Quaestio 4
Quaestio 4
Utrum iuramentum promissotium factum sub conditione inhonesta sit obligatorium
QUAESTIO QUARTA. Vtrum iuramentum promissotium factum sub conditione inhonesta sit obligatorium. Thom. 2. 2. q. 84. ar 7. ad. 3.
QVARTO quaeritur, vtrum iuramentum promissorium factum sub conditione inhonesta si obligatorium, verbi gratia, aliquis iurauit se peregrinaturum ad sanctum Iacobum si prosperetur in furto vel homicidio, quaeritur postquam Afurtum commisit vel homicidium vtrum teneagrinari ad sanctum lacobum. Et videtur quod sic, quia iuramentum quod potest impleri sine detrimento salutis, est obligatorium, sed tale iuramentum est huiusmodi, ergo &c. Minor probatur, quia peregrinari ad sanctum lacobum postquam aliquis furtum commisit, non est contra salutem nec contra pro motionem salutis, imo est magis promotiuum salutis.
Item illud quod de se est bonum, nec impeditur a sua bonitate dum impletur si sit promissum est soluendum, sed ire ad sanctum lacobum de se est bonum, si sit promissum sub conditioni inhonesta. Illa tamen conditio quando iam est impleta non tollit bonitatem actus sequentis, quia iam transiit malitia conditionis sicut & ipsa, ergo tale promissum est soluendum. Et confirmatur, quia canon dicit decima quaestione prima, capitulo secundo, quod ille qui dotauit ecclesiam & fecit consecrari apposita conditione quod res ecclesiae non essent sub ordinationi episcopi tenetur reddere quod promisit, quia promissum fuit bonum, licet conditio non esset bona. nec illud quod est bonum vitiatur per malam conditionem appositam.
Item inhonesta conditio habetur pro non adiecta in legatis & matrimonio, vt habetur institutione, de legatis. §. vlti. & extra de conditionibus appositis in matrimonio cap. vltim. erg. eodem modo in proposito conditio inhonesta debet haberi pro non adiecta, & valebit votum sicut ibi stat matrimonium vel legatum.
IN CONTRARIVM arguitur per Isidorum qui dicit & habetur in canone vigesimasecunda quaestione quarta. in malis promissis rescinde fidem, & in turpi voto muta decretum, sed votum sub conditione inhonesta est turpe, ergo est mutandum & non implendum.
RESPONSIO. Quaestio ista similem dubitationem habet in voto & in iuramento promissorio, & ideo in eius processi quicquid praedictorum exprimatur non est vis, quia quod de vno dicetur, de alio similiter debet intelligi. Circa quaestionem procedetur sic, quia primo ponetur quaedam opinio quae non videtur vera, & secundo ponetur illud quod credo verius.
QUANTVM ad primum sciendum est quod quidam dicunt quoe votum vel iuramentum promissorium factum ex motius illicito, quod est conditio inhonesta, sicut in proposita quaestio ne, stante conditione est obligatorium & implendum, licet antequam conditio extet ille qui vouit vel iurauit debet mutare propositum & velle conditionem non impleri, qua non impleta non tenetur ad votum, quia non simpliciter vouit, sed sub conditione. Probant autem conclusionem principalem sic promittens aliquid bonum & licitum sub conditione, illa conditioni stante tenetur promissum implere, & sic est in proposito, quia promittitur peregrinatio quae est de se bona & licita & natfieri ad honorem dei, nec ad aliud promittitur, quia illa conditio inhonesta quae apponitur non cadit sub voto, nec sub iuramento, quia non promittitur, nec iuratur, quare &c.
