Quaestio 9
Quaestio 9
Utrum legalia debuerint cessare in aduentu Christi
VAIITIO MOV.. Vtrum legalia debuerint cessare in aduentu Christi. l. 2. 4. 103. ar. 4. & latius in 2. cap. Epist. ad Galat.
POSTEA quaeritur vtrum legalia debuerint cessare in aduentu Christi. Et videtur quod non, quia secundum Hug. de S. Victore libro de Sap. sacramenta legalia fuerunt decimae, oblationes, & sacrificia, sed adhuc manent decimae & oblationes, ergo sacramenta legalia non cessauerunt.
Item Christus non venit soluere legem, sed adimplere: vi dicitur Mat. 5. Sed hoc non esset nisi in noua lege manerent ea quae sunt ve. le. inter quae praecipua fuerunt sacramenta, ergo &c.
Item nos tenemur ad seruandum praecepta noui testamenti & statuta ecclesiae. Sed praeceptum Apostolorum in nouo testmento fuit de quibusdam legalibus obseruandis. Act. 15.vbi dicitur: visum est spiritui sancto & nobis vt abstineatis vos ab immolatis simulachrorum, & sanguine, & suffocato, & fornicatione, ergo tenemur ad legalia obseruanda.
IN CONTRARIVM arguitur quia secundum ApoHebr. 7. Translato enim sacerdotio necesse est vt legis translatio fiat. Sed in aduentu Christi translatum est sacerdotium vet. leg. quod fuit secundum ordinationem Aaron, in sacerdotium Christi quod est secundum ordinem Melchisedech, ergo in ad uentu Christi facta est translatio legis, sed lex potissime consistit in sacramentis, ergo &c.
RESPONSIO. In veteri lege fuerunt tria genera praeceptorum, scilicet moralia, iudicialia & cerimonialia. Moralia continebant aequitatem rationis naturalis. Et haec sunt praecepta decalogi quamuis in obseruantia sabbati esset aliquid cerimoniale. Et quia ratio & aequitas naturalis semper locum habet, ideo praecepta moralia pro omni tempore, scilicet ante legem, & sub lege, & post legem debuerunt manere & debent. Iudicialia vero fuerunt ad decidendum causas & lites inter homines. Et quia non omnibus eadem expediunt, nec omni tempore, ideo iudicialia legis veteris quandoque mutata sunt etiam lege durante & fortiori ratione mutata sunt lege cessante. Si tamen aliqua ex eis expedirent regimini alicuius terrae vel populi non esset inconueniens vti eis, non quatenus essent ex veteri lege, sed quia essent vtilia pro regimine reipublicae. Cerimonialia vero fuerumt instituta in veteri lege ad significandum aliqua quae futura eram in noua. Et inter haec praecipua fuerunt sacrificia, & sacrameta de quibus solum procedit quaestio. Circa quam videnda sunt duo. Primum de causa cessationis sacramentorum veteris legis. Secundum est de tempore cessationis.
De primo sciendum est o causam cessationis sacramento. rum legalium possumus ex tribus accipere quae fuerunt in sacramentis veteris legis, fuerunt enim quantum ad significantia obscura, quod inerat eis ex eo quod erant signa futurorum, sicut ait Apost. Hebr. 10. Vmbram habens lex futurorum bonorum. Item fuerunt quantum ad efficaciam imperfecta, quia non conferebant gratiam, vel si conferebant, imperfectam tamen. vnde Apostol. Hebr. 7. Nihil ad perfectum adducit lex. fuerunt etiam quantum ad obseruantiam onerosa, vnde Act. 15. dicit Pec trus: Quid tentatis imponere iugum super ceruicem discipulorum quod nec nos, nec patres nostri portare potuimus? Econtrario tempus gratiae his contrariatur. Est enim tempus verita tis clare exhibitae, contra futurorum obscuram significantiam. Io. I. Veritas per Iesum Christum facta est. Item est tempus plenitudinis contra imperfectam efficaciam, Galat. 4. vbi venit plenitudo temporis, &c. Est etiam nihilominus cempus mansuetu¬ dinis contra onerosam obseruantiam, Mat. II. Iugum meum suaue est, & onus meum leue. Ex his formari potest talis ratio. Contraria non possunt esse simul, sed mutuo se expellunt, sed sacra menta vet. le. habuerunt contrarias conditiones ad tempus gratiae, vt declaratum est ergo adueniente gratiae tempore sacramenta vet. le. debuerunt cessare, vt sic veritas praesentialiter exhibita expelleret futurorum significantiam obscuram. vnde Auae contra Faust. 19. dicit sic: Si ista sacramenta adhuc seruarentu nihil aliud esset nisi quod ille qui iam venit pronunciaretur ver turus. quod enim pronunciatur futurum, aut frustra pronunciatur, aut nondum venit. Item vt plenitudo euacuaret inefficaciam & benignitas onus excluderet. & sic patet primum.
