Quaestio 5
Quaestio 5
Utrum periurium sit peccatum mortale
DEINDE quaeritur de periurio, vtrum periurium sit peccatum mortale. Et videtur quod non, quia sicut iurare falsum sine causa prohibetur, ita iurare sine causa, hoc enim videtur esse seii cundum praeceptum decalogi, Non assumes nomen dei tui in vanum, sed iurare sine causa non semper est peccatum mortale, ergo nec iurare falsum, & tamen istud est per periurium, ergo &c.
Item qui consentit peccanti mortaliter, peccat mortaliter: sed iudex exigens iuramentum ab eo quem credit falsum iuraturum consentit vt periuret, sed nullus dicit quod iudex peccet mortaliter, ergo nec alius periurans.
Item propter periurium incurrit aliquis infamiam secundum iura, vt habetur 6. q. 1. cap. infames, sed propter periurium assertorium non incurritur infamia, ergo videtur quod illud non sit peccatum mortale.
IN CONTRARIVM est, quia illud quod contrariatur diuino praecepto est peccatum mortale, periurium est huiusmodi, dicitur enim Leuit. 19. non periurabis in nomine meo, & Aug. dicit in quodam sermone quod falsa iuratio perniciosa est, sed nihil perniciosum est, nisi peccatum mortale, igitur &c.
RESPONSIO. Circa quaestionem istam videnda sunt duo. Primum est an omne periurium sit peccatum mortale. Secundum est de comparatione eius ad quaedam alia peccata quo ad grauitatem.
QUANTVM ad primum dicendum est quod duplex est iuramentum, vt prius dictum fuit. s. assertorium & promissorium, & secundum hoc duplex est periurium, vnum quo asseritur falsum, aliud quod promittitur aliquid quod postea non redditur. De primo periurio dicendum est quod si iurans aduertit se falsum iurare siue serio, siue ioco peieret & peccat mortaliter. Cuius ratio est quia omne illud in quo directe dei contemptus includitur est peccatum mortale, sed periurium quo scienter falsum iuratur siue serio, siue ioco est directe in contemptum dei quantum est ex genere dicti eo quod deus qui est veritas assumitur in testimonium falsitatis, ergo tale periurium est peccatum mortale, nec excusat consuetudo quae magis est dicenda illicita corruptela, nec locus plusquam serium. Si autem iurans non aduertat se iurare, sed ex lubrico linguae iurat falsum, potest excusari a periurio vt a peccato mortali, quia nihil imputatur homini ad peccatum mortale nisi quod facit sciens & volens, ergo &c. & sic patet primum.
QUANTVM ad secundum de grauitate periurij per conparationem ad alia peccata puta ad homicidium, est duplex modus dicendi. Vnus est quod periurium est grauius ex suo genere quam sit homicidium quod probatur sic, tanto peccatum est grauius per se & ex suo genere quanto cadit super materiam magis indebitam, quamuis enim grauitas per accidens attendatur in peccatis ex motiuo ad peccandum, grauius enim peccat in eodem genere peccati peccans ex electione quam peccans ex ignorantia vel infirmitate tamen grauitas peccatorum per se attenditur ex proportione ad materiam siue ad obiectum, sed actus periurij magis cadit super materiam indebitam quam actus homicidij, ergo periurium est maius peccatum quam homicidium. Maior iam patet, sed minor probatur quia cum plus teneamur deo quam proximo, periurium quod est contra reuerentiam dei magis cadit super indebitam materiam quam homicidium quod est contra iniuriam proximi.
Alius est modus dicendi totaliter huic contrarius scilicet quod homicidium est grauius peccatum quam periurium. Quod probatur sic, illud est grauius peccatum quod opponitur maiori bono, sed homicidium opponitur maiori bono quam periurium, opponitur enim homicidium dilectioni dei & proximi, periurium autem opponitur latriae quae est minor charitate, ergo homicidium est grauius quam periurium.
Et respondent isti ad rationem alterius partis dicentes quod non oportet quod sicut se habet obiectum ad obiectum, ita se habeat actus ad actum quando actus sunt diuersarum rationum, verbi gratia grauius est iniuriari principi verbo quam ciui, sed si quis iniurietur principi verbo dicendo conuicium, Ciui autem facto occidendo eum, grauius est peccatum commissum in ciuem quam in principem, & similiter potest dici quod similis irreuerentia facta contra deum grauior est quam facta contra proximum sicut cum dicitur irreuerentiae verbum contra vtrumque, sed si verbum irreuerentiae dicitur contra deum sicut fit in periurio, factum autem extremae iniuriae contra proximum vt fit in homicidio non est inconueniens quod hoc sit maius quam illud, quamuis alia illi de opinione possent dicere quod hoc esset verum, vbi ciuis & princeps habent aliquam pro¬ tionem, sed Deus improportionabiliter excedit hominem omnem, & ideor omnis iniuria facta contra Deum excedit omnem injuriam factam contra proximum: sed si istud esset verum tunpesset dici quod omnia peccata quaecunque possunt committi contra proximum in homicidiis, adulteriis, furtis, & rapinis etiam si possibile esset o vnus homo occideret totum mundum non aequaretur vnico periurio, quod est satis improbabile, propter quod secundus modus videtur rationabilior.
Ad primum argumentum dicendum que iurare sine causa non directe prohibetur praecepto decalogi, quia vana iniuriatio est quae realiter confirmari non potest: quod autem iuratur sine causa porest confirmari vere, sed non quod false iuratur.
Ad secundum dicendum quod iudex exigens iuramentum ad partis petitionem & secundum quod ordo iuris exigit non consenut pereranti otiam si probabiliter credat ipsum peieraturum, quihaec exactio non est iudicis, sed partis, & legis.
Ad tertium dicendum quod non propter quodlibet mortale peccatum efficitur quis infamis ipso iure, vt patet de fornicatio ne & multis aliis peccatis mortalibus: vnde nullum argumentum est o non omne periurium sit peccatum mortale, quia ex quolibet periurio non redditur homo infamis: veruntamen causa quare ex periurio assertorio non redditur aliquis infamis ipse iure, sed solum post diffinitiuam sententiam latam eotra ipsum in causa assertionis (reputatur autem infamis ipso iure qui frangit iuramentum promislorium solenniter factum) est, quia in potestate promittentis remanet postquam iurauit vt det suo iuramento veritatem, quod non contingit in iuramento assertorio.
On this page