Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum genus humanum indiguerit sacramentis

QVAESTIO IOSECVNVA Vtrum genus humanum indiguerit sacramentis. Thom. 3. q. 61.

SECVNDO quaeritur, vtrum genu humanum indiguerit sacramentis. Et arguitur qued non quia secunit dum Apostolum 1. ad Tim. 4. Corporalis exercitaItio ad modicum est vtilis, sed vsus sacramentorum consistit in corporali exercitatione, ergo ad modicum est vti lis, & talibus nullus indiget, ergo &c.

Item obseruatio mandatorum quae sunt de dictamine rationis naturalis sufficit (vt videtur) ad salutem consequendam? vnde cuidam perenti a Christo, quid faciendo vitam aeternam habebo? Respondit: si vis ad vitam ingredi seru: mandata, ergo praeter obseruantiam mandatorum frustra ponitur institutio sacramentorum.

Item si genus humanum indiguit sacramentis, aut hoc fuit pro statu innocentiae, aut legis: & si pro statu legis aut naturalis vel scriptae, aut euangelij, sed in nullo istorum temporum indiguit sacramentis genus humanum, ergo nunquam: Minor probatur, quod enim non indiguerit in statu innocentiae clarum est quia pro illo statu homo fuit praeuentus gratia, vt dictum fuit secundo libro, fuit etiam praeditus originali iustitia per quam poterat facillime vitare omne peecati, sed ad salutem haec sufficiunt. ergo &c. Item nec pro statu legis naturalis vel scriptae indiguit homo sacramentis, vt videtur, quia infirmis pauciora sunt im. ponenda onera quam sanis, quia pauciora possunt portare, sed post peccatum tempore legis naturalis vel scriptae, homines fuerum infirmiores quam tempore innocentiae, ergo pauciora fuerunt tune hominibus imponenda, sed in statu innocentiae non fuerunt sacramenta, vt probatum est, ergo multominus post. Item nec in statu euangelij, vt videtur, quia secundum Apostolum lex noua seu euangelium liberat nos ab oneribus ve. le. ergo non debet imponere noua onera sacramentorum, alioquin oneraret sicut lex vetus.

IN. contrarium arguitur, quia secundum Aug. 19. contra Faustum: in nullum nomen religionis seu verum seu falsum coadiuuari homines possunt nisi aliquo signaculorum vel sacramentorum visibilium consortio colligentur, sed in ecclesia Dei est verissima religio ergo oportet in ea esse huiusmodi signa, & haec sunt sacramenta.

Item secundum Hug. de sacramentis: quandocunque morbus fuit, fuit remedium contra morbum, sed post peccatum semper fuit morbus peccati: ergo & sacramenta quae sunt re medium contra peccatum.

RESPONSIO. Circa quaestionem istam videnda sunt duo. Primum est an genus humanum indiguerit sacramentis Secundum est pro quo tempore indiguerit

QUANTVM ad primum dicendum quod genus humanum nunquam indiguit sic sacramentis quod sine sacramentis non posset esse vel saluari: quia Deus virtutem suam qua nos conseruat & saluat in esse naturae & gratiae & perducit ad statum gloriae non alligauit sacramentis, quin sine eis posset facere quicqud facit mediantibus illis. Congruum tamen fuit & expediens humano generi ad salutem sacramenta institui, quod patet ex duobus. Primo, quia omni tempore fuerunt necessaria ad salutem fides & opera protestantia fidem in his saltem in quibus inerat facultas operandi: & de fide quidem patet hoc, quia sola cognitio naturalis non potest hominem sufficienter dirigere respectu finis super naturalis in quo salus eius consistit, propter quod requiritur fides sine qua impossibile est placere Deo Heb. II. De operibus etiam patet, quia fides sine operibus mortua est Ia 2. ca. ergo semper necessaria fuit fides de saluatore, & remuneratore, & operprotestantia talem fidem, & hoc expresse dicit Apost. ad Heb

II. Credere oportet accedentem ad Deum quia est, & quod inquirentibus se remunerator sit, Opera autem protestantia talem fidem siue essent sacrificia, siue oblationes potuerunt dici sacramenta secundum largam acceptionem sacramenti, secundum quam omne signum rei sacrae potest dici sacramentum, quare &c. Secundo, quia congruum fuit & expediens ad salutem illa institui per quae homo dirigitur in Deum quantum ad incellectu & affectum, & exteriorem effectum: non enim est via ad salutem saltem adultis nisi per illa tria vel aliqua ex illis, sed per sacramenta dirigitur homo in Deum quantum ad illa tria, ergo &c. Minoi declaratur. Primo quantum ad erudicionem intellectus, quia sicu ex creaturis naturalibus ducimur in cognitionem creatoris quam tum ad conditiones quae ex creaturis concluduntur necessarii de creatore, sic ex sacramentis quatenus sunt opera protestar tia fidem erudimur de creatore quantum ad conditiones supernaturales, videlicet quod est saluator, redemptor, remunerator & huiusmodi, quamuis haec eruditio? uostri intellectus indigeat reFuelatione seu doctrina ficut caetera quae sunt fidei. Quantum vero ad affectum dirigimur in Deum cum ob reuerentiam diui nam eis subiicimur: quantum autem ad exteriorem actum, cun circa ea ad honorem Dei exercitamur. Et istae sunt tres causa quas ponit magister in litera, quare sacramenta fuerunt institura, scilicet causa erudiuonis quo ad intellectum, causa humiliationis quo ad affectum, & exercitationis quo ad exteriorem actum, & sumuntur hae causae ab Hugone, libro primo de sacramentis, par. 9, cap. 3. Et sic patet primum.

