Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum haec duo praecepta non concupisces vxorem et non desiderabis rem proximi tui, conuenienter distinguantur ab illis non moechaberis, et non furtum facies
LVIISTIS IINA. Vtrum haec duo praecepta non concupisces vxorem & non desiderabis rem proximi tui, conuenienter distinguantur ab illis non moechaberis, & non furtum facies. Tbm. ὸ δ ιδδr. 4.
INCA distir cdtione itam quaeritur de duobus Primum est de distinctione illorum duorum pra ceptorum. Secundum est de differentiam legis & euangelij. Ad primum sic proceditur, & arguitur I quod illa piaecepta non bene distinguantur, quia prae cepta negatiua ordinantur ad prohibitionem peccatorum, sed vnum est peccatum cordis & operis sicut in 2. lib. dist. 42. dictum est, ergo non debuit alio praecepto prohiberi concupiscentia moechandi vel furandi quam ipsa moechia, vel furtum.
Praeterea sicut in furto, & moechia contingit peccare corde & opere, ita in homicidio & in aliis peccatis, sed alia praecepta non variatur per concupiscentiam & opus, nec affirmatiua nec negatiua, ergo nec praeceptum de furto & moechia debuit hoc modo variari
RESPONSIO. Circa quaestionem istam videnda sunt duo. Primum est quod illis duobus praeceptis non moechaberis & non furtum facies conuenienter superaddita sunt alia duo, scilicet non concupisces vxorem proximi tui, & illud, non desiderabis rem proximi tui. Secundum est quod non secundum eandem rationem distinguuntur haec duo praecepta vltima a duobus aliis, & alia praecepta abinuicem.
Primum persuadetur sici vbi est maior pronitas ad peccandur ibi requiritur amplius retractatiuum, sed maior est pronitas in hminibus ad peccandum peccato luxuriae & auaritiae quam i materia aliorum praeceptorum, quia venerea & bona exteriora circa quae sunt illa praecepta non moechaberis, non furtum facie habent secundum se apparentem quandam bonitatem natam vehementer mouere concupiscentiam ad illicita, non sic autem est de homicidio quod secundum se habet quendam horrorem, & irreuerentia etiam erga parentes habet quandam indecentiam quas contrariam inclinationi naturae, & suo modo est in aliis, ergo respectu primorum praeceptorum debet esse amplior prohibitioretractatiua: hoc autem fit cum per aliud piaeceptum prohibetu interior concupiscentia etiam sine exteriore opere, per aliud autem prohibetur concupiscentia prorumpens in opus exterius
Ex hoc patet secundum, quia alia praecepta distinguuntu secundum distinctionem specificam actuum qui praecipiuntur ve prohibentur, haec autem distinguuntur solum secundum minorem vel maiorem progressum in idem peccatu: quamuis enim interior actus per se solus & alius exterior coniunctus differant specie in esse naturae ratione actus exterioris, tamen in esse morali & secundum rationem peccati sunt eiusdem speciei, & idec prohibitio eorum non est prohibitio diuersorum peccatorum secundum speciem, sed eiusdem peccati secundum maiorem ve minorem progressum propter maiorem pronitatem ad peccaudum tam in materia istorum peccatorum quam aliorum.
Ad primum argumentum dicendum quod actus interio coniunctus exteriori est vnum peccatum cum ipso secundun genus moris, & prohibetur vnico praecepto, scilicet non moechaberis vel non furtum facies & sic de aliis: actus autem intorior separatus ab exteriore est secundum se peccatum aliud a priore, & ideo prohibetur alio praecepto in illa materia in qua est maior pronitas ad peccandum.
Per idem patet ranesio ad secundum argumentum, quia licet in aris contingat peccare quandoque solo consensu interiore, tamen niest in nobis tanta pronitas ad illa sicut ad moechiam & furtum & ideo non oportuit dati speciale praeceptum de prohibitione concupiscentiae, sed vnico praecepto prohibetur vtrunque, scilicet concupiscentia & opus exterius.
On this page