Notandum tamen est (vt dicunt) quod in implendo tale votum vel iuramentum est duo considerare, scilicet illud quod impletur & causam seu motiuum quare impletur, modo in proposito illud quod impletur est bonum in se. Causa autem vel motiuum quare impletur, non debet esse illa conditio inhonesta, scilicet quia furtum commisit vel adulterium, vel homicidium perpetrauit, quia nullum tale obtinetur a deo, eo quod deus non es author mali culpae, sed solum debet impleri, quia obligauit si ad id quod de se est bonum & natum fieri ad honorem dei, quam uis conditio adiecta fuit inhonesta. Et per hoc respondent ac argumentum in oppositum dicentes quod turpe votum est mutandum, quia si sit turpe ex eo quod promittitur nullo modo est implendum, vt si quis voueret se facturum adulterium, nullo modo deberet implere, si autem sit turpe ex conditione apposita, tuna mutandum est, sic quod antequam conditio impleatur, homo debet velle & dare operam quod non impleatur. Et si impleta fuerit non debet complere votum ex illo motiuo inhonesto, quia illud quod vouit est licitum & ordinabile ad honorem dei.
Ista autem responsio videtur implicare opposita & repugnantia sibi inuicem in hoc quod dicunt quod tale votum non est obligatorium non extante conditione, sed solum ea extante, & quod impleta conditione votum non est implendum ex illo motiuo scilicet quia conditio extitit, haec enim duo non stant simul, vi videtur. Quod patet dupliciter. Primo, quia illud propter quod in nullo debet impleri votum nihil penitus facit ad hoc quod votum sit obligatorium, sed propter conditionem inhonestam quod extitit, nullo modo debet impleri votum, vt dicunt isti, ergilla conditio extans nihil facit ad hoc quod votum esset obliga torium, cuius oppositum ipsi dicebant. Item refert facere peregrinationem & teneri ad eam faciendam ex praecedenti obligatione. Primum enim, scilicet facere gratis peregrinationem aliquam licitum est ei qui prius fecit tale votum sub conditione inhonesta, quia impleta conditione potest, si vult gratis vel ex nouo voto facere peregrinationem ad honorem dei, Sed hoc non quaeritur, sed solum quaeritur vtrum ad eam faciendam teneatur ex obligatione praecedentis voti facti sub conditione inhonesta. Et si tenetur (vt isti dicunt) impossibile est quod implea votum nisi faciat peregrinationem ex malo motiuo, scilicet quia prosperatus est in furto vel in aliquo tali. Quod patet, quia secum dum istos tale votum non obligat nisi extante conditione, erg. non fit ex obligatione, nisi quia conditio extitit, si ergo talis facit peregrinationem, quia obligatus est, sequitur quod faciat eam quia conditio extitit, videlicet quia prosperatus est in furto ex cuius furti euentu tota obligatio consurgit in promissione, & sic patet quod illa duo dicta non stant simul.
NVNC RESTAT dicendum illud quod videtur verius de quaestione. Circa quod fient tria, quia probabitur prime quod nullum votum conditionatum, nulla etiam promissio con ditionata est obligatoria nisi stante conditione, quantum est ex natura voti vel promissionis. Secundo ponetur quaedam conditio de conditione apposita in promissione vel voto, & tertio re spondebitur ad quaestionem. Primum patet, sic promissio vel obligatio quae totaliter consurgit ex mera voluntate promit tentis, non excedit limites voluntatis, sed votum & quaecunque promissio mere voluntaria in obligatione consurgit totaliter ex mera voluntate promittentis, ergo non excedit limites voluntatis. Excederet autem si obligaret non extante conditione, quia non fuit voluntas promittentis se obligare nisi extante conditione, quare &c. Dico autem ex natura promissionis, quia in promissionibus, obligationibus, legatis, contractibus, quae sunt hominis ad hominem iura possunt ponere vel tollere obligationem in poenam delinquentis, & in fauorem innocentis seu in fauorem status vel contractus, verbi gratia de conditione impossibili vel inhonesta quae non est contra naturam matrimo nij, quae habetur pro non adiecta, &t stat matrimonium, vt extra de conditionibus appositis in matrimonio capit. vltimo. Ei similiter in legatis conditio mala habetur pro non adiecta, vi allegatum est in arguendo. Sed hic occurrit vnum magnum dubium circa matrimonium, quia secundum iura matrimonium est nullum vbi deficit consensus, si ergo volens contrahere matrimonium cum aliqua addit conditionem inhonestam, nec aliquo modo intendit consentire nisi conditione extante, tunc conditione non extante nullus est consensus, & si nullus est consensus nullum est matrimonium. Qualiter ergo potuit per ius positiuum determinari quod talis conditio haberetur pro non adiecta, & nihilominus quod staret matrimonium? Item conditio impossibilis adiecta secundum communem modum loquendi consueuit magis exprimere dissensum quam consensum, sicul volens negare alicui quod petit dicit dabo tibi quod petis, si caelum tetigeris in quo magis innuit suum dissensum ad dandum quam consensum, qualiter ergo contrahens cum aliqua conditione impossibili adiecta consentit, & si non consentis qualiter stabit vel valebit contractus matrimonij, ego non video. Et ideo peritioribus solutionem harum dubitationum dimitto, & sic patet primum.
