Text List

Praeambulum

Praeambulum

Sententia huius distinctionis xl. in generali & speciali.

EXTVM praeceptum est. Prius egit magister de praeceptis quae consistunt in verbo & facto, hic Tagit de duobus quae consistunt in animo. Et di(uiditur in duas, quia primo ponit illorum praeTceptorum explicationem. Et secundo determunat quaestionem incidentem ibi. Si vero quaeritur. Prima diuiditur in quatuor, quia primo explicat sextum praeceptum. Secundo septimum ibi, septimum est. Tertio opponit contra distinctionem eorum ibi, Sed videtur. Quarco soluit oppositionem ibi, sed in istis duobus praeceptis. Secunda pars principalis quae incipit ibi, Si vero quaeritur, diuiditur in tres. Quiptimo mouer quaestionem de necessitate legis veteris. Secundo assignat differentiam inter legem & euangelium ibi, distat autem. Tertio recapitulat de decem praeceptis & ponit continuationem huius libri ad quartum ibi, audiuis decem chordas. Haec est diuisio in generali¬

In speciali sic procedit magister, & dicit quod sextum praeceptum inter praecepta secundae tabulae est, non desiderabis xxorem proximi tur. Septimum est non concupisces domum proximi tui, non feruum, non ancillam. Tunc opponit contrhoc, quia praeceptum de non concupiscenda vxore proximi videtur esse idem cum illo praecepto non moechaberis, & praeceptum de non concupiscenda re proximi sui videtur esse idem cum illo praecepto non furtum facies, & sic non videtur distingui bene ab eis. Et respondet quod in illis duobus praeceptis non moechaberis, & non furtum facies, prohicentur opera exteriora. In aliis autem duobus prohibetur interior concupiscentia, quare lex dicitur comprimere manum & non animam. Et dicit quod illud intelligitur de lege quantum ad ceremonialia & non quantum ad moralia, vel quia in lege non prohibetur omnis mala concupiscentia sicut in euangelio: tunc quaeric quare Apostolus dicit literam esse occidentem, & de qua intelligitur, & respondet quod de litera decalogi, non quia lex mala sit, sed quia prohibendo peccatum augebat concupiscentian & non conferebat gratiam adiutricem. Tunc ponit duplicen differentiam inter legem & euangelium, vna est quia lex promittebat temporalia, euangelium vero promittit aeterna. Alia est quia facramenta veteris legis non conferebant gratiam sicu sacramenta aeuangelica. Tunc tecapitulat de decem praeceptis, vt apparet in lictera. Et in hoc terminatur, &c.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum