Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum lex vetus cohiberet solum manum an et animum
QVAESTIO SECVNDA Vtrum lex vetus cohiberet solum manum an & animum. 1. Tbo 1. 4. 98. ar. & 4. & q. 107. ar. . ad secundum.
CIRCA secundum videlicet de differentia legis & cuangelij, primo quaeritur vtrum lex vetus cohiberet solum manum an & animum, Et arguitur q cohibet etiam animum: quia illud quod prohibe„concupiscentiam prohibes & animum, sed lex vetus prohibet concupiscentiam, vt patet per duo praecepta decalogi, ergo cohibet animum.
Item lex vetus cum gratia conseruata introducebat ad vitam saltem meritorie, quamuis adhuc inpedimentum restaret de solutione generalis debiti fienda per Chrissum, sed echibitio exteriorum actuum sine cohibitione animi non suffecisset ad meritum, ergo &c.
IN CONTRARIVM est qge dicitcur Euo. 20. in glo. vbi dicitur quod lex vetus prohibebat manum, non animum
Et arguitur per rationem, quia lex vetus neminem conducit ad perfectum: vt dicitur Hebr. septimo, sed perfectus est qui est ordinatus in actibus interioribus, ergo lex vetus cohibebat solum actus exteriores & non interiores, & sic cohibebat manum & non animum.
RESPONSIO. Aduertendum est quod per manum intelliguntur hic opera exteriora, per animum vero voluntas seu interior operatio: differt etiam prohibitio & cohibitio, quia prohibitio fit solo verbo & absque poenae comminatione, cohibitio autem est per factum vel per metum ex poenae comminatione.
Dicendum est ergo ad quaestionem quod lex vetus prohibebat non solum manum, sed & animum, hoc est non solum malam operationem exteriorem, sed & malam voluntatem interiorem: non tamen cohibebat nisi manum hoc est operationem exteriorem. Primum patet, quia eiusdem est ordinare animum ad bonum & prohibere a malo, sed lex vetus ordinabat animum ad bonum, scilicet ad dilectionem Dei & proximi, ergo prohibeba ipsum a malo. Item intentio legissatoris & cuiuslibet legis recte positae est facere ciues bonos & virtuosos operatores bonorum, vt dicitur 2. Ethicorum, sed nullus potest esse bonus & virtuosus nisi operetur bona ex animo & desistat a malis non solum opere sed & voluntate, ergo lex vetus tanquam diuina & rectius posita quam quaecunque lex ciuilis prohibebat non solum opus exterius sed & interius scilicet animum.
Secundum patet, quia tantum extendit se cohibitio seu coactio legis quantum extendit se inflictio poenarum determinatarum per legem: nulla enim lex habet virtutem coactiuam nisi propter poenas quas infligit vel comminatur, sed lex vetus non infligebat nec comminabatur nisi poenas temporales infligendas per hominem & pro factis exterioribus, quorum homo est cognitor, de interioribus enim non est hominis iudicare, nec poenam infligere, ergo lex vetus non cohibebat expresse & literali ter animum sed tantum manum: veruntamen tam poenae temporales quam praemia veteris legis erant figura praemiorum & poenarum aeternarum & spiritualium quas lex noua promitti expresse & comminatur, nec possunt infligi nisi per Deum qui es cordis cognitor, ideo ipsa cohibet non solum manum sed & animum. Ad primum argumentum patet responsio, quia solum probat quod lex vetus prohibebat animum, sed non cohibebat.
On this page