Text List

Quaestio 6

Quaestio 6

Utrum circuncisio fuerit conuenienter instituta

QUAESTIO SEXTA. Vtrum circuncisio fuerit conuenienter instituta. Thom. 3. 4 70. art. a.

CIRCA lectionem istam quaeruntur tria. Primum est de circuncisione. Secundum est de remedio paruulorum ante circuncisionem. Tertium est de i cessatione circuncisionis & legalium. Adhuc cirica primum quaeruntur duo. Primum est de institutione circuncisionis. Secundum est de eius efficacia. Quantum ad primum quaeritur vtrum circuncisio fueri conuenienter instituta. Et arguitur quod non, quia peccato originali non debetur poena sensibilis, sed solum poena damni. Sed in circuncisione fuit magna poena sensibilis, ergo circuncisio ni fuit conueniens remedium peccati originalis

Item medicina debet proportionari morbo, sed peccatum originale fuit communis morbus, omni populo, & omni sexui, ergo medicina eius debuit esse communis omnibus quod non fuit circuncisio, quae data fuit foli populo Israelitico. & tantum viris, & non mulieribus.

IN CONTRARIVM est quod fuit instituta a deo a quo nihil fit nisi conuenientissime.

4 RESPONSIO. Circa circuncisionem est tria considerare, tempus quando deus eam instituit, populum cui data fuit & ritum qui seruari debuit. Et quantum ad haec tria fuit circuncisio conuenienter instituta. Quod patet quantum ad primum, data enim fuit ante legem scriptam, & conuenienter, quia lex scripta non fuit danda nisi populo fideli. Fides enim est fundamentum diuinae legis. Ex hoc sic arguitur populus fidelis recepturus legi debuit distingui prius ab infidelibus aliquo signo fidei. Sed ad hoc data fuit circuncisio, ergo ipsa dari debuit ante legem. Ei quia Abraham primus segregauit se a societate infidelium & familiam suam secundum mandatum dei dicentis, Egredere de terra tua & cognatione. Ideo merito ipsi & semini eius data fuit primo circuncisio & hoc est quod dicitur Romanorum quarto quod signum accepit circuncisionis signaculum iustitiae fidei.

Secundum patet scilicet quod solum debuit dari populo Israelitico, & solis viris non mulieribus, de populo patet ex iam dictis, a quia illi populo dari debuit circuncisio qui debuit ab aliis distingui ob susceptionem legis, sed ille fuit solus populus filiorum Israel, licet enim in aliquibus aliis personis esset fides vt in Iob, & forte in pluribus aliis, in nullo tamen populo vno fuit fides nisi in illo, ergo illi soli populo debuit dari circuncisio, vnde & si Abrahae fuit data circuncisio & semini eius Gen. 17. tamen per diuinam electionem separatus est Ismaela semine Gen. 21. In Isaac vocabitur tibi semen non in Ismael. Item Esau separatu est a Iacob, sicut scribitur Malac. 1. Iacob dilexi Esau odio habui, quod recitat Apostolus Rom. 9. In filiis autem Iacob non est facta aliqua segregatio. Et ideo omnibus illis & solis circuncisio competebat, successores autem Ismael & Esau ad circuncisione tenebantur quamdiu fuerunt de familia Abraham & Isaac, non autem post recessum ab eis.

Quod autem solis masculis dari debuerit patet, quia circuncisio instituta fuit contra originale peccatum non solum ad effectum remissionis, sed in signum traductiouis. Sed causa traductionis originalis peccati est solus masculus, si enim Adam peccasset & non Eua nihilominus peccatum originale traductum fuisset. Si vero Eua peccasset & non Adam, non fuisset propte hoc traductum vt fuit visum in libro secundo, ergo solis masculis debuit dari circuncisio & sic patet secundum.

