Text List

Quaestio 4

Quaestio 4

Utrum in sacramentis nouae legis sit aliqua virtus inhaerens causatiua gratiae, characteris, ornatus, vel cuiuscunque alterius dispositionis

VIRITIS VAVI. Vtrum in sacramentis nouae legis sit aliqua virtus inhaerens causatiua gratiae, characteris, ornatus, vel cuiuscunque alterius dispositionis. Thum. ; 4. 61. a1.. & 4.

QVARTO quaeritur de efficacia sacramentorum nouae legis, vtrum in eis sit aliqua virtus inhaeren: causatiua gratiae, characteris, seu ornatus, vel cuiuscunque dispositionis ad gratiam. Et arguitur q sic. Primo per auctoritatem beati Augustini super loannem, tractatu 80. qui dicit, quod aqua baptismi corpus tangit, & cor abluit, sed corpus non abluitur a macula culpae nisi per gratiam, igitur aqua baptisini habet virtutem causandi gratiam, & pe eandem rationem alia sacramenta.

Secundo per auctoritatem Bedae, qui dicit in homilia supel illud Ioan. 10. Venit Iesus a Galilaea in lordane, quod Christus tactu mundissimae carnis suae vim regeneratiuam contulit aquis

Tertio, quia diffiniendo sacramentum magister dicit quod est inuisibilis gratiae visibilis forma, ita vt eius imaginem gerat, & causa existat, sed non esset causa, nisi esset in ea aliqua virtus causatiua, ergo &c.

Quarto, quia non minus potest corpus agens, vt instrumentum diuinae iustitiae punientis, quam sacramentum agens, vt instrumentum diuinae misericordiae iustificantis: sed primo modo corpus agit in spiritum, vt patet de spiritibus damnatis, qui affliguntur igne corporeo, ergo & secundo modo sacramenta possunt in animas agere, causando in eis diuinam gratiam iustificantem

Quinto sic: quia non minus potest secundus Adan scilicet Christus quam primus Adam, sicut dicitur Rom. 5. sed primus Adam potui transfundere in posteros iustitiam originalem per virtutem se minis, ergo & secundus Adam scilicet Christus potuit dare iustitiam spiritualem mediantibus sacramentis: hoc autem esse non posset nisi in eis esset aliqua virtus causatiua gratiae, ergo &c.

Sexto, quia sacramenta sunt quaedam medicamenta, sed omne medicamentum corporale habet aliquam virtutem per quam agi vel disponit ad sanitatem corporalem, ergo sacramentum quod est medicamentum spirituale, habet aliquam virtutem per quan agit vel disponit ad sanitatem spiritualem, quae est per gratiam

Septimo, quia inconueniens videtur quod Deus non agat aliter in sacramentis ad iustificandum quam agat daemon in sortilegii & maleficiis ad nocendum, sed si in lacramentis non esset aliqua virtus per quam aliquid agerent, dae non tunc ageret eodem modo in maleficiis & sortilegiis, sicut Deus in sacramentis quare &c. Minor declaratur, quia in maleficiis & sortilegiis solum est pactio daemonis, vt supposita herba vel charta sub tecto vel limine domus sequatur aliquod maleficium non est pe aliquam virtutem existentem in charta vel herba, sed per ope rationem daemonis, & similiter esset in sacramentis si non haberent aliquam virtutem, quia nihil agerent, sed solum Deus

Octauo, quia sacramenta nouae legis differunt a sacramentis vet. le. quia efficiunt quod figurant, sed si non haberent aliquam virtutem, nihil efficerent, ergo &c.

IN CONTRARIVM arguitur, quia in sacramento altaris transsubstantiatur panis in corpus Christi, sed ad honihil videtur posse facere quaecunque virtus creata, ergo in illi facramentis non est aliqua virtus creata inhaerens verbis sacrami ralibus, & per eandem rationem, nec in aliis sacramentis vt videtur.

Item nullum corporale potest agere in rem spiritualem, quia agen est nobilius patiente, vt dicit Aug. 22. super Ge. & idem habetur 3 de Anima, sed subiectum gratiae est anima quae est res spiritualis, ergo sacramenta quae sunt quaedam corporalia non possunt cau fare in anima gratiam, vel quamcunque dispositionem ad gratiam.