Quantum ad secundum notandum est quod in quaestione proposita non est opus distinguendi inter votum simplex & votum conditionatum, quia termini quaestionis hoc excludunt, eo quod quaestio solum procedit de voto conditionato, nec est opu distinguendi de conditione honesta, & inhonesta propter eandem causam, sed de conditione inhonesta distinguendum est, quia quaedam est contra naturam contractus, quaedam vero non, sicut contra naturam matrimonij est quod aliqua sit vxoad tempus & non semper, eo quod matrimonium est vinculum perpetuum viri & vxoris quamdiu viuunt, furtum autem vel ali quid huiusmodi non est contra naturam matrimonij, & ideo contrahens cum aliqua sub conditione, vel modo quod possit eam dimittere quando voluerit, addit conditionem vel modum contra naturam matrimonij, qui autem contrahit cum aliqua sub conditione si furto eius consentiat addit conditionem inhonestam quae tamen non est contra naturam matrimonij. Hoc autem generaliter est verum quod conditio quae est contra naturam contractus tollit contractum & facit ipsum esse nullum, quia includit oppositionem ad contractum. Conditio autem inhonesta quae est contra naturam contractus promissionis vel obligationis potest esse inhonesta dupliciter. Quia quandoque est inhonesta & illicita, non solum in se, sed etiam in habitudine ad illud quod promittitur, verbi gratia, si quis dicit sic, pro mitto deo quod si possum perpetrare adulterium vel homicidium, ego in gratiarum actionem, faciam dici missam solennem, quandoque vero est inhonesta in se, sed non in habitudine ad promissum, vt si quis dicat sic, promitto deo quod sij contingat me peccare ieiunabo, vt dimittatur mihi peccatum; commissum.
His visis dicendum est quantum ad secundum de quaestione proposita quod si conditio inhonesta adiecta voto sit contra naturam ei us quod per votum promittitur votum non est obligatorium, quia vt dictum fuit, conditio quae est contra naturam promissionis vel contractus tollit obligationem propter oppositionem quam habet ad contractum, si autem conditio inhonesta non sit contra naturam contractus si sit illicita & inhonesta non solum in se, sed in habitudine ad promissum tunc votum non est obligatorium, si vero sit honesta & illicita in se & non in habitudine ad promissum tunc extante conditione votum est obligatorium. Et haec duo patent duabus rationibus. Prima talis est, votum vel iuramentum non potest obligare ad aliquid illicitum, quia nec votum, nec iuramentum possunt esse vinculum iniquitatis, nec aliquis potest obligari ad id quod est contra bonos mores, sed vbi est conditio inhonesta & illicita in se & in habitudine ad id quod promittitur tunc promissum est illicitum, quando autem conditio est inhonesta in se non tamen in habitudine ad illud quod promittitur tunc promissum non est illicitum ergo in primo casu votum non est obligatorium, sed solum in secundo. Maior de se patet. probatio minoris, quia actus quamuis de se sit bonus redditur tamem illicitus & vitiosus ex mala circum stantia ipsum informante, si autem sit mala conditio, non tame informet propter eam non redditur actus vitiosus si alias de si sit bonus, verbi gratia dare eleemosynam propter vanam gloriam est actus malus propter malam circunstantiam informantem scilicet propter malum finem propter quem fit, sed dare eleemosynam supposito quod homo sit in peccato mortali non est malum quia ista circunstantia est concomitans, sed non est informani actum, quia ex peccato mortali in quo est non mouetur ad dandum eleemosynam vt amplius peccet, sed ex pietate. Quando autem circunstantia est mala in se & in ordine ad illud quod pro mittitur tunc est mala & informat vt mala, si autem sit mala in se & ordo eius ad promissum non sit malus tunc est solum mala in se, sed non informat actum, quia ordo eius ad actum est in formatio actus, ergo in primo casu actus est illicitus non autem in secundo, & sic patet minor, sequitur ergo conclusio.
