Text List

Quaestio 7

Quaestio 7

Utrum circuncisio auferebat culpam, et conferebat gratiam

QUAESTIO SEPTIMA Vtrum circuncisio auferebat culpam, & conferebat gratiam. Thom. 3. q. 70. ar. 4.

SECVNDO quaeritur vtrum circuncisio auferebat culpam originalem, & conferebat gratiam quia sacramenta solum illud efficiunt quod figurant. Sed circuncisio solum significabat abllationem non collationem, fiebat enim sola ablatione praeputij, ergo solum auferebat culpam & non conferebat gratiam.

Item poterat contingere quod circuncidendus haberet peccatum actuale mortale, sed gratia non stat cum peccato actuali mortali, ergo si circuncisio in adulto conferebat gratiam, sequitur quod circuncisio auferebat peccatum actuale, quod nusquam legitur.

IN CONTRARIVM est quod dicit Augusti. & habetur in litera. Et legitur de consecratione, distinctione quarta, capitulo ex quo instituta est circuncisio, vbi dicit sic, ex quo instituta est circuncisio in populo dei, quae erat tunc signaculum iustitiae fidei ad purgationem valebat magnis & paruis originalis, veterisque peccati, sicut baptismus ex illo tempore valere incepit ad innouationem mentis, ex quo institutus est. Sed baptismus nunc aufert culpam, & confert gratiam, ergo circuncisio tunc.

IDEM expressius dicit Beda in homil. super Luc. 2. super illo verbo, postquam consummati sunt dies octo, & habetur in litera.

RESPONSIO. Videnda sunt duo. Primum est, an circun cisio auferret culpam. Secundum, vtrum conferret gratiam

QUANTVM ad primum sciendum est quod hoc, scilicet quod circuncisio auferret culpam, non possumus conuincere nisi vel ex eius significatione, vel ex institutione. Ex primo non, quia multa fuerunt legalia, quae expressius, vel aeque expresse figurabant mundationem a culpa, sicut circuncisio, vtpote lotic in aquis viuentibus, de qua habetur Leuitici 15. & expiatio per aquam lustrationis, de qua habetur Numerorum octauo, & decimonono cap. & tamen haec non auferebat culpam. Restat ergo quod hoc conuincatur ex eius institutione. Institutionem autem eius ad hoc, scilicet ad auferendum culpam originalem probare non possumus, nisi ex dictis scripturae. Et isto modo Beda probare conatur vbi supra, dicens sic, qui nunc per euangelium terribiliter, & salubriter clamat, nisi quis renatus fuerit ex aqua & spiritu sancto, non potest intrare in regnum dei. Ipse dudum elamabat per legem suam, anima cuius praeputij caro circuncisa non fuerit, peribit de populo suo, quia pactum meum irritum fecit. Ex quo videtur quod similis fit comminatio non baptisatis, sicut non circuncisis, quod fit propter similem causam, vt sicut non baptisati prohibentur ab ingressu regni caelorum propter culpam originalem quam auferebat baptismus, sic incircuncisi propter eandem culpam quam auferebat circuncisio.

7 Sed contra hoc posset sic argui, quia similis comminatio fit in lege de obseruatione sabbati, Leuit. 23. Anima quae quippiam operis fecerit delebo eam de populo suo. Et Exod. 22. de esu fermentati, & tamen ista non erant sacramenta auferentia culpam, sed solum erant quaedam praecepta. Ex illo ergo verbo dicto de circuncisione non potest concludi quod sit sacramentum necessitatis propter ablationem culpae, sed solum quod sit praeceptum necessarium ad obseruandum. Et dicendum est ad hoc, quod imo vt bene concludit prima ratio, quia praeceptum non fit, nisi his qui sunt capaces praecepti. Sed illa comminatio fit non solum adultis, sed vniuersis etiam paruulis, qui non sunt capaces praecepti. Alia autem de quibus arguitur fiunt solum adultis, ergo non est comminatio praecepti, sed potius institutio sacramenti, quod concedendum est: & sic patet primum.