RESPONSIO. Hic est duplex modus dicendi. Vnus est, quod ex sacramentis sequuntur duo effectus in anima. Primus effectus est character in sacramentis imprimentibus characterem, vel aliquis alius ornatus animae in sacramentis non imprimentibus characterem. Secundus est gratia. Respectu prim effectus (scilicet characteris, vel alterius ornatus) est in sacramentis quaedam virtus a Deo influxa, quae est causa effectiu: per modum agentis instrumentalis, sed respectu gratiae solum est causa dispositiua dispositione quae est necessitatis, nisi sit impedimentum ex parte recipientis. Modus autem huius posiuionis talis est dicunt isti g omne instrumentim dum mouetur¬ principali agente recipit ab eo virtutem aliquam per quam producit aliquid vltra illud quod secundum suam naturam produceret, & illud quandoque est vltima forma, sicut qualitates elementares instrumentaliter agentes in virtute formarum substantialium pertingunt ad educendum formas substantiales materiales de potentia materiae quandoque vero non est vltima forma, sed dispositio ad formam, sicut virtus quae est in semine hominis pertingit ad dispositiones necessitatis respectu animae rationalis & non ad ipsam animâ rationalem, quod non posset nisi in virtute animae ageret omnino, sic est in sacramentis vt sunt instrumenta mota a Deo, quia in eis est virtus a Deo influxa quae instrumentaliter pertingit ad causandum characterem vel aliquam dispositionem, sed non attingit ad gratiam propter eius perfectionem nisi dispositiue, sicut virtus seminis hominis non attingit ad animam, sed ad dispositionem animae: rationes autem huius opinionis positae sunt in argumentando ad quaestionem.

Hic autem modus adinuentus per quendam solennem doctorem contra antiquam opinionem continet multas difficultates, quibus vix potest rationabiliter satisfieri. Ponit enim haec opinio tria. Primo quod ad essentiam gratiae producendam solus Deus pertingit immediate & non sacramenta etiam instrumentaliter. Secundo quod praeter gratiam fit in anima character vel alia dispositio seu ornatus. Tertio quod in sacramentis est quaedam virtus spiritualis causatiua talis characteris, ornatus vel dispositionis. Primum conceditur, secundum & tertium non videntur esse vera. Et de secundo patet sic: Constat enimque sine dispositione vel ornatu quam isti ponunt potest haberi gratia, vt in illis qui sanctificantur in vtero, vel in adultis qui sanctificantur ante susceptionem baptismi, & in illis qui vere conteruntur ante confessionem & absolutionem, gratia etiam habita sine illis sufficientissime ornat animas: ponere ergo talem dispositionem vel ornatum videtur esse pura adinuentio ad palliandum quod sacramenta aliquid causant in anima, de nullo enim alio seruit praedicta dispositio vel ornatus, vel dicas de quo? & non erit facile fingere: hic autem non includimus characterem, quia de eo fiet interius mentio specialis. Item matrimonium verum & ratum potest contrahi inter absentes quantumcunque distantes: si ergo per tale matrimonium confertur contrahentibus bene dispositis gratia quae est a solo Deo qui praesens est omnibus quantumcunque inter se distantibus, qualiter tamen per verba matrimonij prolata in Hispania potest conferri alteri coniugum existenti in Francia aliquis ornatus vel dispositio ad gratiam non apparet probabile. Item vere contritus habet gratiam antequam confiteatur vel absoluatur: si ergo per sacramentalem absolutionem causatur aliquis ornatus in eo, illa non poterit esse dispositio ad gratiam quae praecessit, nec ad augmentu gratiae, quia sicut ostensum fuit libro 1. dist. 17. forma augmentabilis potest augeri ex parte solius agentis sine noua dispositione subiecti, ergo nulla necessitas est quod per sacramentum imprimatur talis dispositio vel ornatus, nec apparet talis vtilitas vel congruitas, quare nec probabilitas. Item per sacramenta quae dicuntur imprimere characterem non ponitur causari talis dispositio vel ornatus character ergo excludit necessitatem, & etiam congruitatem cuiuscunque alterius dispositionis ad gratiam. Cum ergo baptismus, confirmatio, & ordo, dicantur imprimere characterem indelebilem sequitur (vt videtur) quod in baptizatis, confirmatis, & ordinatis recipientibus alia sacramenta non imprimatur per ea aliqua dispositio, vel ornatus, & sic illa sacramenta nihil causahunt.

