Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum diffinitio sacramenti bene assignetur a Doctoribus

QUAESTIO PRIMA. Vtrum diffinitio sacramenti bene assignetur a Doctoribus. Tium. 3. g. 60. at. 2.

CIRCA distinctionem istam quaeruntur quinque Primum quid sit sacramentum. Et secundo de nei cessitate sacramentorum. Tertio in quibus consistit Asacramentum. Quarto de efficacia sacramentorum Anouae leg. Quinto de efficacia sacramentorum veteris legis. Quantum ad primum videtur quod sacramentum non bene diffiniatur seu describatur, quia vnius rei debet esse vna diffinitio seu descriptio, sed de sacramento dantur plures diffinitiones seu descriptiones, ergo male.

Item prima descriptio quae assiglatur de sacramento est, sacramentum est sacrae rei signum, nec videtur esse conueniens quia serpens aeneus de quo habetur Num. 21. & imagines Christi crucifixi, beatae virginis & sanctorum, sunt signa sacrae rei vel sacrarum rerum, & tamen non dicuntur sacramenta, ergo illa non est bona diffinitio seu descriptio sacramenti: cum descriptio vel diffinitio debeat esse conuertibilis cum diffinito seu descripto.

Item diffinitio seu descriptio quam Aug. ponit de sacramen. to est, quod sacramentum est in quo sub tegumento rerum visibilium diuina virtus salutem nostram operatur fecretius. Et arguitur quod non fit conueniens, quia contraria contrariis curantur: sed damnatio humana ortum habuit ex sensibilibus, vt patet Gen. 3 cap. ergo salus & curatio humana non debet effe per sensibilia nec sub tegumento rerum sensibilium seu visibilium.

Hugo autem de sancto Victore de sacramentis lib. 1. par. 9. ca. 2. dicit, quod sacramentum est materiale elementum extrinsecus oculis suppositum ex institutione significans, ex si militudini repraesentans, ex sanctificatione inuisibilem gratiam continens. Contra quem arguitur, quia in nullo sacramento est elementum nisi in baptismo (videlicet aqua) inconueniens est enim attribuere omni sacramento illud quod conuenit vni foli.

Item illud quod repraesentat ex similitudine, repraesentas ex sua natura & non ex institutione: si ergo sacramentum est ex similitudine repraesentans, videtur quod non sit ex institutiont significans, & sic illa duo membra descriptionis videntur ad inuicem esse opposita.

Magister autem describit aliter sacramentum dicens, quod sacramentum est inuisibilis gratiae visibilis forma, ita vt imaginem gerat & causa existat. Contra quam arguitur, quia forma non videtur sumi pro similitudine: quod patet ex hoc quod sul ditur infra, vt imaginem (hoc est similitudinem gerat) sed nulla similitudo potest esse rei visibilis ad gratiam inuisibilem, cum non sint eiusdem speciei, nec generis saltem proximi, ergo nor bene dicitur gratiae inuisibilis visibilis forma.

RESPONSIO. Quia principium in omni disputationi & inquisitione veritatis est scire quid importatur per nomen, ideo videbitur primo quid significet nomen sacramenti, & secundo respondebitur ad quaestionem.

Quantum ad primum sciendum est quod significatum cuius. libet nominis potissime conuincitur ex vsu communi: quia cum nomina significent ab humana institutione quam vsus approbar & confirmat, & sine quo non valet institutio, ideo potissimus modus conuincendi quid importatur per nomem, debet sumi ex vsu communi. Nomine autem sacramenti vtitur sacra scriptura, & postmodum vsi sunt sacri doctores & alij, quantum autem apparet ex vsu sacrae scripturae sacramentum dupliciter accipitur. Vno modo pro re secreta secundum illud Tho. 12. sacramentum regis.i secretum abscondere bonum est, & in quibusdam aliis locis simili reperitur. Alio modo pro signo occultae & secretae rei & maxime sacrae & a Deo praeuisae seu ordinatae, sicut somnium Nabuchodo. de statua quam vidit dicitur sacramentum. Danielis 2. vb dicitur quod Daniel hortatus est socios suos vt peterent misericordiam Dei caeli super sacramento isto, quia illud somniun significabat occuitam Dei ordinationem de progressu quatuo regnorum & eorum destructione per regnum Christi, & simile habetur in aliis locis scripturae, Magis autem proprie nomer sacramenti dicitur tam de signo quam de re significata: quia resignificata non dicitur sacramentum nisi quia repraesentatur per signum occultum vel occulie repraesentatum, vt per hoc sit resecreta. Et quicquid sit de hoc, magister tamen sententiarum in tendit in quarto lib. determinare solum de sacramento vt ef signum: & sic accipiendo sacramentum secundum generalem rationem nominis, & prout extendit se ad omne illud quod dicitur sacramentum in lege veteri & noua, saciamentum dicitur sacrae rei signum non quodcunque, sed occultum.