QUANTVM ad secundum sciendum est quod magiste videtur sentire in litera, quod circuncisio licet culpam auferret non tamen conferebat gratiam. Tamen in hoc non tenetur conmuniter propter duas rationes. Prima est, quia priuatiue oppositorum necesse est alterum inesse subiecto, sed gratia & culpa se habent vt priuatiue opposita. Culpa enim est priuatio gratiae ergo si per circuncisionem auferebatur culpa, necessarium eragratiam inesse. Secunda est ista, Circuncisus decedens si erat sine gratia, non ibat ad paradisum, quia erat sine gratia, per quam itur ad vitam aeternam, Romanorum sexto. Gratia dei vita aete na, nec in infernum, quia erat sine culpa, nec in purgatorium, quia non erat dignus poena sensus, quae est in purgatorio, & secundum fidem non sunt plures habitationes animarum post mortem, ergo non est conueniens dicere, quod circuncisio auferret culpam, & non conferret gratiam.

Hae autem rationes, quamuis sint ad veram conclusionem non tamen probant eam sufficienter. Prima non, quia culpa originalis vel actiua non est priuatio gratiae formaliter & directe, sed solum meritorie, quia propter meritum culpae, vel potius de meritum deus aufert gratiam, si peccans prius eam habebat propter demeritum etiam Adae deus abstulit gratiam ab omnibus de stirpe eius descendentibus per viam naturalis generationis, quam gratiam deus omnibus infudisset, si Adam non per casset. Sed ipsa culpa originalis vel actualis non est formalite priuatio gratiae, quia vt praedicta ratio assumit necesse est alterum priuatiue oppositorum inesse subiecto apto nato, sed deu posset facere quod aliquis esset sine culpa originali & actuali, & sine gratia, sicut si aliquis miraculose formaretur de limo terrae (vt Adam). Talis enim non haberet culpam originalem, nec actualem. Nec esset necesse quod deus daret ei gratiam, quod etiam aliqui aestimauerunt de Adam in sua creatione, ergo gratia & culpa originalis, vel actualis non opponuntur priuatiue vt necesse sit alterum semper inesse animae,

Alia etiam ratio minus valet, quia si deus ordinasset quod homines nascerentur sine culpa, & sine gratia, & in tali statu ali qui paruuli morerentur: ordinasset etiam de mansione quam habuissent, sed quia non ordinauit primum, ideo non ordinauit secundum. Non quin vtrumque sit possibile, sed quia de facto non placuit deo.

Et ideo aliter potest probari praedicta conclusio dupliciter Primo sic, quia culpam remitti est eam non imputari ad poenam, sed quandiu gratia non redditur adhuc culpa imputatur ad po nam, quia carentia gratiae est poena communis peccato originali & actuali mortali: propter vtrumque enim deus priuat hominem gratia, si eam prius habuit, vel habere debuit, sicut est de pueris qui habuissent, & habere debuissent gratiam, quantum fuit ex prima institutione hominis, ergo culpa originalis, vel actualis mortalis non est dimissa, quandiu homo caret gratia: igitur si circuncisio auferebat culpam, sequitur quod conferebat gratiam.

Et si aliquis diceret quod priuatio iustitiae originalis est poena peccati originalis, sicut priuatio gratiae, & tamen dimisso peccato originali non restituitur originalis iustitia, quare (v: videtur) non oportet quod restituatur gratia. Ideo est addenda secunda ratio quae soluit hac obiectionem. Et nihilominus probat principalem conclusionem. Et est talis, sacramenta quae auferunt culpam ponunt vel reponunt hominem in statu salutis (alioquin essent imperfecta. Sunt enim medicamenta salatis non reponunt tamen in statu dignitatis pristinae, sicut virgo per fornicationem corrupta reparatur per poenitentiam ad gratiam saluti necessariam, sed non ad virginitatem. Quum igitur iustitia originalis pertineret ad quandam dignitatem superadditam naturae, gratia autem semper sit necessaria ad salutem: idcirco circuncisio quae auferebat culpam conferebat gratiam, sed non reparabat originalem iustitiam.

AD RATIONES in oppositum dicendum ad primam, quod sacramenta non solum efficiunt id quod figurant, sed omne illud quod infallibiliber concomitatur effectum figuratum; ablationem autem culpae infallibiliter concomitatur collatio gratiae. J. 14 Ad secundum dicendum quo per circuncisionem in adulto auferebatur culpa non solum originalis, sed etiam actualis motalis, nisi circuncisus poneret obicem gratiae, quod autem hoc non legatur pro tanto est, quia circuncisio non ordinabatur prir cipaliter ad remissionem actualis, sed originalis.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 7