Secunda ratio talis est, nulla promissio obligat nisi ille cu fit promissio eam acceptet, quia obligatio cuiuslibet contractus promissorij dependet ex mutua voluntate sicut habetur ff. verbo. obliga. & in pluribus aliis locis, vbi autem est conditio illicit. & ordo eius ad promissum illicitus certum est quod non acceptatur a deo cui fit votum, deus enim odit iniquitatem vt habetur Iudith quinto capitulo, tale autem votum si sit conditionatum iniquum est, & ideo tale votum deus non acceptat, sed potius detestatur, ergo tale votum non est obligatorium, si autem ordo conditionis inhonestae ad illud quod promittitur non sit malus non reddit promissum illicitum, nec inacceptabile a dec in suo genere & ideo manet obligatorium.
AD RATIONES in oppositum dicendum est quod votum factum sub conditione inhonesta in se & in ordine apromissum non potest impleri sine detrimento salutis, quia id quod promissum est reddit illicitum ex circunstantia informar te in vouendo & soluendo, quia si quis soluat vt obligatus ei conditione, & conditio vt informat sit illicita oportet quod soluat ex motiuo illicito sicut patet in proposita quaestione, si qui voueat se peregrinaturum ad sanctum Iacobum hoc motiuo v prosperetur in furto, adulterio, vel homicidio & hoc motiuum ponit sub conditione qua extante vult obligari & non alias, si faciat quod promisit ex vi promissionis oportet quod faciat ex motiuo illicito, & istud est illicitum & contra salutem, & ideo non est faciendum.
Ad secundum dicendum per interemptionem minoris, quia vbi est conditio inhonesta in se & in habitudine ad promissum quamuis promissum sit de se bonum, vitiatur tamen per conditionem inhonestam informantem modo quo dictum est. Ei cum dicitur quod ipsa transit & malitia eius antequam votum impleatur, non valet, quia dato quod transierit in actu exteriore dexercito, remanet tamen in voluntate si ex ea tanquam ex motiuo fiat actus sequens, sicut necesse est si solum ea extante votum sit obligatorium, & ideo causat in actu malitiam moralem.
Quod autem additur tertio loco quod conditio inhonest. habetur pro non adiecta in donationibus & in matrimonio, & in legatis, illud est contra opinionem primam quae dicit quod eonditione non extante votum non est obligatorium, nisi ipsi respondeant, sicut dictum est in corpore solutionis, scilicet quod ex natur: voti vel promissionis nullum votum conditionatum est obligatorium nisi extante conditione, quamuis in contractibus qui dunt inter homines iura sua auctoritate possint tollere vel po nere obligationem in fauorem ceclesiae matrimonij & statu quamuis de matrimonio suprâ motae sint aliquae dubitationes nos autem querimus de obligatione promissionis vel voti qua fit deo quantum ad ea quae pertinent ad meram naturam pro missionis, & ideo nihil ad propositum de his quae iura inter homines voluntarie statuunt.
On this page