Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

Utrum lex vetus occideret, an iustificaret

QVAESTIO TIRTIA Vtrum lex vetus occideret, an iustificaret. Them. 1. 2. 4. 98. ar. 1. & q. 114. ar. 10. ad 1.

SECVNDO quaeritur, vtrum lex vetus occidere an iustificaret. Et arguitur quod occideret, quia 2. ad Corint. 3. dicitur quod litera occidit, spiritus autem viuificat: & loquitur de literaveteris legis, ergo lex & vetus occidebat spiritualiter.

Item timor non sufficit ad salutem, quia secundum August. quod aliquis facit ex timore & si bonum est quod facit, non tamen bene fit, sed lex vetus fuit lex timoris: vnde secundum eundem Aug. breuis differentia legis & euangelij timor & amor, ergo facta legis non sufficiebant ad salutem, lex ergo vetus occidebat & non iustificabat.

Ad idem est quod dicit glo. Rom. 10. super illud: quoniam iustitiam, quae ex lege est, qui est operibus legis iustificatur, temporalem habet mercedem non apud Deum.

IN CONTRARIVM arguitur, qa si lex vetus occidebat hoc erat per causam vel per occasionem, si per causam, erge erat mala, quod est erroneum & contra Apost. Ro. 7. vbi dicitur: Lex quidem sancta & mandatum sanctum & iustum, si vero per occasionem eodem modo lex noua per occasionem occidit secundum illud quod dicit Apost. 2. Cor. 2. ca. Aliis sumus odor mortis in mortem, ergo in hoc non differant lex vetus & lex noua.

Item timor seruilis est timor gehennae, sed poena gehenna non erat nota in veteri lege, igitur non erat lex timoris, nec per hoc occidebat.

RESPONSIO. Hic est opus duplici distinctione. Prima est de lege. & secunda est de iustitia. Quantum ad primam distinctionem quae est de lege, sciendum est quod lex vetus potest considerari secundum statum quem habuit ante aduentum Christi, vel secundum statum quem habet tunc post aduentum Christi & diuulga¬ itionem euangelij. Et in hoc secundo statu adhuc potest considerari dupliciter. Vno scilicet quantum ad praecepta moralia vel quantum ad praecepta ceremonialia. De iustitia enim distinguendum est, quia quaedam acquiritur ex operibus per quae homo viuit iusti in vita ciuili. Alia vero est infusa per quam lustificamur apud Deum a peccatis, & hoc est per gratiam per quam est vita spiritualis, & sine qua homo dicitur spiritualiter mortuus.

Hoc supposito dicendum est quod si loquamur de lege pro statu quem habuit ante aduentum Christi & de iustitia acquisita: sic lex vetus bene obseruata iustificabat & non occidebat, imo viuificabat. Cuius ratio est, quia omnis lex quae bene ordinat hominem ad Deum & ad proximum, obseruatorem suum reddit iustum & immunem a poenis legis, sed lex vetus data a Deo per Moysen ordinabat obseruatorem suum ad Deum & ad proximum per praecepta moralia ceremonialia & iudicialia multo melius quam quaecumque lex ciuilis data per hominem, ergo lex vetus reddebat obseuatorem suum iustum respectu Dei & hominum, & immunem a poenis legis quae erant quandoque poenae mortis, quae secundum legem debebant infligi transgressoribus, & sic non occidebat, sed potius viuificabat: si autem loquamur de iustitia infusa, sic adhuc dicendun est quod lex vetus tempore suo bene obseruata iustificabat meritorie, sed non effectiue: quod iustificaret meritorie, non quidem de condigno quia sic nullus potest mereri gratiam ex operibus, alioquingratia non esset gratiam, vt dicit Apost. ad Rom. 10. cap.

Sed de congruo patet sic: qui bene vtitur actibus liberi arbi trij in his quae sunt ad Deum & ad proximum meretur saltem de congruo diuinum adiutorium sibi necessarium ad salutem: facit enim quod in se est, & Deus talibus non deficit, sed boni obseruatores legis erant huiusmodi, ergo merebantur de congruo conferri sibi gratiam a Deo sine qua non est salus, & hoc est quod dicit Dominus Leuit. 8. Custodite leges meas atque iudicia quae faciens hemo viuet in eis. Quod autem lex vetus non iustificaret effectiue patet per illud quod communiter tenent sancti & doctores quod lex vetus per sacramenta sua seu sacrificia non conferebat gratiam, de quo plenius patebit in 4. lib. loquendo autem de veteri legpost aduentum Christi maxime pro tempore euangelij diuulgati, sic lex quo ad ceremonialia occidit, quo ad iudicialia vero nec obest, nec prodest, sed quo ad praecepta pure mortalia prodest quantum olim profuit non propter legem, sed propter naturalem aequitatem quam praecepta continent secundum sae. Primum patet qua ceremonialia erant figura futurorum, igitur seruare ea est credere & facto ostendere que illa non essent per Christum exhibita quae figurabantur per ceremonialia. Hoc autem est haereticum, ergo seruare nunc ceremonialia est mortiferum, & in hoc sensu loquitur Apost. quando dicit, litera occidit, Secundum patet, quia iudicialia cum essent data illi populo solum ad interimendum lites & causas inter eos totaliter cessauerunt. Tertium patet, quia praecepta moralia quatenus continent naturalem aequitatem semper & vbique sunt eiusdem efficaciae quantum in ipsis est

Ad primum argumentum iam patet responsio, quia illud, li tera occidit, intelligitur quantum ad ceremonialia legis obseruata tempore euangelij diuulgati, vel si intelligitur de moralibus & pro tpe ante incarnatione Christi pro tanto dicitur quod lex per praecepta moralia ostendebat culpam & non conferebat gratiam adiutrice.

Ad secundum dicendum quod lex vetus non dicitur lex timoris quin posset & deberet seruari ex amore, sed quia fuit data in ostensione diuinae potestatis quae ducit in timorem: vnde populus in datione legis timuit, vt habetur Exo. 2. lex autem noua exodium sumpsit ex signis amoris, quia sic Deus dilexit mundum vi filium suum vnigenitum daret in fratrem & in redeptorem per passionem suam, quae fuerunt signa maximi amoris.

Ad tertium dicendum quod illa glossa est intelligenda de obseruatione legis quo ad ceremonialia pro tempore euangelij.

Ad primum argumentum alterius partis dicendum est quod lex vetus pro tempore suo non occidebat per causam, nec per occasionem datam, sed per occasionem acceptam, & quia non conferebat gratiam sicut confertur in noua lege.

Ad aliud dicendum quod lex vetus dicitur lex timoris ex causa prius assignata, & non ex illa ex qua procedit argumentum, & in hoc terminatur 3. liber qui est de incarnatione verbi principaliter, in quo si quid digne dictum est, laus sit Christo per quem gratia & veritas facta est: si vero sit ibi aliquid reprehensibile, corrigatur per benignum lectorem pie, & per sanctae Romanae eccle liae auctoritatem, cuius correctioni subieci a principio & adhuc subiicio omnia scripta mea.

Explicunt questiones super rertum librum nagidri. sententiarum a magistro Durando de sancto Porciano re solute atque solide disputatae. Deo agantur gratie.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3