Et si dicatur quod character baptismi non excludit necessitatem nec congruitatem dispositionis ad gratiam absolute, sed solum respectu gratiae baptismalis, & consimiliter est de charactere confirmationis, & ordinis, non valet: quia eadem est gratia secundum speciem per quam in baptismo tollitur culpa originalis, & in poenitentia culpa actualis, & per quam meritorie exercemus actus ad quos deputamur per confirmationem & ordinem, & alia sacramenta. Et ideo si character tollit necessitatem, vel congruitatem dispositionis vel ornatus respectu vnius, tollit & respectu alterius cuiuscunque: & sic non videtur quod sit ponenda talis dispositio vel ornatus. Minus etiam apparet quod in rebus & in verbis sacramentalibus sit ponenda aliqua virtus spiritualis a Deo influxa quae causet instrumentaliter talem dispositionem vel ornatum in anima; quod enim in re spirituali sicut est anima rationalis cum suis potentiis separabilibus possit esse aliqua dispositio spiritualis consonum est rationi, sed quodin rebus pure corporalibus, quales sunt res sacramentales possit esse virtus seu qualitas spiritualis non videtur rationi consonum: non enim quodlibet accidens natum est esse in quolibet subiecto, sed determinatum in determinato. Actus enim actiuotum sunt in patiente disposico, subiectum autem receptiuum vircutis spiritualis non est res corporalis sicut subiectum susceptiuum accidentalis corporalis non est res spiritualis, vnde sicut angelus non potest esse subiectum quantitaus corporalis, vel colo¬ ris, sic res corporales sicut sunt res sacramentales, non sunt susceptiuae accidentis, seu virtutis spiritualis.

Ad hoc dicunt quidam quod licet res spiritualis, vt angelus, non possit esse subiectum quantitatis, vel albedinis, vel alteriu qualitatis corporalis, denominatur tamen a conditione corporali ratione effectus quem facit in corpore: dicimus enim angelum esse in loco ratione effectus quem facit circa corpus existens in loco, & similiter, vt dicunt, quamuis virtus quae est in sacramenti: non fit spiritualis per essentiam, nec ratione subiecti, potest tamen dici spiritualis ratione effectus quem facit in anima quae es spiritualis: sicut etiam herba dicitur sana, ratione sanitatis quam facit. Sed hoc non valet, quia licet rationi bene consonet quod corpus agat in corpus, & spiritus in corpus, & quod denominentur al effectu quem faciunt, non consonat tamen rationi: quod corpus aga spiritum, & per consequens nec habet ibi locum denominatiab effecto. Item qua ratione esset aliqua virtus in verbis, eadem ratione esset in aliis rebus sacramentalibus, & in ministro, qui haec omnia sunt de necessitate sacramenti; sed hoc non potes esse, quia si in quolibet praedictorum sit aliqua virtus, tunc mult plicabuntur vir tutes secundum multiplicationem eorum, hoc auest inconueniens, quia in genere causae efficientis plura non concurrunt immediate ad vnum effectum, nisi propter imperfectio nem cuiuslibet eorum: supplent enim omnia vicem vnius perf cti agentis: si ergo sunt plures virtutes secundum pluralitatem qu concurrunt ad necessitatem sacramenti, sequitur quam quaelibe sit imperfecta & insufficiens de se ad producendum effectum sacramenti: & sic Deus daret plures virtutes rebus sacramentali bus, quia non posset esse vnica quae totum produceret, quod es fictitium: vel si posset esse aliqua vna talis, melius esset quod illa daretur sacramentis, quam quod aliae imperfectae multiplicarentur

Item nec in ipsis verbis videtur esse talis virtus, quia cum oratio sit quantitas discreta, impossibile est vnam virtutem nu mero esse in tota vna oratione: oportet igitur quod vel sint tot virtutes quot sunt syllabae in gratione, vel quod solum in vltima syllaba sit virtus illa: non potest dici quod in qualibet syllaba sit specialis virtus, quia cum sacramenta non habeant efficaciam suam nisi in vltimo instanti quo verba complentur, ante quod instans praecedentes syllabae defierunt, & per consequens virtutes existente in eis; sequitur quod illae virtutes nihil faciunt ad effectum sacramenti, non inducendo ipsum, quia tunc non sunt, nec in dispone do, sicut dicitur de guttis praecedentibus cauationem lapidum, quae disponunt ad id quod vltima perficit, quia ante characterem vel ornatum quem sacramenta efficiunt nulla dispositio praecedit in anima quae fiat per sacramenta. Item nec talis virtus solum est in vltima syllaba, quae per eandem rationem virtus quae est in aqua baptismi esset solum in vltima parte aquae, quae tangit corpus baptizati, quod satis assimilatur fictioni.

