quaeritur vtrum iuramentum coactum obliget, non potest intelligi de coactione simpliciter, quia pe talem nullus potest cogi ad iurandum, nec proprie potest intelligi de iuramento assertorio, quia obligatio proprie respicit fu turum iuramentum autem assertorium simul dum est, vel est li citum, sic quod postea non potest esse illicitum, vel simul habet culpam annexam tota ergo dubitatio est de iuramento promissorio per quod homo dicitur obligari ad aliquid in posterum. De quo dicendum est quod tale iuramentum, aut est coactum per metum qui cadit in constantem virum, aut est per metum qui non cadit in constantem virum, si primo modo sic non est obligatorium in fore contentioso, quia cogenti non competit actio contra coactum vt obseruet iuramentum. Cuius ratio est, quia plus non debet patrocinari alicui violentia quam facit fraus & dolus per quae decipit sed fraus & dolus nemini patrocinantur contra deceptum, quia deceptis & non decipientibus iura subueniunt, ergo nec violentia patrocinatur alicui contra coactum.
Quantum autem ad forum conscientiae tale iuramentum est obligatorium, si illud quod promittitur est licitum & si ipse consensit in promissum quantumcunque fuerit per metum coactus, quia pro nullo temporali debet aliquis facere in irreuerentiam dei, sed hoc fieret nisi impleretur promissum, imo lurans consensit & iurando deum testem inuocauit, igitur tale iuramentum quantum ad forum conscientiae est implendum, nihilominus talis habet remedium, quia potest repetere in iudicio id quod coactus promisit & soluit, quod si iurauit non repeterpotest iudici denunciare, & ille ex officio alium compellere ad restituendum, si vero iurauit non denunciare tale iuramentum est illicitum, nec est obseruandum cum vertat in deteriorem exi tum vt pote existens contra iustitiam publicam & communem vtilitatem, si autem iuramentum sit coactum per metum qui non cadit in constantem virum, tunc tale iuramentum est obligatorium in foro conscientiae, fortiori ratione quam sit iuramentum coactum per metum cadentem in constantem virum. Et iterum, in foro contentioso, quia secundum iura talis metus non iudicatur sufficiens ad aliquid cum iuramento promittendum.
AD PRIMVM argumentum dicendum quando dicitur, quod maior est obligatio matrimonij quam iuramenti, verum est, sed istae obligationes non sunt eiusdem rationis, quia obligatio matrimonij est de praesenti, obligatio autem iuramenti promissorij, de quo nunc loquimur est de futuro, non solum autem in matrimonio, sed in aliis contractibus obligatio de praesent maior est quam illa de futuro & eam tollit si sit ei contraria, 8 quando dicitur in minori quod coactio impedit matrimonium quo ad forum conscientiae, si tamen interueniat consensus interior licet quo ad forum ecclesiae iudicaretur non esse matrimonium, quipraesumitur defuisse consensus vbi coactus intercidit. Alij vero dicunt quod coactio per metum cadentem in constantem virum impedit matrimonium quantumcunque consensus interior interueniam propter hoc quod matrimonium, vt est sacramentum requirit indiuisibilitatem inter coniuges, & quia consensus coactus impetrai restitutionem in integrum secundum iura, ideo talis consensus cor trariatur matrimonio vel indiuisibilitati matrimonij proptequod impedit ipsum, non sic autem est de iuramento promissorio, quia non est contra rationem promissi quod nunquam retrahatur.
Ad secundum dicendum est quod omnia illa iura loquuntur de obligatione quo ad forum contentiosum in quo consensus coactus per metum cadentem in constantem virum impedi contractum. Argumenta vero in oppositum vel procedunt de obligatione quo ad forum conscientiae, vel loquuntur de coactione per metum, qui non cadit in constantem virum.
On this page