Sacramentorum autem sic acceptorum quaedam fuerunt solum signa gratiae per Christum exhibendae, vt fuerunt sacramenti veteris legis. Quaedam vero sunt figna gratiae per Christum exhibitae pro omnibus quoad sufficientiam, & pro suscipientibu quoad efficaciam nisi fit inpedimentum ex parte suscipientis, & haec sunt sacramenta node. quae dicuntur sacramenta, non solum quia sunt signa rei sacrae, sed quia sunt quaedam adhibita ad effectum sacrationis vel sanctificationis spiritualis. si cut enim medicamentum dicitur a medicando (est enim medicametum que aliquis medicatur) sic sacramentum hoc modo sumptum dicitur a sacrando, est enim sacramentum quo aliquis homo sacratur vel sanctificatur. Quo autem aliquis sanatur, dupliciter dicitur. Vno modo sanatur quandoque aliquis sola virtute interioris natura nullo extrinseco adhibico, & qui sic sanatur non dicitur sanari per medicamentum. Alio modo sanatur aliquis adhibito aliquo extrinseco quod est confortatiuum naturae & expulsiuum morbi, & illud habet rationem medicamenti: est enim medicamentum aliquid extrinsecus adhibitum ad effectum curationis corporalis. Similiter sacratur vel sanctificatur homo dupliciter: Vnc modo per solum motum contritionis non excludendo actionem Dei renuttentis culpam & conferentis gratiam, sed excludendo & omne extrinsecum ad sanctificationem hominis appositum, & qui sic sanctificatur non sanctificatur per sacramentum; sed solum quando ad eius sanctificationem aliquid extrinsecum adhibetur, non spirituale, quia lateret, sed corporale. Est igitur sacramentum aliquid corporale vel sensibile extrinsecus homini appositum ad effectum sanctificationis, & sic patet primum.

Secundum patet ex praedictis faciliter . s. qualiter describatur vel notificetur sacramentum, quia iuxta ea quae dicta sunt de sacramentis nouae legis sacramentum verissime & sine calumnia describitur seu notificatur per beatum Augustinum cum dicit: Sacramentum est in quo sub tegumento visibilium rerum virtus diuina salutem nostram secretius operatur. Et accipitur ibi visibile pro omni sensibili, quia visus est potissimus inter omnes sensus: & ideo quandoque accipitur pro omni sensu, & visibil: pro omni sensibili. Et in hac descriptione tangitur illud quod pertinet ad significationem cuiuslibet sacramenti generaliter, & illud quod pertinet ad efficaciam sacramentorum nouae legis specialiter. Generaliter enim in omni sacramento res sensibiles sunt signa, quod innuitur per hoc quod dicitur, sub tegumento rerum visibilium; id est sensibilium. Specialiter autem efficacia sacramentorum nouae legis innuitur per hoc quod dicit, quod sub eis virtus diuina salutem nostram secretius operatur.