Quarto patet idem sic: quia sicut nullum instrumentum agit in virtute alterlus circa aliquam materiam, nisi exercendo circa eandem suam actionem propriam: licet enim Deus posset immediate facere lectum, si tame faciat mediante dolabra vt instrumento necesse est quod dolabra suam actionem propriam exerceat circa materiam de qua fit lectus, sed res sacrametales quum sint corporales suam propri: actionem non possunt habere circa auimam, in qua recipitur essecd sacramenti, vt probat Aug. 6. mulicae, ergo impossibile est quod re sacramentales in virtute alterius agant aliquid in anima nostra

Ad hoc respondent aliqui quod res sacramentales agunt de se ci ca totum compositum, si cut aqua baptismi corpus animatum abluit, & oleum vngit: & per consequens agunt in quamlibet partem, propter quod vt instrumentum Dei possunt agere in animam, quae est pars totius compositi. Sed istud non valet, quia id quod agit in totum compositum non potest agere in quamlibet partem, nisi quantum ad id in quo partes sibi inuicem communicant in composito, quia acti& passio communis requirit causam communem, sed anima v est susceptiua gratiae, vel characteris, vel alterius dispositioni causatae per sacramentum in nullo communicat cum corpore, quamtum ad aliquam conditionem pertinentem ad compositum, ergo resacramentalis quae agit in totum compositum, non propter hoagit in animam vt est susceptiua gratiae, vel alterius spiritualis effectus, & sic idem quod prius. Ad hoc autem dantur quaedam euasiones adeo fictae & friuolae, quod non sunt dignae recitatione

Quod autem dicitur ad declarationem opinionis, quod omi instrumentum dum mouetur a principali agente recipit ab es aliquam virtutem. Aduertendum est quod aliquid vocatur instrumentum dupliciter. Vno modo illud quod non agit nisi motum localiter, si cut est instrumentum artis, vt dolabra, vel securis respectu artificis: & in talibus recipitur proprie nomen instrumenti, & tale innstrumentum non agit nisi motum, & per virtutem receptam a prinm cipali agente vocando virtutem receptam motum localem in eo cau satum, & non aliquid aliud, quia per motum localem nulla ford. ma fit in mobili, vt dicitur S. Physic. ipse tamen motus localis potest dici rirtus, quia motus localis vnius est ratio mouendi aliud, sicut motus localis baculi est causa motus localis lapidis vel le ris, & quia forma pure artificialis vt est forma domus vel scani potest acquiri per solum motum localem, cum non sit aliud quam ordo, vel dispositio, ideo in talibus instrumentum agit pe motum localem, & per virtutem receptam, quae est ipsemet motus, nec est quaerenda alia, ratione iam dicta: talis autem virtus, quae est motus localis, vel per talem motum acquisita non est in sacramentis a Deo influxa, quia omnis motus localis, qui est in rebus sacramentalibus fit praecise a virtute pure naturali ipsius ministri. Alio modo accipitur instrumentum minus proprie pro agente secundario, siue coniuncto, sicut calor naturalis dicitur instrumentum animae: & omnis qualitas actiua naturalis dicitur instrumentum formae substantialis, siue separatae, sicut agentia inferiora naturalia dicuntur instrumenta superiorum agentium, a quibus habent formas suas & virtutes operandi. Instrumentum coniunctum vt calor animae, non mouetur localiter a principali agente (vt de se patet) nec recipit ab eo aliquam virtutem: quia eadem ratione virtus illa reciperet quandam aliam ad hoc vt attingeret ad adductionem formae substantialis, quum ipsa sit accidens, sicut & prima, nec agat vltra suam speciem nisi in virtute alterius, & sic esset processus in infinitum in virtutibus receptis, quod est inconueniens. Dicitur ergo istud instrumentum agere in virtute alterius, quatenus est ei conniunctum, & actus eius ordinatur sub actione principalis agentis vt disponens. Instrumentum autem separatum quod est secundanum agens recipit a principali agente formam & virtutem operandi: non oportet tamen quando de nouo agit, quod recipiat nouam virtutem, sed agit per virtutem primo receptam secundum cursum naturae. Et per hoc non potest dici quod res sacramenta. les recipiant aliquam virtutem a Deo quando applicantur ad vsum: non est tamen negandum, quin Deus possit eis aliquam virtutem influere, sed illam duntaxat cuius sunt capaces, sed nulla necessitas vel congruitas apparet quod ita sit de facto.