QVANTVM ad secundum, videlicet pro quo tempore humanum genus sacramentis indiguerit: dicendum est quod s saciamenta vocentur quaeque sacra signa protestantia fidem de Deo saluatore & remuneratore conferente in praesenti sanctitatem, & in futuro salutem; sic sacramenta fuerunt homin expedientia pro omni tempore tam innocentiae quam naturae lapsae, sicut sufficienter declaratum est per duas praedictas rationes: si autem sacramenta solum vocentur sacra signa curationis spir itualis, sic homo non indiguit sacramentis in statu innocentiae, sed solum post peccatum, quod patet: quia vbi non est timendum de morbo, non est opus medicamento, non est enim opus valentibus medicus, sed male habentibus, vt habetur Matt. 9. sed ante peccatum non erat morbus, nec erat timendum de morbo, quin sufficienter & faciliter posset ei resisti absque adminiculo exteriori: sic enim secundum omnes fuit instituta natura in statu innocentiae, quod poterat non solum sufficienter, imo faciliter vitare quodcunque peccatum, ergo tunc non fuit opu aliquo medicamento, sed sacramenta sic accepta sunt quaedan medicamenta, vt dictum est, ergo &c.

Nec obstat de matrimonio quod tunc institutum fuit, quiquum tunc non fuisset durante statu illo in remedium concupiscentiae, quia nulla fuisset, sed solum in officium, non fuisset medicamentum, quare nec sacramentum. Et si dicatur quod erat signum sacrae rei, ergo sacramentum, dicendum quod si status ille semper durasset, matrimonium non fuisset signum coniunctionis Christi & ecclesiae per assumptam humanitatem: quia si homo non peccasset filius Dei incarnatus non fuisset, vt communius tenetur.

Iuxta quod notandum est, quod quum sacramenta sint quaedam opera protestantia fidem de reparatore, vt dictum est, secundum incrementa fidei creuerut sacramenta. Creuit autem fides processu temporum quantum ad explicationem articulorum, & primo tempore Abrahae, qui & pater fidei dicitur, & hic adhuc existens in tempore legis naturae accepit sacramentum nouum, siue signaculum fidei, scilicet circuncisionem, v patet Gene. 17. Et hoc fuit necessitatis quantum ad masculo: post octauum diem. Caetera autem quae praecesserunt, vt sacrificia, decimae, & oblationes, fuerunt voluntatis & necessitatis: necessitatis in communi, vt scilicet aliquid facerent in pro testationem fidei suae, sed in speciali erant voluntatis. Poteran enim eligere hoc vel illud pro libito suo, Deinde tempore Moys fides tantum creuit, vt non solum in vna familia esset, sed in tota vna gente cui data fuit lex, quae non nisi populo dari potest quia lex positiua pars est politicae, propter quod tunc addita sunt multa sacramenta, vt patet in Exo. Leui. in libro. Numerorum vltimo. Post aduentum Christi fides perfecte declarata est, & exhibitum est per Christum quod in lege fuerat promissum: & quia aliis signis oportet signari praesentia, praeterita, & futura, vt dicit Augustinus contra Faustum 19. ideo praeter sacramenta veteris legis, quibus pronunciabantur futura de Christo, oportuit quod essent alia quibus significarentur illa quae fuerunt exhibita per Christum. Et haec euacuauerumt alia, sicut euacuatur vnibra per veritatem.

ADDPRIMVM argumentum dicendum quod Apostolus loquitur de exercitatione, quae est pure corporalis. Exercitatio autem quae est in facramentis non est pure corporalis quum requirat spiritualem praeparationem, & in eis quaeratur spiritualis effectus.

Ad secundum dicendum quod obseruatio mandatorum sufficit ad salutem, praesupposita tamen fide & gratia: & sicloquitur Christus Matth. 19. sed ex quo homo incurrit peccatum quod priuat gratiam, requiritur sacramenta quae eam restituant.

Ad tertium dicendum quod si sacramenta sumantur generaliter pro signis sacris protestantibus fidem, sic omni tempore indiguit homo sacramentis etiam in statu innocentiae. Si autem sacramenta vocentur solum signa sacrae curationis morbipeccati, sic homo non indiguit facramentis in statu innocentiae, sed solum post peccatum tempore legis naturalis, scriptae & euangelij. Et quando arguitur quod infirmioribus pauciora onera sunt imponenda quam sanis: verum est, nisi percmeant ad eorum curationem, sicut sunt sacramenta, quae sunt medicina peccati. Quod arguitur vltimo, quod lex aqua liberat ab oneribus veteris legis, verum est: tum quia imponitionera pauciora, tum etiam leuiora, & quae pertinent ad curationem morbi peceati, & ad conseruationem sanitatis spiritualis. A. De fiuma sacramenturum, Side infia distinctimer nu. L Sigesimasecunda quastiono secunda. '

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2