Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

Utrum sacramenta consistant in rebus

AESTIOTERTIA. Vtrum sacramenta consistant in rebus & verbis. Thom. 3. par. q. 60.

TERTIO quaeritur vtrum sacramenta consistant in rebus & verbis. Et videtur quod non, quisacramenta nouae legis succedunt sacramenti veteris legis: illis enim ablatis ista sunt instituta, vt dicit August. contra Faustum 19. sed in sacra mentis veteris legis non requirebatur aliqua forma verborum, vt videtur, ergo nec in sacramentis nouae legis,

Item in quibusdam sacramentis sunt verba sine elementis corporalibus: sicut in poenitentia & matrimonio, ergo similiter in aliquibus sacramentis debent sufficere elementa, vel res corporales sine verbis.

IN CONTRARIVM est quod dicit August. super Ioannem, homil. 80. Accedit verbum ad elementum, & fit sacramentum. Et Apostol. Ephes. 5. Christus dilexit ecclesiam, & tradidit semetipsum pro ea, vt eam sanctificaret, mundans eam lauacro aquae in verbo vitae.

RESPONSIO. Principalis causa quare sacramenta consistunt in his vel illis est institutio diuina, quia sicut Deus qui non alligauit virtutem suam sacramentis, potuit absque sacramentis reparare genus humanum, sic reparando genus humanum por sacramenta potuit ea instituere in quibus voluit. Potest tamen assignari quaedam congruitas quare instituta sunt in quibusdam magis quam in aliis, & secundum hoc videnda sunt duo. Primum est, in quibus consistebant sacramenta veteris legis. Et secundum est, in quibus consistunt sacramenta nouae legis.

Quantum ad primum dicendum est quod sacramenta veteris legis, vt communiter consistebant in rebus absque verbis: quisicut lex vetus fuit vmbra legis nouae, vt dicit Apostol. Heb. so sic sacramenta veteris legis fuerunt vmbra & figura sacramentorum nouae legis, vt dicit Hugo de S. Victore lib. I. parte 11 cap. 10. sed obscuritas repraesentationis magis fit per signa, vel per res sensibiles, quam per voces, quae inter signa obtineni principatum secundum Aug. quare rationabile fuit, sacramenta veteris legis consistere in rebus absque verbis: nec recordo quod in aliquo sacramento vterentur verbis, excepto sacrifici Zelotypiae, de quo habetur Num. 5. Cuius forte ratio est, quia non tantum fiebat ad figurandum futura, sicut ad exhibendun aliqua praesentialiter: non quidem spiritualia, vt sacramenta nouae legis, sed corporalia quae signabantur per verba ibidem expressa. Veruntamen in orationibus, benedictionibus, & gratiarum actionibus erat vsus verborum in veteri lege sicut in noua, propter eandem rationem.

Quantum ad secundum dicendum quod omnia sacramenta nouae legis consistunt in verbis, non omnia tamen consistunt in verbis & rebus, sed quaedam sic, & quaedam non. Primum patet ex duobus. Primo ex eo quod sunt instrumenta nostrae sanctificationis, quia instrumentum debet congruere principali agenti, sed sacramenta sunt instrumenta Christi sanctificantis hominem, ergo debent ei congruere: hoc autem fit per hoc quod consistunt in verbi, igitur &c. Minor declaratur, Christus enim sanctificat nos effectiue in quantum Deus, sed meritorie inquantum homo: quantum autem ad vtrunque congruit quod sacramentum, quia est instrumentum Christi nos sanctificantis consistat in verbis vocalibus, quia quum sit triplex verbum, mentis, imaginationis, & vocis. Primum assimilatur verbo in diuinis. Secundum assimilatur ei, vt dispositum fuit incarnari Tertium assimilatur ei, vt iam incarnato: sicut enim humanitas est habitus circundans diuinitatem, sic verbum vocis est quasi inuoluens verbum mentis. Sunt enim ea quae sunt in voce eas rum quae sunt in anima passionum notae: & ita verbo incarnato (quod est principalis causa nostrae sanctificationis) maxime congruit vt instrumentum verbum vocis,

Secundo pater idem ex hoc quod sunt signa, quia signa praesentium & exhibitorum debent esse expressiua (sicut & praesentia certius possunt cognosci) sed sacramenta nouae legis sunt signa eorum quae sunt per Christum exhibita, & eoru quae praesentialiter exhibentur in administratione eorum, nisi suscipiens ponat obicem, ergo debent esse expressiua, sed inter signa voces tenent principatum secundum Auguss. ergo omnia sacramenta nouae legis debent consistere in verbis. Hoc autem est intelligendum de illis quae pure & praecise sunt sacramenta nouae legis, ad excludendum matrimonium, quod potest vere contrahi sint verbis, puta per literas inter absentes, vel per nutus & signa inter mutus vel verecundos, praesupposito interiori consensu& aeque vere est sacramentum, sicut matrimonium per verba contractuum: quod pro tanto est, quia matrimonium fuit in ve¬ teri lege, sicut in noua, nec aliquid reale additum est ad matrimonium nouae legis supra id quod erat de ratione eius in veteri nisi forte indissolubilitas, & ideo sicut tunc poterat contrahi sine verbis, ita & nunc: nec valet quod ab aliquibus dicitur, c matrimonium secundum quod est sacramentum in dispensatione ministrorum consistens habet aliqua verba, scilicet benedictionem ab ecclesia constitutam, quia benedictio nubentium non est de essentia matrimonij, sed solum de solennitate, nec omne, matrimonium benedicitur, sed solum primum: & tamen secundum est sacramentum, sicut & primum, nec ecclesia potest statuere aliqua quae sint essentialia sacramento.

