Quaestio 5
Quaestio 5
Utrum sacramenta veteris legis conferebant gratiam
QVAISTIO QUINTA Vtrum sacramenta veteris legis conferebant gratiam. Thom. 3. q. 62.ar. 6. vide cundem. 1. 2. q. 103.art. 2.
QVINTO quaeritur de efficacia sacramentorum veteris legis, Vtrum conferrent gratiam. Et videtur quod sic, quia sanctificatio non fit nisi pe gratiam. Sed per sacramenta veteris legis homines sanctificabantur: dicitur enim Leuit. 8. Cú mIque sanctificasset nos Moyses (Aaron scilicet, && filios eius in vestitu suo, &c.) ergo videtur quod sacramenta illa conferrent gratiam.
Item quanto sacramenta sunt propinquiora tempori gratiae tanto videntur esse efficaciora & perfectiora. Sed sacramenta veteris legis fuerunt propinquiora tempori gratiae, quam sacramentum circuncisionis, quod fuit ante legem institutum, ergo sunt perfectiora quam circuncisio. Sed circuncisio conferebat gratiam vt omnes dicunt, & vt habetur in litera, ergo fortiori ratione alia.
IN CONTRARIVM est quod dicitur Hebr. 10. Impossibile est sanguine hyrcorum aut taurorum auferri peccata
Item Ro. 3. dicitur quod ex operibus legis non iustificabatur omnis caro, vbi dicit glosa, Illa vocat opera legis quae cum leg instituta sunt, & terminata, quae nunquam iustificare potuerunt
RESPONSIO. In sacramentis veteris legis, & quibuscunque aliis est duo considerare, scilicet ipsum sacramentum, quod vocatur communiter opus operatum. Et vsum sacramenti tam ex parte conferentis quam ex parte suscipientis, qui vocatur operans Si loquamur de sacramento quantum ad eius vsum qui dicitur opus operans, sic tenetur communiter quod talis vsus fuit meritorius, supposito quod vtens esset in charitate & gratia. Cuiuratio est, quia omnis actus virtuosus charitate informatus ess meritorius. Sed actus conferentis vel suscipientis sacramenta veteris legis fuit actus virtuosus, quia actus latriae, quae est pars iustitiae, ergo supposito quod conferens vel suscipiens, esset in gratia vel charitate, sequitur quod talis vsus erat meritorius, quamuis magister videatur sentire contrarium in litera dicens quod nunqua ex operibus legis aliquis iustificatus est, & si in fide & charitate fierent, quia imposuit ea deus in seruitutem, & non in iustificationem Hoc enim non est sufficienter dictum, quia seruire voluntarie ille qui seruitutem potest imponere, meritorium est quum sit actus iustitiae
Si autem loquamur de sacramento secundum se, quod dicitur opus operatum, sic quaestio potest intelligi dupliciter. Vnc modo vtrum sacramenta veteris legis virtute propria conferrem gratiam. Secundo modo vtrum in virtute alterius. Si primo modo, dicendum est quod non, non solum de sacramentis veteris legis, sed etiam nouae. Quia principalis causa gratiae & infusionis est Christus inquantum deus per auctoritate, & inquantum homo per meritum passionis. Et si quid aliud instrumentaliter iustificat, non est hoc in virtute propria, sed in virtute Christi. S autem secundo modo, adhuc potest intelligi dupliciter. Vno modo enim potest aliquid agere in virtute alterius, quia agit per virtutem in se receptam ab altero, secundum quem modum ali qui ponunt sacramenta nouae legis agere in animam, vt dictum fuit prius. Et isto modo sacramenta veteris legis non causabant gratiam per aliquam virtutem in se receptam, quia & sacramenta nouae legis non conferunt gratiam isto modo quae sunt perfectiora, sicut probatum fuit in praesenti quaestione. Alio modo possunt dici sacramenta agere in virtute alterius, quia in eis datur gratia, non quidem per virtutem aliquam existentem in ipsis sed a deo immediate per ordinationem & pactionem diuinam
Et secundum hoc est duplex opinio. Vna Hugonis de sancto Victore, quod sacramenta veteris legis, quantum ad opus operatum conferebant gratiam, non tamen ita immediate & per se, sicut sacramenta nostra. Sed mediate & per accidens, in quantum signa erant Christi. Vnde eorum susceptio erat quaedam Christi professio, & veneratio: erat ergo hoc potius per modum signi excitantis intellectum ad cognitionem veri sacrificij, quam per modum causae. Hoc autem apparet ex multis dictis illius Hugonis, praecipue libro primo de sacramentis, parte 11. vbi dicit sic, sacramentorum alia fuerunt ante legem, alia sub lege, alisub gratia, specie quidem differentia, sed eundem sanctificationis effectum habentia. Item in eodem, ex quo homo aegrotare coepit, deus homini in sacramentis medicinam praeparauit. Item quicunque sacramenta priora effectum sanctificationis habuisse negau erit, non mihi recte sentire videtur.
Alia est quae communius tenetur, quod sacramenta veterii legis non conferebant gratiam ex opere operato, quia instituta fuerunt magis ob significationem, quam ob sanctificationem
Alij autem assignant talem rationem, quod collatio gratiae non haae bitae, vel augmentatio habitae potest fieri tripliciter. Vno modo per modum sacramenti solum, sicut est de circuncisione & baptismo paruulorum. Alio modo per modum meriti tantum. Tertio modo per modum vtriusque, scilicet sacramenti & meriti, sicul est in adultis suscipientibus sacramenta saltem nouae legis. His suppositis potest formari talis ratio probabilis, in illa lege solum debet esse collatio gratiae regulariter per omnem modum, qua sola est lex plenitudinis gratiae, sed talis lex est noua, ergo, &c Minor supponitur. Maior probatur, illud dicitur plene haberi quod per omnem modum habetur. Et ideo in illa sola lege debet esse collatio gratiae per omnem modum, quae sola est lex plenitudinis gratiae. Et ex hoc vlterius arguitur sic, In lege veteri si alia sacramenta a circuncisione conferrent gratiam, esset collatio gratiae per omnem modum, scilicet per modum sacramenti, & per modum meriti, & per vtrumque modum simul. Sed hoc est falsum, vt patet ex dictis, quia in sola lege plenitudinis gratiae debet hoc inueniri, & hoc regulariter, ergo &c. Sed istud non valet, quia aut isti intelligunt quod in vetori lege nunquam conferebatur gratia per modum sacramenti, & sio circuncisio non contulisset gratiam, quod falsum est, & contra dictum omnium sanctorum & doctorum. Aut intelligunt quod non conferebatur gratia tunc alicui per modum meriti, quod est aeque falsum. Quum in veteri lege fuerunt multi sancti, qui per opera meruerunt magnam gratiam apud deum. Aut intelligunt quod in eodem facto non conferebatur gratia in veteri lege per vtrumque modum simul, scilicet, per modum sacramenti, & per modum meriti. Quod iterum est falsum, quia adulti de populo Israel, quibus collata est circuncisio (vt legitur losue 5. ca) & Proseliti, qui adiungebantur populo Israelitico, sicut Achior (de quo habetur Iudicum 14). recipiebant gratiam ex circuncisione per modum sacramenti: & nihilominus propria deuotione poterant eam recipere per modum meriti. Si autem isti intelligant quod in veteri lege non conferebatur gratia regulariter in quolibet sacramento & per modum sacramenti, verum dicunt, vt patebit inferius, sed nullam rationem sufficientem assignant. Quum enim dicunt quod in sola lege, quae est lex plenitudinis gratiae confertur gratia per modum sacramenti & meriti, quia hic est omnis modus per quen gratia acquiritur. Dicendum est per interemptionem, quia ad hoc, quod lex noua dicatur lex plenitudinis gratiae, sufficit quod in ea plenius conferatur gratia tam per modum sacramenti, quam per modum meriti, quam in veteri lege: non oportet tamen propter hoc excludere a veteri lege, quin per vtrumque modum conferretur in ea gratia, quamuis non aeque plene. Aut quia in omnibus sacramentis nouae legis confertur gratia, non autem in omnibus sacramentis veteris legis sed in quibusdam sic, in quibusdam vero non
