Text List

Quaestio 8

Quaestio 8

Utrum sola fides parentum sufficeret paruulis ad salutem sine signo exteriori

QUAESTIO OCTAVA. Vtrum sola fides parentum sufficeret paruulis ad salutem sine signo exteriori.

EINDE quaeritur de remedio paruulorum antcircuncisionem eorum. Vtrum sufficeret ad salutem eorum sola fides interior parentum, vel requireretur aliquod signum exterius. Et videAtur quod sufficeret sola fides interior sine exteriori signo. Primo sic per auctoritatem Gregorij 4. moralium, & habetur de conse. di. 4. ca. quod apud, di. sic. Quod apud nos valet aqua baptismi, hoc egit apud veteres pro paruulis sola fides. a Item si requirebatur aliquod signum exterius, requirebatur, propter sacramentum, aut propter praeceptum, sed neutro modo requirebatur, cum non essent instituta aliqua sacramenta, nec de exterioribus actibus aliqua praecepta data, quare &c.

IN CONTRARIVM arguitur, quia fides non fuit tunc efficacior quam nunc. Sed nunc non sufficit ad iustitiam paruuli fides interior sine signo exteriori, ergo nec tunc.

RESPONSIO. Dicenda sunt quatuor per ordinem. Primum est quod post lapsum hominis in peccatum fides media toris fuit necessaria ad iustificationem. Secundum est quod ad iustificationem paruuli non fuit necessaria fides propria, sed sufficiebat fides aliena. Tertium est quod non sufficiebat fides aliena vt erat per se, sed vt erat ecclesiae. Quartum est quod non sufficit bat fides interior sine signo exteriori.

Primum patet, quia nullus potest iustificari nisi per vnionem ad Christum, qui est principalis causa nostrae iustificationis. Sed prima vnio ad Christum est per fidem sine qua nulla alia esse potest, ergo fides Christi siue mediatoris semper fuit neces. saria ad salutem. Per idem patet quod requirebatur fides secundi actum & non solum secundum habitum, quia actualis vnio ad Christum non potest esse secundum habitum, sed secundum actum. Cum ergo actualis iustificatio sit per actualem vnionem, non sufficiebat ad iustificationem fides secundum habitum, sed requirebatur secundum actum. Idem patet, quia fides operabatur ad iustificationem per modum meriti vt patebit in tertio membro: sed meritum consistit in actu, non autem in habitu, ergo &c

Secundum patet, quia vitium contractum per alium debe habere remedium per alium. Sed peccatum originale fuit vitium contractum per alium, ergo debuit habere remedium per alium

Cum igitur fides operatur ad eius emundationem (vt dictum est patet quod non requirebatur fides propria, sed sufficiebat aliena Tertium patet, quia actus vnius non potest valere alteri ad iustificationem nisi per modum meriti vel per modum suffragi q idem est, vel per modum sacramenti. Sed fides aliena non prterat alteri valere per modum sacramenti, quia nondum eraninstituta aliqua sacramenta, quia licet esset poenitentia prout es virtus, vel actus virtutis, & matrimonium prout est quidam contractus in officium naturae. Neutrum tamen istorum erat sacramentum, ergo valebat per modum suffragij vel meriti. Hoc autem non poterat fides aliena, vt erat per se, quia frequenter era informis, fides autem informis vnius non meretur aliquid alteri nec de condigno, nec de congruo, licet per fidem informem aliquis possit mereri sibiipsi de congruo, ergo oportebat quod fide illa mereretur paruulo iustificationem vt erat fides ecclesiae qua semper est formata, quare &c.

Quartum patet sic, fides aliena non sufficit ad iustificatio nem nisi vt est fides ecclesiae, sed nullus gerit personam ecclesiae vt sic per solum actum interiorem nisi concomitetur actu exterior, vt patet etiam nunc. Sacerdos enim quicunque vten mentali oratione solum, nullo signo exteriori adhibito factis vel dictis non gerit vicem ministri ecclesiae. Vnde tales oratione sunt eius vt persona priuata est & non vt publica, ergo oporte bat quod fidei interiori adhiberetur aliquis motus exterior factivel dicto. Probabile enim est o parentes fideles pro paruulis natis & maxime existentibus in periculo Deo aliquas precefunderent, vel aliquam benedictionem adhiberent. Ex eodem patet quod adulti poterant iustificari per interiorem motum fide suae absque signo exteriori: quia fides propria licet informis meretur propriam iustificationem sine quocunque exteriori, sicu scriptum allegat Apostol. Rom. 4. Credidit Abraham Deo & reputatum est ei ad iustitiam. Ipsa tamen fides hominem instigabat vt se aliquibus signis quando tempus erat demonstraret, quando tamen illa signa adhibebantur, non erat ex eis efficacis remissionis, sed ex interiori fide, sicut de charitate dicimus cum exit in actum quando est tempus, & tamen meritum non est ex exteriori opere, sed ex charitate.

Ad primum arg dicendum quod Greg. fuit huius opinionis, & non oportet eum in hoc tenere: vel dicendum o. Greg. non intendit excludere omne extrinsecum, sed solum illud quod habet rationem sacramenti vel sacrificij, vt patet ex consequentibus verbis.

Ad secundum dicendum quod signum exterius non adhibebatur ratione sacramenti aut praecepti, sed vt motus fide esset non personae vt persona priuata est, sed vt gerens vicem ecclesiae, vt dictum est.

Ad arg in oppositum potest responderi quod fides modernorum est aeque efficax sicut fides antiquorum; quod autem praete eam requiratur aliquid extrinsecum ad iustificationem non ess propter eius inefficaciam. Sed quia aliquid additum est a Deo quod necesse est obseruari, sicut obseruantia praeceptorum in religioso est aeque efficax sicut in seculari, & tamen in seculari sufficit ad salutem, in religioso autem non, quia ex voto religionis aliquid additum est, quod necesse est, obseruari ad salutem eorum.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 8