Quod autem non omnia sacramenta nouae legis consistant, in verbis & rebus, sed solum quaedam patet: sacramentum enim matrimonij, de quo statim dictum est, consistit secundum suum potissimum statum in verbis exprimentibus consensum de praesenti: sacramentum autem poenitentiae, prout est sacramentum nouae legis, hoc est, prout includit confessionem poenitentis 8 absolutionem sacerdotis, consistit in solis verbis, nec requiritur in aliquo praedictorum sacramentorum aliqua res praeter verba, ergo praedicta sacramenta non consistunt in verbis & rebus. Et si dicatur quod in matrimonio verba vnius coniugum tenent locum formae, & verba alterius locum materiae, & similiter in sacramento confessionis verba confitentis tenent locum materiae, & verba sacerdotis absoluentis tenent locum formae, non valet: quia nos non dicimus quin in quolibet sacramento sit aliquid pro forma, & aliquid pro materia, quamuis in matrimonio sit hoc difficile assignare, quilibet coniugum de pari se habet ad matrimonium, & ideo verba vnius censenda sunt, sicut verba alterius: sed quaerimus an omnia sacramenta nouae legis consistant in verbis & rebus, & constat quod non, quantum ad praedicta duo sacramenta: quia quum dicitur sacramentum constare ex rebus & verbis, res &t verba sunt duo separata: ita quod neverba possunt accipi pro rebus, nec res pro verbis, si dictu illud debeat verificari. Et ideo quamuis in matrimonio & poenitentia sint verba & verba, non est propter hoc dicendum quod consistat in rebus & verbis. Nec personae concurrentes ad matrimonium, aut ad sacramentum poenitentiae possunt dici res, prout nunc loquimur, quia suscipientes sacramentum non sunt de intrinseca ratione sacramenti: & sic patet quod non omnia sacramenta nouae legis consistunt in rebus & verbis, saltem poenitentia & matrimonium. Caetera autem sacramenta nouae legis consistunt in rebus & verbis: cuius causa principalis est ordinatio diuina, quae sic instituit, & nihilominus de quibusdam potest assignari congruitas Sacramenta enim omnia consistunt in vsu praeter sacramentum eucharistiae, quod consistit in consecratione materiae: & istud congruum fuit consistere in verbis, per quae solum fit consecratiseu benedictio, vt ipsum nomen benedictionis sonat, & in rebus consecratis seu benedictis, quae non debuerunt esse verba sed aliae res a verbis, quia ex quo sacramentum istud consistinon in vsu, sed in consecratione materiae, congruum fuit quod materia esset permanens, & non transiens, vt sunt verba.

De caeteris autem sacramentis quae consistunt in vsu, potest talis congruitas assignari: sunt enim quaedam sacramenta quae solum conferunt sanctitatem suscipienti, vt sunt poenitentia & matrimonium. Alia vero conferunt sanctitatem, & vltra hoc mancipationem ad aliquid sacrum. Baptismus enim mancipat hominem ad susceptionem sacramentorum, ordo autem ad administrationem ipsorum, confirmatio facit pugilem viae. Ex hoc sic arguitur: sacramenta quae sunt perfectiora in efficiendo debeni esse perfectiora in significando (efficiunt enim quod significant sed sacramenta quae conferunt non solum sanctitatem, sed mancipationem ad aliquid sacrum sunt sacramenta perfectiora in efficiendo quam alia quae solum conferunt sanctitatem, vt de se patet: ergo & in significando, sed hoc non esset nisi praeter verba qua sunt communia omnibus sacramentis nouae legis includerent aliquod aliud signum, scilicet rem elementarem vel corporalem quare &c. In cuius signum videmus quod res corporalis, qua exigitur in talibus sacramentis congruit officio ad quod mancipantur, vt patet in instrumentis, quae traduntur ordinatis, & in vnctione quae fit confirmatis; vnguntur enim pugiles, vt ab hoste minus possint teneri. Dubium autem restat de extrema vnctione, quae non mancipat homines ad aliquod sacrum, sed solum confert sanctitatem, & tamen consistit in rebus & verbis. Ad quod dicendum est quod specialis ratio est de ipsa quae est sacramentum exeuntium; sicut baptismus est sacramentum intrantium, & ideo sibi correspondent: vt sicut baptismus lauat intrantes in signum remissionis originalis peccati, sic extrema vnctio vngi exeuntes in signum curationis a peccato veniali, contra quae vi detur specialiter conferri pro statu periculi mortis naturalis.

AD PRIMVM argumentum dicendum quod licet sacramenta nouae legis succedant sacramentis veteris legis, non debent tamen consistere solum in eisdem, quia perfectiora sunt.

Ad secundum patet solutio ex dictis.

Ad auctoritates Apostoli & Augu tini dicendum est quod solum loquuntur de sacramento baptismi, de quo omnes conredunt quod consistit in rebus & verbis, sed non est similis ratuc de omnibus aliis.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3