Text List

Praeambulum

Praeambulum

Sententia huius distinctionis IL in generali & speciali.

AM ad sacramenta nouae legis. Prius determinaui magister de sacramentis in communi. Hic descendi ad sacramenta no. le circa quae principaliter versa. tur intentio. Et diuiditur in duas partes. Primo prae mittit quaedam communia quae exiguntur ad sacramenta nouae legis. Secundo prosequitur de ipsis sacramentis in principio disti. 3. ibi: Post hoc videndum est quid est baptismus. Prima est principalis lectionis. Et diuiditur in duas. Primo determinat de quibusdam qui praeexiguntur ad sacramenta no. leg. ordine doctrinae. Secundo prosequitur spiritualiter de quoda, scilicet de baptismo Ioan. qui praeexigebatur ad ea vt dispositio, vel praeparatio, & maxime ad baptismum Christi. Secunda ibi: Nunc vero de baptismi sacramento. Prima diuiditur in tres. Primo ponit sacramentorum no. le. distinctionem quantum ad numerum & effectum. Secundo ponit ipsorum institutionem & institutionis tempus. Tertuo excipit modum quantum ad aliquid. Secunda ibi: Si vero quaeritur quare. Tertia ibi: Fuit tamen coniugium Secunda pars principalis in qua determinat de baptismo Io. diuiditur in tres partes. Primo ostendit differentiam ipsius ad baptismum Christi. Secundo ostendit quasdam conditiones eius. Tertio quomodo ipsum suscipientes se haberent. Secunda ibi, Ad quid ergo vtilis erat. Tertia ibi: Hic consideretur. Et haec est sententia lectionis in generali.

In speciali autem sic procedit magister & proponit primoq septem sunt sacramenta no. le. & ea enumerat, quorum quaedam dicit principaliter ad remedia instituta, quaedam principaliter ad gratiae collationem, quaedam vero ad vtrunque. Postea vero dicit? ista sacramenta, quia sunt salutis collatiua non uebuerunt ante tempus salutis (scilicet ante aduentum Christi) instituta fuisse a cuius passione & morte virtutem sortita sunt. Subdit autem quod Christu: venire distulit donec homo de insufficientia legis naturae & legis scriptae conuinceretur quod eum iuuare non posset. Postea addit. coniugium ante peccatum non fuit institutum nisi in officium o sacramentum, post peccatum autem cum his in remedium. Postedicit quod baptismus Ioannis qui praenunciauit baptismum Christi, in hoc differebat, quia baptismus Io. erat in aqua solum ad poenite tiam praeparans, non autem remissionem peccatorum dabat. Postea ponit huius baptismi conditiones. Et primo quantum ad vtilitatem, vtilitas enim eius erat praeparatio ad baptismum Christi. Secundo quantum ad nominationem, quia dictus est baptismus. Io. eo quod nihil fiebat in eo quod Io. non faceret. Tertio quantum ad genus, quia potest large dicit sacramentum, eo quod rem saci a ( scilicet baptismum Christi) signabat. Vitimo quaerit vtrum baptizati baptismo Io. fuerint iterum baptizandi baptismo Christi. Et sub qua forma verborum baptizabat Io. Et respondet ad primum quod qui ponebant spem in baptismo Io. & perfectam fidem, non erant rebaptizandi baptismo Christi. Ad secundum vero respondet quod Io. baptizabat in nomine venturi. Et in hoc, &c.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum