Praeambulum
Praeambulum
Sententia literae magistri sententiarum in generalis speciali valde ingeniosa & vtilis. Et primo primae distinctionis libri quarti.
AMARITANVS vulnerato appropians, &c. In praecedentibus libris magister determinauit de rebus: in quarto vero libro determinat de signis sacramentalibus. Et diuiditur totus liber princii paliter in partes duas. In quarum prima determinat de sacramentis. In secunda de resurrectione & gloria resurgentium ad quam sacramenta perducunt. Secunda pars incipit in principio 43. disti. Postremo de conditione resurrectionis & modo resurgendi. Prima in duas. Primo determinat communiter de sacramentis, tam ve leg. quam nouae. Secundo specialiter descendit ad sacramenta nouae leg. distinctione secunda ibi; Iam ad sacramenta nouae leg. Prima in duas. Quia primo ostendit differentiam inter sacramenta nouae leg. & vet leg. Secundo agit specialiter de sacramento circuncisionis, quod intesacramenta veteris leg. magis cum sacramentis nouae leg. communicat. Secunda ibi, Fuit autem inter ista sacramenta. Prima est principalis lectio, & diuiditur in duas partes. Primo enim in prooemio determinat seu praemittit intentionem in generali de sacramentis. Secundo de ipsis exequitur ibi, sacramentum est sacrae rei signum. Et ista diuiditur in partes quatuor. Prime inquirit sacramenti diffinitionem. Secundo institutionem sacramentorum, causam, siue necessitatem. Tertio sacramenti integritatem Quarto vero sacramentorum distinctionem. Secunda ibi, triplici ex causa instituta. Tertia ibi, duo autem sunt in quibus. Quarta ibi, Iam restat videre distinctionem inter, &c. Et haec est diuisio & sententia lectionis in generali.
In speciali autem sic procedit. Primo Magister proponit sul parabola Samaritani quod saluator humano generi per incarnationem appropinquans, sacramentalem medicinam adhibuit, & contra peccati vulnera instituit sacramentorum remedia. Circa quae sacramenta quatuor considerare intendit, scilicet sacramenti diffinitionem, institutionem, integritatem & distinctionem. Postea diffinit sacramentum, dicens quod est sacrae rei signum, quamui: etiam posset dici sacramentum sacrum secretum, & sic potest accipi pro significato: intendit tamen Magister nunc de eo secundum quod est signum, diffinit & aliter sacramentum dicens, quod sacra mentum est inuisibilis gratiae visibilis forma. Ad declarationem autem primae diffinitionis ostendit quid est signum dicens, quod est res quae praeter speciem quam sensibus ingerit facit aliud in cognitionem venire. Ad complementum etiam huius diuiditur signum, quia quoddam est naturale, scilicet significans naturaliter, quoddam autem est datum, scilicet ex institutione repraesentans, & tale signum est sacramentum. Item signum datum aliud est quod gerit sui significati similitudinem, id est illius cuius est signum. Aliud quod non gerit similitudinem sui significati. Aliud est signum & causa, & tale est sacramentum. Ex quibus omnibus habetur perfecta diffinitio sacramenti, scilicet quod est inuisibilis gratiae visibilis forma, vt eius imaginem gerat & causa existat. Postea dicit quod triplex fuit ratio institutionis sacramentorum. Prima quidem hu miliatio hominis qui per sacramenta rebus corporalibus quae na tura infra ipsum sunt subditur. Secunda est eruditio, quia de inuisibilibus per ea docemur. Tertia exercitatio, vt ociositas & occupatio noxia vitentur. Vbi subdit quod quaedam exercitatio valet ad bonum corporis, quaedam ad bonum animae, quaedam ad vtriusque iuuamen ordinatur. Subditur etiam quod sine sacramentis poterat Deus hominem saluare, quia eis suam potentiam non alligauit, tamen ex dictis causis sacramenta instituit. Postea ponit integritatem sacramentorum dicens: quod sacramenta ex duobus constant, scilicet ex rebus & verbis. Vitimo distinguit sacramentum dicens quod quaedam sunt vetera quae significant & promittunt. solum: quaedam vero sunt noua quae significant & causant, &c.
On this page