Text List

Praeambulum

Praeambulum

Sententia seu diuisio secundae partis distinctionis primae in generali & speciali.

VIT autem inter sacramenta. Superius determinauit magister de sacramentis in communi Hic determinat specialiter de quodam sacramento veteris legis, scilicet de circucisione, qua "cum sacramentis no. le. aliquam similitudinem habebat. Et diuiditur in duas partes. Quia primo determinat de circuncisione quae fiebat octaua die. Et secundo mouet quaestionem de pueris qui moriebantur ante octauam diem. Secunda ibi, Si vero quaeratur. Prima diuiditur in partes quatuor Primo ostendit eius efficaciam. Secundo, institutionem. Tertio institutionis rationem. Quarto, mutationem. Secunda ibi, Hic est dicendum. Tertia ibi, Data autem fuit. Quarta ibi, Ideo autem mutata est. Prima in duas. Primo tangit efficaciam circuncisionis. Secundo ostendit quod iidem habebant quaedam remedia ante praeceptum de circuncisione datum ibi, Quaeritur autem de viris qui fuerunt. Et haec est sententia & diuisio lectionis in generali.

IN SPECIALI autem sic procedit magister, & proponit quod sacramentum circuncisionis, quamuis sit de sacramentis veteris legis, tamen antiquis idem remedium conferebat contra peccata quod modo baptismus, tamen non aperiebat ianuam regni caelestis, quod auctoritatibus confirmat. Postea quaeri quod remedium habebant contra peccatum viri ante circuncisionem, & foeminae ante & post. Et respondet quod illi qui ei stirpe Abrahae descendebant, per circuncisionem iustificabantur. Qui vero ante circuncisionem fuerunt paruuli quidam in fide parentum, parentes vero virtute sacrificiorum, mulieres vero ante circuncisionem & post, per fidem & operationem bonam, vel suam, si erant adultae, vel parentum si erant paruulae: quod auctoritatibus confirmat. Postea determinat de institutione circuncisionis quantum ad quatuor, ostendens primocui data sit, scilicet Abrah primo, & consequenter semini eius. Secundo quare data est ipsi s. propter duo. Primo propter meritum obedientiae in signum fidei magnae. Et in distinctionem populi Iudaici a caeteris populis Secundo in qua parte fiebat, quia in carne praeputij, & hoc duplici ratione. Primo quia concupiscentia per quam peccatum originale contrahitur a parentibus, in cuius remedium instituta est circuncisio, dominatur in illa parte magis. Secundo vt in illa par te homo signum obedientiae reciperet, in qua primus homo primo inobedientiam sensit. Quarto dicit quo tempore, & quo instrumento, quia octauo die, & cultro lapideo. Et hoc ad designandum duoPrimo resurrectionem carnis octaua aetate facienda, in qua corruptio carnis ab electis tolletur. Secundo ostendit resurrectioni Christi tertia die factam, per quam anima cuiuslibet in ipsum credentis circuncidetur a peccatis. Postea dicit quod ideo per baptismum circuncisio fuit mutata, quia sacramentum baptismi communius est & perfectius: in circuncisione enim solum peccata remittebantur, sed gratia non conferebatur. In baptismo vero gratia non habenti confertur, & habenti augetur. Vltimo quaeritur vtrum paruuli qui moriebantur ante octauam diem, qua secundum legem debebat fieri circuncisio saluarentur. Et dicit quod non, sicut modo non saluantur pueri qui moriuntur ante baptismum Subdit tamen quod propter necessitatem licebat pueros circumcidere ante octauam diem. Et in hoc terminatur sententia, &c

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum