Praefatio
Praefatio
IVSDEMMA GISTRI DVRANDI de sancto Porciano Theologi doctissimi, in Quartum librum Sententiarum, PIATIATIO.
ST Deus in caelo reuelans mysteria. QuanQuis nomine mysterij insinuetur totius scrpturae materia generaliter, sicut dictum fuit in principio primi libri: Specialiter tamer materia quarti libri, quod patet sic. Est enim mysterium idem quod sacrum secretum quod occultam habet intelligentiam. Aliquid aut? I est nobis occultum siue incognitum duplic de causa, scilicet propter aliquid interpositum, aut quia longe positum. Propter primum sacramenta dicuntur mysteria, quigratiae sacramentales proponuntur nobis interposito velamini rerum sensibilium. Propter secundum resurrectio dicitur mysterium, quia longe posita, & ideo magis occulta: pertinet enin ad futurum statum. De his autem duobus, scilicet de sacramentis 8 gloria resurrectionis agit magister in quarto libro. Quantum aprimum est aduertendum quod sicut mundus sensibilis recipit in fluentiam a corporibus caelestibus, maxime autem a septem stelli quae planetae dicuntur, sic corpus ecclesiae militantis recipit influentiam vitae spiritualis a Christo mediantibus septem sacramentis & mystice stellae vocantur Apo. primo, vt sit verbum Christi loquentis ad magistrum sententiarum. Scribe mysterium septem stellarum quas vidisti in dextera mea. Et merito comparantur stelli propter tria: habent enim stellae claritatem in aspectu, velocitatum in motu, virtuositatem in effectu. Sic & sacramenta institut: sunt propter nostram eruditionem, quoad primum, propter nostram exercitationem, quoad secundum, propter nostram iustificationem quoad tertium, quia etiam eis munimur contra insidias diaboli ideo figurantur per septem cornua agni: quia vero per eadem dirigimur in vita spirituali, figurantur per septem oculos agni, de qu bus Apoc. 5. Vidi agnum stantem tanquam occisum habentem cornua septem, & oculos septem, sed quia omnia nobis proponuntur sub velamine rerum sensibilium, ideo figurantur per septem signa. cula libri quae solus Christus agnus occisus dignus fuit aperire, vt praeberet gentibus ingressum in ecclesiam per fidem mediantibus sacramentis, Iudaeis propter suam caecitatem & incredulitatem foris manentibus Vnde Rom. II. dicitur: Nolo vos ignorare fratremei mysterium hoc vt non sitis vobisipsis sapientes, quia caecitas ex parte contingit in Israel donec plenitudo Gentium intraret. De hoc autem mystetio agitur vsque ad 43. dist. quarti libri Quantum ad secundum sciendum est quod resurrectio finalis mystrium dicitur, vel sacrum secretum, quia nobis est occulta, eo quod long posita: pertinet enim ad statum futuri seculi, vt dictum fuit. Hoest mysterium, de quo magister agit a 43. distin. vsque ad finen libri de quo dicitur Apo. 10. quod angelus stans super terram & mare iurauit per viuentem in secula seculorum quod tempus non eri amplius. Sed in diebus vocis septimi angeli cum coeperit tuba canere consummabitur mysterium Dei illud, scilicet quod mortale hoc induet immortalitatem, & corruptibile hoc incorruptionem, quod erit in resurrectione beata, quam nobis, &c.
On this page