Alia opinio est antiqua, & sine calumnia, & magis, vt mihi videtur, consonat dictis sanctorum, videlicet quod in sacramentis non est aliqua virtus causatiua gratiae, characteris, vel cuiuscunque dispositionis, seu ornatus existentis in anima, sed sunt causa sine qua non confertur gratia, quia ex diuina pactione vel ordinatione sic fit quod recipiens sacramentum recipit gratiam nisi ponat obicem, & recipit gratiam non a sacramento, sed a Deo, qui solum pertingit ad characterem, gratiam, vel quemcumque ornatum si quis sit in anima: hoc autem declaratur per simile per auctoritatem, & per rationes. Simile est de illo qui recipit denarium plumbeum facta tali ordinatione, vt qui recipit vnum de illis recipiat eleemosynam regis, non quod denarius sit causa eleemosynae, sed solum rex. Denarius autem est signum & causa fine qua non. Sic est in proposito de sacramentis respectu gratiae, characteris, vel cuiuscunque alterius effectus spiritualis.

Ad idem est auctoritar beati Bernardi, in sermone de coena domini, qui dicit sic: Sicut canonicus inuestitur per librum, abbaper baculum, episcopus per baculum & anulum simul, sic diuersae gratiae diuersis sunt traditae sacramentis: nec fit ibi comparatio solum quantum ad significationem (vt quidam dicunt) sed quantum ad omnem habitudinem, quam habent sacramenta respectu gratiae, vt patet diligenter intuenti verba beati Bernardi, in illo sermone

Ad hoc etiam sunt aliquae rationes. Prima talis est: sacramenta nouae legis debent esse signa & causae, & quod sint signa nor habet calumniam, sed de causalitate, vel de modo causalitatis dubitatur. Arguatur ergo sic: sicut rebus sacramentalibus competit ratio signi, sic & ratio causae, & non plus, sed res sacramen tales non sunt signa gratiae, nisi ex pactione ordinationis, seu institutione diuina, sicut apparet ex prima quaestione huius distinctionis, & ex dictis Hugonis de sancto Victore, qui dicit quosacramenta ex institutione significant, ergo non sunt causa gratiae, nisi ex pactione, & ordinatione, & institutione diuina, & no pet aliquam virtutem eis inhaerentem, vel in eis existentem.

Alia ratio talis est, quia secundum omnes circuncisio in veteri lege conferebat gratiam, sed hoc fuit solum ex quadam pactione diuinae ordinationis, sicut habetur Genes. 17. Hoc est pactum meum quod obseruabitis. Circuncidetur ex vobis omni masculinum. Et ibidem: Masculus cuius praeputij caro circuncisa non fuerit, delebitur anima eius de populo suo, quia pactam meum irritum fecit. Et similiter videtur quod in aliis sacramentis non conferatur gratia nisi ex pactione diuina. Et confirmatur per Bedam qui dicit in homilia de circunciione domini, quod idem salutiferae curationis auxilium circuncisio in lege contra originalis peccati vulnus agebat, quod nunc baptismus agere re uelatae gratiae tempore consueuit. Ecce quod similem actionem attribuit circuncilioni & baptismo. Si ergo circuncisio nihi agebat nisi ex pactione, & vt causa sine qua non sequitur quod nec baptismus, nec per consequens alia sacramenta

Tertia ratio talis est, sicut se habet lex vetus ad legem nouam, sic sacramenta nouae legis ad sacramenta veteris legis, Sed lex vetus sic se habet ad nouam legem quod illud quod promittebatur in veteri lege soluitur in noua non per legem, sed deo in lege, ergo similiter est in sacramentis quod gratia in sacramentis veteris legis promissa vel figurata exhibetur in sacramentis nouae legis non quidem per ipsa, sed a deo in ipsis. E in hoc sufficienter excellunt sacramenta nouae legis sacramenta veteris sicut lex noua veterem legem, nec est quaerenda maior excellentia, quia ista sufficit.