Quantum ad secundum sciendum est quod de tempore cessationis legalium fuit inter Hic. & Aug. diuersa sententia. volebat enim Hiero. quod statim post passionem Christi legalia fuissent mortifera illis quibus gratia noui testamenti diuulgata fuerat hoc est quod sine peccato mortali non poterant obseruari: dicit tamen apostolos quadam pia dispensatione his vsos fuisse ac vitandum scandalum Iudaeorum. Et ideo Petrus iudaizans nor peccauit dispensatiue illud faciens concordans ei quod dicitu 1. Corinth. 8. Omnibus omnia factus sum, &c. Et similiter Paulus dispensatiue ipsum redarguit ne Gentiles quorum Paulus erat apostolus exemplo Petri illa sacramenta quasi necessaria quaererent. Nam & Paulus inuenitur eadem pia simulatione seruas se: vt habetur Act. 21. Et sic vterque excusatur & Petrus a culpa, & Paulus a procaci reprehensione.
Sed quia non videtur conueniens quod apostoli contra veritatem doctrinae fecissent aliquid ad vitandum scandalum. vtiliuenim nasci scandalum permittitur quam veritas relinquatur: vi di. Beda. Nec videtur conueniens quod Paulus Gal. 2. aliquid simulate diceret vbi dicit Petrum reprehensibilem fuisse. Ideo Aug dicit aliter & melius quod ante passionem Christi sacramenta legalia fuerunt a Iudaeis ex necessitate obseruanda propter institutionem diuinam, sed post passionem Christi & ante diuulgationem euangelij obseruari poterant a Iudaeis ad fidem conuersis non ponendo spem in ipsis quasi essent alicuius vircutis aut quasi sine eis gratia Christi non sufficeret ad salutem, sed ne omnino videretur lex vetus reprobanda tanquam per se mala vt idololatria. Erat enim mater synagoga sic cum honore deducenda ad tumulum. Sed post diuulgationem euangelij legalia fuerunt mortifera, medio ergo tempore Petrus & Paulus & alij apostoli legalia obseruauerunt, non simulatorie, sed vere, non ponendo tamen in eis spem. Petrus tamen incaute se habuit in obseruatione legalium nimis condescendens Iudaeis qui legaliobseruanda dicebant, ita vt aliqui eius exemplo inducerentur, ad ea obseruanda quasi necessaria. Et ideo vere reprehensibilis erat, quia aliquam culpam licet leuem incurrit. Alij dicunt quod grauem, quia non ibat ad veritatem euangelij (vt dicitur Gal. 2) Paulus vero ipsum vere reprehendit. & sic patet secundum.
Ad argumenta in oppositum. Ad primum dicendum quod decimae & oblationes non pertinebant ad sacramenta vet. le. nisi quatenus aliquid figurabant. Et secundum hoc non remanserunt in no. le. sed solum quantum ad illud quod morale est in eis, scilicet inquantum decimae sunt ad substentationem ministrorum ecclesiae. Oblationes vero sunt opus deuotionis fidelium
Ad secundum dicendum quod Christus impleuit legem quo ad praecepta moralia superaddendo consilia, quo ad figuralia vero exhibendo praesentialiter quod figurabant futurum, quo facto cessare debuerunt vt ostensum est.
Ad tertium dicendum quod sententia apostolorum Act. 15. non fuit praeceptum in posterum obseruandum quantum ad aliqua quae ibi continentur, sed fuit partim ad seruandam conscientiam, partim vero ad seruandam pacem Iudaeorum & Gentilium ad fidem nouiter conuersorum. prohibebatur ergo fornicatio tanquam per se mala o propter conscientiam quae prius apud Gentiles non reputabatur peccatum, imolata autem idolis prohibebantur tanquam illa quae poterant in cordibus Iudaeorum generare suspicionem idololatria de Gentibus ad fidem conuersis. Sanguis autem suffocatus prohibebatur, quia abominatio erat Iudaeis propter dissuetudinem, sicut etiam hodie oportet si aliquis vult cum alio socialiter viuere vt abstineat ab his quae alius abominatur. Et institutum fui propter pacem quousque plene diuulgatum esset euangelium.
On this page