Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum omnia sacramenta nouae legis fuerint immediate a Deo instituta

QVAISTIO FRIMA Vtrum omnia sacramenta nouae legis fuerint immediate a Deo instituta. Thom. 3. q 64. art. 2.

CIRCA distinctionem istam quaeritur de duobus. Primum est de sacramentis no. le. in generali. Secundum est de baptismo Io. qui fuit praeparatiuus ad baptismum Christi. Circa primum quaeruntur duo. Primum de sacramentorum no. le. institutione. Secundum est de eorum sufficientia, & ordine. Quantum ad primum quaeritur vtrum omnia sacramenta no. le. fuerint a Deo immediate instituta. Et videtur quod non, quia ea quae instituta sunt a Christo expresse traduntur in scriptura, quia per nihil aliud scimus aliquid de factis Christi, sed de institutione multorum sacramentorum nihil legitur in scriptura Christus dixisse, vt de confirmatione & extrema vnctione, ergo videtur quod talia non fuerunt a Christo instituta.

Item apostoli gesserunt vicem Christi in terris: sicut ergo Christus potuit aliqua sacramenta instituere (vt dominus) ita apostoli vt vicarij.

IN CONTRARIVM arguitur, quia digniora sunt sacramenta nouae legis quam veteris, sed sacramenta ve le fuerunt instituta a Deo, ergo fortiori ratione sacramenta no. le.

RESPONSIO. Sciendum est quod si quaestio ista esset de possibili, videlicet quis potuerit sacramenta instituere, dicendum esset quod solus Deus per primariam auctoritatem, sed per auctoritatem commissam potuissent homines quantum ad aliquid si eis commissum fuisset. Primum apparet, quia sicut per primariam auctoritatem nullus potest legem condere nisi qui potest tribuere legi virtutem subditos obligandi, sic ille solus potest sacramenta instituere qui pontest ipsis dare virtutem iustificandi: quia sicut lex auctoritate legissatoris obligat, sic sacramentum ex virtute instituentis non ex se iustificat, sed solus Deus potest tribuere virtutem sacramentis iustificandi, ergo solus Deus per primariam auctoritatem sacramenta instituere potest.

Secundum patet quia omne illud potest Deus conferre hominibus cuius homines sunt capaces, quia Deus potest facere quicquid creatura potest suscipere: sed homines sunt capaces huiusmodi auctoritatis instituendi sacramenta per potestatem commissam vt vicarij, ergo &c. Minor declaratur, quia sicut nihil repugnat naturae rei quod homo sit minister dispensationis sacramenti, sic etiam non repugnat quod sit minister institutioni: quantum ad aliquid, s. quantum ad determinationem rerum, & verborum, in quibus sacramenta consistunt (potuisset enim Deus committere homini quod eligeret res & verba in quibus sacramentum baptismi vel aliud quodcunque consisteret) sed quantum ad virtutem sacramentorum siue eis inhaeretem, siue per pactionem Dei assistentem non potuit homo esse capax institutionis sacramentorum, quia nec poterat talem virtutem sacramentis conferre nec per pactionem diuinam eis adhibere quamuis posset promulgare. Et ideo quantum ad hoc non potuit purus homo esse institutor sacramentorum euam vt vicarius, sed solum quo ad primum. Et quia vicarius vel minister non habet potestatem nisi secundum formam sibi traditam, hinc est quod potuit committi homini psacramenta institueret absque hoc quod instituta mutaret vel in eis dispensaret, sicut & nunc ministri qui sunt solum dispensatores sacramentorum mediantibus sacramentis spiritualem effectum conferunt quem auferre non possunt, posset nihilominu: Deum conferre vtramque auctoritatem homini . s. vt sactamenta institueret, & instituta mutaret, vel in institutis dispensaret. Si vero quaestio sit de facto. s. an omnia sacramenta fuerint a Deo immediate instituta, quamuis aliqui censuerint quod non, sec solum illa quae sunt maioris necessitatis, aut dignitatis, vt baptismus, poenitentia, eucharistia, & ordo, de quorum institutione expresse habetur in euangelio. Confirmatio vero & extrema vnctio instituta fuerunt ab ipsis Apostolis (vt dicunt) eo ae sunt minoris auctoritatis & necessitatis.

Tamen probabiliter tenetur, quod omnia fuerunt a Dec immediate instituta. Cuius ratio est, quia fundamentum ecclesia sunt fides &t sacramenta, vnde Aug. tractans illud Io. 19. Vnu militum lancea latus eius aperuit & continuo exiuit sangui & aqua. Dicit quod sicut de latere Adam dormientis formata es Eua, sic de latere Christi in cruce morientis formata est ecclesia, quia inde fluxerunt ecclesiae sacramenta. Cum ergo nullum sacramentorum fit quod non pertineat ad fundamentum ecclisiae, probabile est quod non solum quaedam, sed omnia fuerunt: Christo fundatore ecclesiae instituta. In hoc tamen vera est prima opinio quod si institutio sacramentorum vocetur promulgatiseorum, sic illa quae sunt maioris necessitatis, vel dignitatis fuerunt a Christo instituta & immediate promulgata. Quae veri non sunt tantae dignitatis aut necessitatis, fuerunt promulgata ab Apostolis processu temporis.

Ex dictis sequitur quod omnia quae per ecclesiam post Christum instituta sunt non sunt sacramenta, sed sacramentalia, v benedictiones abbatum, abbatissarum, virginum, vestimentori & aquae benedictae, vnctiones regum, consecrationes altarium ecclesiarum, vasorum, & huiusmodi, in quibus sicut ecclesia pr tuit instituere, sic potest destituere, & dispensare, & mutare. Vnde Papa qui praeest toti ecclesiae potest de plenitudine potestatis suae committere consecrationem altaris, virginum vel abbatum, & alia quae praedicta sunt simplici sacerdoti, licet non deceat, nec forte fieri posset sine scandalo. Probabile est enimae ea quae per ecclesiam maxime tempore apostolorum & discipulorum ordinata sunt, processerunt a spiritu sancto

Ad rationes in oppositum. Ad primam dicendum quod sicul dicitur Io. 20. multa signa fecit Iesus quae non sunt scripta in libro hoc. vnde esto qued nihil legeretur expresse in scriptura de institutione aliquorum sacramentorum, tamen non sequitur quin ea Christus instituerit, & quia multa fecit quae non scripta sunt, sed deriuata sunt ad posteros ex familiari traditione Apostolorum, sicut dicit Apost. I. Cor. 11. Caetera cum venero dispe nam. Posset tamen dici quod Christus sacramentum confirmationis instituit quando manus imposuit pueris. Extremam vero vnctionem quando Apostolos misit ad praedicandum qui vngebant oleo infirmos, vt legitur Mar. 6.

Ad secundum dicendum qued Apostoli & eorum successore sunt vicarij Dei quantum ad regnum & regimen institutae ecclesiae per fidem & sacramenta: vnde ficut eis non licet constituere aliam ecclesiam, ita non licet eis tradere aliam fidem, nec instituere alia sacramenta. Sunt enim ministri & dispensatores Christi, vt dicitur I. Cor. 4. Sic nos existimet homo vt ministro Christi & dispensatores ministeriorum Dei.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1