Descriptiones autem datae per Hugonem de sancto Victore, & per magistrum sententiarum quae in arguendo positae sunt colorantur sic: de ratione enim sacramenti nouae legis sunt tria, scilicet naturalis similitudo, actualis institutio, & spiritualis sanctificatio, vt dicit Hugo de sacramentis lib. I. par. 9. cap. 2. Non enim omne elementum est materia cuiuslibet sacramenti, sed illud quod ex natura sua habet aliquam similitudinem cum effectu sacramenti: sicut aqua, quia est summe mundatiua habet naturalem similitudinem eum effectu baptismi qui est emundatio ab omni culpa, nec sufficit naturalis similitudo, sed requiritur diuina institutio, quia res corporales de se non habent ordinem ad spiritualem sanctificationem, sed oportet quod a Deo diuinitus ordinentur. Requiritur nihiloninus spiritualis sanctificatio, quia materia sacramenti quod consistit in vsu, quod dico propter eucharistiam quae consistit in consecratione materiae sanctificatur in se (vt in ordine, & confirmatione, & extrema vnctione) vel in suo simili vt in aqua baptismi quae tota sanctificata fuit in illa quae in baptismo Christi tetigit corpus eius: quoniam secundum Bedam Christus tactu suae mundissimae carnis vim regeneratiuam contulit aquis, & haec tria tanguntur in descriptione Hug. Dicit enim quod sacramentum est materiale elementum (accipiendo elementum large pro omni re corporali) extrinsecus oculis supposita ex institutione significans (quantum ad secundam conditionem) ex similitudini repraesentans (quantum ad primam) ex sanctificatione inuisibilem gratiam continens (quantum ad tertiam). Et magister sententiarum dicit quod sacramentum est inuisibilis gratiae visibilis forma (id est, similitudo quantum ad primam conditionem) ita vt imaginem gerat, (ex diuina institutione quantum ad secundam) & causa existat (ex sanctificatione quantum ad tertiam).

Haec autem quamuis sint probabiliter dicta, tamen patientur calumniam. Primo enim quia in sacramento matrimoni nulla praedictarum trium conditionum reperitur: sufficiunt enim ad verum matrimonium sola verba exprimentia consensum in quibus illae tres conditiones reperiri non possunt. Item de necessitate sacramenti ordinis non est consecratio materiae, nec in se, nec in suo simili, saltem quantum ad quatuor minores ordines, & quantum ad diaconatum, & tamen sunt sacramenta. Item tertia conditio, scilicet quod sacramenta contineant inuisibilem gratiam secundum Hug. vel quod sint causa gratiae secundum magistrum calumniam habet apud multos, vt patebit inferius, vnde descriptio Augu. inter caetera praeacceptanda videtur.

Ad primum argu. dicendum quod de sacramento prout est, signum & secundum generalem rationem nominis sumptum non, est data nisi vna descriptio, videlicet quod sacramentum est sacrae rei signum: de nomine autem sacramenti prout restringitur ad sacramentum no. le. datur vna similiter ab August. & omnes aliae sunt intelligendae prout idem cum ea important, & sic sunt vna realiter & non plures.

Ad secundum dicendum quod serpens aeneus potuit dici sacramentum veter. leg. hoc est sacrae rei signum: imago autem crucifixi, beatae virginis, & sanctorum non fuerunt in ve. le. In noua autem lege & si sint, tamen non sunt sacramenta no. lequia non adhibentur ex diuina institutione vt medicamenta curationis spiritualis.

Ad tertium dicendum quod non solum contraria contrariis curantur, sed eisdem contrario modo acceptis: per eadem enim contrario modo facta fit virtus & corrumpitur vt docetur2. Eth. & ideo sicut homo peccauit adhaerendo sensibilibus propter se, sic curatur in sacramentis subiiciendo se sensibilibus propter Deum.

Ad quartum dicendum quod elementum accipitur ibi pro omni re corporali, id est, pro elemento & elementato,

Ad quintum dicendum est quod repraesentatio quae est ex naturali similitudine est secundum proportionem, vt dicetur in solutione sequentis argumenti: sed significatio quae est ex institutione diuina est ex directa repraesentatione, & sic differt vni ab altero, nec sibi inuicem opponuntur13

Ad sextum dicendum quod similitudo accipitur ibi non pro pa ticipatione eiusdem formae secundum speciem quae non potest esse inter rem corporalem & spiritualem, sed pro proportione: quia sicut se habet aqua quae est materia baptismi ad diluendum sol des corporis, sic proportionabilicer se habet gratia baptismalis ad diluendum sordes omnium vitiorum, vnde quantum ad prae dicta quae opposita sunt contra praedictas descriptiones patet responsio, quamuis in aliis, vt supra dictum est, sint defectuosae.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1