Quantum ad tertium notandum est quod circa ritum circuncisionis quaedam fuerunt de necessitate sacramenti. Aliqua de praecepti necessitate. Alia vero solum de solennitate. De necessitate sacramenti fuerunt determinatio membri, & modus cir cuncidendi, scilicet secundum figuram circularem, de necessitate praecepti fuit quod circuncisio paruulorum non differretur vltra octauam diem, de solennitate vero fuit quod cum cultro lapidec fieret. Ratio primi est ista: quia illa sunt de necessitate sacramenti quae directe significant interiorem effectum sacramenti, quia sacramenta illud efficiunt quod figurant. Sed interior effectus circuncisionis fuit purgatio originalis peccati, scilicet cuius signum fuit determinatio membri. Et modus circuncidendi, ergo ista! fuerunt de necessitate circuncisionis. Maior patet, Minor proba¬4 tur, quia originale peccatum est vitium traductum per generationem & circulariter eo quod persona primo infecit naturam, & deinde natura personam, signum autem manifestum huius infectionis est ablatio circularis praeputij a membro generationis, quare &c

Secundum patet scilicet quod dies octauus esset solum de necessitate praecepti, non autem de necessitate sacramenti. De die enim octauo datum est praeceptum Gen. 17. quod extendebatu solum ad paruulos. Proselitis enim & aduenis accedentibus afidem & ritum iudaeorum, sicut Achior de quo habetur Iudith.

Non erat determinatus dies ad circuncidendum. Et Abraham ipso die circuncisis est quo accepit praeceptum, vt habetur Gen 17. Ex quo patet quod determinatio diei non fuit de necessitate sacramenti, quia quod est de necessitate sacramenti respicit aequaliter omnes, sed determinatio diei non respiciebat aequaliter omnes, ergo &c. Et quia circa sacramenta omissio illorum quae sunt de necessitate solum praecepti non euacuat sacramentum, licet scienter id omittens peccet, ideo circucisio facta postoctauum diem valebat, sed differens peccabat, scilicet pater S illi quibus incumbebat circuncidere puerum. Excusantur tami a peccato illi qui non circunciderunt filios suos in deserto propter necessitatem quae tangitur Iosue 5. scilicet, quia nesciebant quando castra mouenda erant quae iudicio columnae nubis mouebantur. De illis autem qui ex sola negligentia vel contemptu praetermittebant dicit August. quod inobedientiam incurrebant.

De praeueniendo autem diem octauum videtur magister sentire in literaquod licitum erat imminente mortis articulo. Alij, vero dicunt contrarium quod etiam sentit Hugo de sancto Victo re, & probatur per ritum quem adhuc obseruant iudei qui ante octauum diem nullum paruulum circuncidunt. Et per glosam quae habetur Prouerb. 4. super illud quod dicit Salomon de seipso, vnigenitus eram eoram matre mea, quae dicit quod alius filius Bersabeae non computabatur, quia ante octauum diem fuit mortuus, & ideo non fuit nominatus, quia nec circuncisus, eo quod in circuncisione imponebatur nomen, vt apparet Luc. I. de Io. 8 Luc. 2. de Christo. Item patet per simile, quia nullum animal offerebatur domino ante octauum diem, vt habetur Exod. 22. saluabantur autem in fide parentum, sicut pueri ante datam cir cuncisionem, & post datam circuncisionem mulieres quibus nierat datum circuncisionis remedium.

Tertium apparet, scilicet quod cultellus lapideus solum erat de solennitate sacramenti, quia ea quae sunt de necessitate sacramenti vel praecepti in ipsa institutione sacramenti traduntur obligant enim quotienscunque imminet sacramentum ministrare, sed in institutione circuncisionis Gene. 17. nulla fuit facta mentio de cultello lapideo, ergo non fuit de necessitate sacramenti vel praecepti: vnde nec ludaei modo cultello lapideo circuncidunt. Fuit enim de necessitate ad significandum quod per petram Christum scilicet, omnis superfluitas auferretur ab electis. Et ideo in principalibus circuncisionibus adhibitus fuit cultellus lapideus, vt patet Iosue 5. & de Sephora, & Exod. 4. licet forte illa adhibuerit petram ad circuncisionem filij magis ex necessitate, quam pro solennitate.

AD PRIMVM argumentum dicendum quod poena sensibilis quae est in circuncisione est ex natura actus, & non pro satisfactione culpae, sicut & in baptismo est poena sensibilis, cum aqua est nimis frigida.

Ad secundum patet responsio, per ea quae dicta sunt in secundo articulo quaestionis, quia circuncisio non fuit solum generale remedium contra originale peccatum, sed vt significans causam traductionis eius, quae est in solis masculis, ideo &c.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 6