Huic autem positioni videtur obulare vnum in quo praecipu fundant se illi qui tenent contrarium, quia causa sine qua non si nihil faciat ad effectum inducendo, disponendo, vel meliorando quantum ad rationem causandi nihil habet super causas per accidens sicut albedo domificatoris non est causa domus nisi per accidens, nec pactio dat aliquid de ratione causae sed solum de ratione signi vt patet in exemplo de denario plumbeo. Quod autem est per accidens omittitur ab arte, nec ponitur in diffinitione vt dicitur sexto Meta. vnde dicunt quod si sacramenta non essent nisi causa sine qua non in diffinitione sacramenti non poneretur ista causalitas, nec sancti fuissent ita soliciti ponere istam causalitatem in diffinitione sacramenti.

Ad quod dicendum quod nullus sanctus posuit in diffinitione sacramenti quod esset causa gratiae, Sed solum magister sententiarum qui accepit ab Augustino libro secundo de doctrin: Christiana quod sacramentum est inuisibilis gratiae visibilis forma. Et addidit de suo quod sequitur, videlicet vt imaginem gera & causa existat, nullus autem potest melius exponere magistri quam ipse seipsum. Ipse autem exponit seipsum in litera dice quod homo non quaerit salutem in sacramentis quasi ab eis. Sec per illa a deo. Nec videtur valere illud quod aliqui dicunt quoin illis verbis magistri haec praepositio a denotat principale agen sed haec praepositio per denotat causam instrumentalem. Qui talis causa instrumentalis accipienda est de causa sine qua no secundum descriptionem beati Augustini dicentis quod sacra mentum est in quo sub tegumento rerum sensibilium diuina virtus salutem nostram secretius operatur.

Quod autem dicitur quod illud quod est per accidens dimittitur ab arte, nec debet poni in diffinitione vel descriptione Dicendum est quod duplex est accidens. Vnum est accidens per accidens, quod est separabile & nihil penitus facit, nec ad ope rationem rei, nec ad eius notificationem sicut est de albedine respectu aedificatoris de quo accidente procedit argumentum Aliud est accidens proprium vel ex natura rei sicut risibile est proprium homini, vel ex ordinatione humana sicut denarius plumbeus accipit rationem signi & causae sine qua non respectu elec mosynae regis, vel ex ordinatione diuina sicut res naturales accipiunt rationem signi & causae sine qua non respectu gratiae,! tale accidens multum facit ad notificationem rei, et ideo debe poni in descriptione notificante rem praecipue quantum ad quid nominis sicut est descriptio sacramenti.

AD PRIMVM argumentum dicendum est quod non est intentio beati Augustini quod in aqua baptismi sit aliqua virtus inhaerens, sed est ibi sola virtus diuina assistens, sicut ipse dicit in notificatione sacramenti quod sub tegumento rerum sensibilium virtus diuina salutem nostram secretius operatur, vnde verba eius sunt ista, vnde est haec tanta vis aquae vt corpus tangat & cor abluat, nisi faciente verbo, non quia dicitur, sed quicreditur. Ecce quod non dicit aliquam virtutem esse in aqua nisi quam facit fides verbi quo baptismus confertur, haec est fidequa credimus patrem & filium & spiritum sanctum. (In quori inuocatione confertur baptismus) remittere peccata in baptismo & sic virtus dicitur esse in aqua per verbum, quia vere credimus quod virtus patris & filij & spiritus sancti inuocata per verbum sanctificabat baptizatum in aqua, nec oportet ibi ponere aliquam virtutem inhaerentem, nec vnquam hoc intellexit August.

Ad secundum dicendum quod illa obiectio est contra tenentes opinionem oppositam dicunt enim quod illa virtus est a deo tanquam a principali agente & a passione Christi sicut a causa meritoria, & ex fide ecclesiae sicut ex continuente instrumentum principali agenti. Sed caro Christi vel eius contactus neutrum praedictorum est, ergo ex eius contactu cum aquis in suo baptismo nulla vis data est aquis. Item si ex tactu carnis Christi esset data aliquavis aquis, esset data tunc & illis aquis quas caro Christi tetigit, &t ex tunc ille aquae habuissent in se talem virtutem. quod iterum est contra eos, quia dicunt quod illa virtus non est in sacramentis, nisi quando applicatur per vsum ad illum qui recipit sacramentam. Et ideo dicendum est quod Beda non intelligit quod aliqua virtus aquis inhaeserit ex tactu carnis Christi, Cum ipse expresse dicat quod idem age bat circuncisio quod nunc baptismus Christi agit, & tamem nullus tenet quod circuncisio habuerit aliquam virtutem, inhaerentem sed de baptismo Christi intelligit quod baptismus Christi in que caro Christi aquam tetigit fuit signum & representatio quod per Christum effectiuae inquantum est deus & meritorie inquantum ho mo baptismus per Christum institutus esset sacramentum regenerationis spiritualis quae fit per aquam sub praescripta formaverbo rum, tanquam per sacramentum, & per solum deum tanquam per causam immediate efficientem quicquid ad spiritualem regenerationem pertinet. Et istud satis insinuatur Ioan. 3. cap. vbi Christus loquens de baptismo dicit, nisi quis renatus fuerit ex aqua & spiritu sancto, non potest intrare in regnum dei, vbi postquam fecit mentionem de sactamento baptismi, nomine aquae. Postea totam eius efficacia attribuit spiritui sancto, & nullam aquae, dicens, quod natum es ex carne caro est, & quod natum est ex spiritu sancto spiritus est.