Propter quod potest tertia via teneri, scilicet quod eorum quae dicebantur sacramenta in veteri lege, quaedam dicebantur sacramenta large, sicut illa quae a populo offerebantur ministris vt decimae & primitiae, vel deo mediantibus ministris, vt sacrificia, id est, animalia ad sacrificandum, & caeterae oblationes. Alia dicebantur magis proprie sacramenta, quae ministrabantur populo per sacerdotes & leuitas & ministros legis, sicut per aquam lustrationis purificabantur leuitae & alij, vt habetur Num. 8. & sacerdotes in sua consecratione tingebantur sanguine arietis in extremo auriculae & pollice manus dextrae, ac pedis, vt dicitur Leui. 8. & in pluribus aliis. Loquendo ergo de sacramentis large sumptis, dicendum est quod in eis non conferebatur gratia ex opere operato. Cuius ratio est, quia in sacramentis non confertur gratia nisi suscipienti sacramentum (licet conferenti vsus possit esse meritorius). Sed sacramenta primo modo dicta non suscipiebantur ab aliquo proprie per modum sacramenti, sed erant oblationes deo factae a populo per manus ministrorum legis, ergo per talia sacramenta nulli conferebatur gratia.
Si autem loquamur de sacramentis strictius sumptis, sic in quibusdam conferebatur gratia, in quibusdam non, quia quum sacramenta efficaciam habeant ex institutione diuina, illa sacramenta veteris legis quae a deo instituta sunt ad effectum qui non potest haberi sine gratia, aut ad officium quod non potest bene exerceri sine gratia conferebant gratiam ex pactione & ordinatione diuina: non enim deficit deus in necessariis, & talia videntur fuisse circuncisio, quae ordinabatur ad deletionem peccati originalis quae non potest fieri sine gratia, & vnctio sacerdotalis, quae ordi nabatur ad sacramentorum administrationem, quae non poterat bene fieri sine gratia, vt infra patebit. Alia autem sacramenta quae ordinata sunt ad effectum. propter quem non requirebatur gratia, non conferebant gratiam, sicut fuit in emundatione leprosi. qui aspergebatur cum ligno cedrino, & ysopo intincto sanguine passeris immolati, & cum caeteris quae tanguntur Leuitici nono, & in similibus, quia haec si fignificabant aliquid sacrum in noua lege futurum, tamen pro tunc non exhibebantur nisi propter corporalem effectum, scilicet ad tollendum aliquam irregularitatem legis, propter quam arcebantur ab ingressu castrorum, vel templi¬
AD RATIONES patet responsio, Ad primam, concessum enim est quod vnctio sacerdotalis conferebat gratiam de qua procedit illa obiectio.
Ad secundum dicendum quod sacramenta propinquiora nouae legi fuerunt perfectiora caeteris paribus, vt fiat comparatio eorum inter se, quae in lege & ante legem instituta fuerunt solum ad significandum. Et aliorum inter se, quae instituta fuerunt ad sanctificandum. Et ideo si sub lege fuisset aliquod sacramentum institutum contra originale peccatum fuisset perfectius & efficacius quam circuncisio. Et forte dici posset quod vnctio sacerdotalis fuit perfectior. Ad minorem etiam posset dici quod circuncisio fuit aeque propinqua sacramentis nouae legis sicut fuerunt sacramenta veteris legis, quantum ad durationem, quia simul cessauit cum legalibus, licet quantum ad suam institutionem praecesserit legalia.
On this page