Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

Utrum iuramentum incautum sit obligatorium

QUAESTIO TERTIA. Vtrum iuramentum incautum sit obligatorium Thom. vbi supra ad. 2.

TERTIO quaeritur, vtrum iuramentum incautum sit obligatorium. Et videtur quod sic, quia iuramentum quod potest seruarn sine detrimento salutis est obligatorium, sed iuramentum incautum quandoque est tale quod potest seruari sine detrimento salutis, ergo &c Minor probatur, quia qui iurat se non intraturum religionem, vel se non seruaturum virginitatem incaute iurat, & tamen tale iuramentum potest seruari sine detrimento salutis, quia non est de necessitate salutis, nec virginitatem ser uare, nec religionem intrare, quare &c.

Item plus debet vnicuique obesse culpa propria quam aliena, sed iuramentum incautum est ex culpa propria; iuramentum vero coactum est ex culpa aliena, cum ergo iuramentum coactu saltem per leuem metum sit obligatorium, videtur multo magis quod iuramentum incautum sit obligatorium.

IN CONTRARIVM arguitur, quia nulla res attingit propriam virtutem nisi cum est perfecta, sed obligatio es virtus iuramenti obligatorij, ergo nullum iuramentum obligat nisi sit perfectum. sed iuramentum incautum non est perfectum cum non habeat tres comites saltem iudicium discretionis, ergo non est obligatorium.

RESPONSIO. Dicendum quod aliquod iuramentum potest esse incautum dupliciter. Vno modo ex parte obiecti vi cum aliquis iurat id quod est de se illicitum vel quod est impedimentum maioris boni, vt si aliquis iuret non intrare religioni Alio modo potest esse incautum ex parte motiui vt si aliquis iure ire in aliquam peregrinationem sub conditione inhonesta putsi consequatur voluntatem de muliere non sua, de iuramento secundo modo incauto dicetur in sequenti quaestione, sed si iura mentum sit primo modo incautum, quia iuratur aliquid illicitum vel quod est maioris boni impeditiuum, sic dicendum est quod tale iuramentum non est obligatorium. Cuius ratio est, quia iura mentum non est vinculum iniquitatis, sed si iuramentum pra dicto modo incautum esset obligatorium, tunc esset vinculun iniquitatis, ergo &c. Minor probatur, si enim iuramentum fit d illicito, & obliget, ligat ad aliquid iniquum. Item idem est si si de licito quod tamem est impeditiuum maioris boni, quia minu bonum vt est impeditiuum maioris boni habet rationem mali ergo vt sic ligari ad tale bonum vt est maioris boni impeditiui est ligari ad malum. Est tamen aduertendum, quia vbi iuramentum promissorium est de illicito secundum se non tamen obligatur homo ad id faciendum, sed tenetur non facere, vbi autem iu ramentum est de minori bono quod si fiat est impeditiuum maioris boni non ligatur homo ad illud faciendum si vult tendenin majus bonum, si tamen non vult tendere nec intendit potest! cite minus bonum facere, & ratione iuramenti tenetur, vt si ali quis iuret se ducturum in vxorem aliquam, si vult intrare in rel gionem, non tenetur eam ducere, si tamen ducit eam non pecca & si non intendit intrare religionem etiam tenetur eam ducere

AD PRIMVM argumentum dicendum quod iuramentum incautum per quod vouetur illud quod de se est illicitum & iura mentum per quod impeditur majus bonum non potest seruari sine detrimento salutis: non enim est solum in detrimentum salutis actus quo promittitur illud quod directe est eontra salutem, sed omne illud quod est contra promotionem salutis, & sic est iuramentum de non intrando religionem, vel de non seruando virginitatem

AD SECVNDVM dicendum quod iuramentum qua tenus est incautum solum ex culpa propria, quia factum est fin deliberatione digna dummodo sit factum ex quacunque del beratione obligat iurantem nisi natura rei promissae impediit quatenus est illicita vel impeditiua maioris boni.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3