Ad tertium patet responsio ex supradictis in corpore solutionis.

Ad quartum dicendum quod in igne inferni non est aliqua virtus inhaerens detinens spiritum, vei affligens ipsum per de tentionem, vel immissionem. Sed detinetur vel affligitur in igne per virtutem diuinam, vel per virtutem alicuius superioris spiritus qualiscunque sit illa afflictio. Et proportionabiliter sola virtus diuina operatur in sacramentis omnem effectum spiritualem, qui confertur suscipienti sacramentum.

Ad quintum dicendum quod si iustitia originalis erat perfectic aliquarum virium corporalium poterat per virtutem seminis transfundi. Et tunc non esset simile de iustitia originali, & de charactere, vel gratia quae ponuntur perfectiones animae, vel virium spiritualium. Si vero iustitia origin alis non erat perfectio corporis, sed habitus mentis non poterat transfundi, sed transfuso corpore deus illam infudisset, sicut nunc dicitur de charactere vel gratia, quod suscepto sacramento deus talia infundit.

Ad sextum dicendum quod non est simile de medicamente corporali, & de medicamento spirituali, quia res naturales ex natura sua sunt medicinales contra aliquas infirmitates, & idec ex natura sua habent virtutem inducendi sanitatem, vel praeseruandi ab infirmitate, quia effectus quem faciunt est proportionatus naturae eorum. Sed res naturales ex sua natura non sunt medicinales contra aliquam infirmitatem, vel defectum spiritualem sed hoc habent solum ex ordinatione diuina. Effectus etiam spiritualis excedit naturam & virtutem rerum corporalium. Et ideo in eis non est aliqua virtus ad producendum quemcunque effectum spiritualem, sed adhibentur ex sola ordinatione diuina, & deus per seipsum totum facit.

Ad septimum dicendum quod illud argumentum multiplici ter deficit. Primo quia maior potest rationabiliter negari, quia nullum inconueniens est quod deus simili modo faciat aliqua ad nostram salutem, sicut daemon facit aliqua ad hominum perniciem Secundo quia minor similiter est falsa: daemon enim per seipsum non potest causare motum ad formam, vt declaratum fuit in secundo libro. Sed quicquid facit, facit coniungendo actiua passiuis, ex a quibus sequitur effectus quem daemon vult fieri, & fit per virtutem inhaerentem rebus naturalibus quas coniungit. Nos autem dicimni totum contrarium, videlicet quod res sacramentales nihil faciunt ad productionem cuiuscumque effectus spiritualis, sed deus totum facit.

Ad vltimum dicendum quod differentia sacramentorum nouae legis a sacramentis veteris non est vniuersalis per hoc quod sacramenta nouae legis efficiant quod figurant, non autem sacramenta veteris legis, quia circuncisio quae fuit sacramentum in veteri lege, quamuis fuerit ante legem instituta, efficiebat tamen quod figurabat eo modo quo baptismus efficit. Et forte idem faciebant quaedam alia sacramenta veteris legis, vt patebit in sequenti quaestione, sed differebat, quia omnia sacramenta nouae legis efficiunt quod figurant tanquam causa sine qua non, sed hoc non faciebant omnia sacramenta veteris legis. Sed solum quaedam, quod est rationabile satis, quia quum lex noua sit tempus plenitudinis gratiae, vt dicitur Gal. 7. Rationabile est quod gratia in quibusdam sacramentis veteris legis inchoata plenius detur in omnibus sacramentis nouae legis.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 4