Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum sint plura sacramenta quam septem, et an bene ordinentur
QVAESTIO SECVNDA. Vtrum sint plura sacramenta quam septem, & an bene ordinentur. Thom. 3. q. 65. ar.1.
AD secundum sic proceditur. Et arguitur quod sint plura sacramenta quam septem, quia ecclesia fundata est super articulos fidei & super sacrame ta, vt dictum fuit supra, sed articuli sunt plure quam septem, ergo & sacramenta.
Item Dion. determinans de sacramentis in ecclesiastica hierarchiam pr non posuit poenitentiam, nec matrimonium, ergo non sunt nisi quinque
Item sacramenta no. le. figurabantur in sacramentis ve leg sed sacramenta confirmationis & extremae vnctionis non praecessit in vetur. lege aliquod signum, ergo confirmatio& extrema vnctio non sunt sacramenta, & sic non sunt nisi quinque sacramenta vt videi.
Quantum ad primum sciendum est quod numerus & sufficientia sacramentorum potest haberi dupliciter. Vno modo sic: Sacramenta enim perficiunt nos in vita spirituali, quae aliquo modo conformitatem habet ad vitam corporalem, & ideo per comparationem ad ea quae sunt in vita corporali, sic sumenda est eorum sufficientia. In vita enim corporali perficitur aliquis dupliciter. Vno modo quo ad se vt est persona priuata. Alio modo per respectum ad communitatem cuius est pars, quia homo est naturaliter animal sociale. Primo modo perficitur aliquis in vita corporal tripliciter. Primo acquirendo esse per generationem. Secundo modo acquirendo perfectam quantitatem & virtutem per augmentum. Tertio modo continuando vtrunque per nutiitionem. Similiter in vita spirituali. Primo acquiritur esse spirituale per baptismum qui est spiritualis regeneratio secundum illud ad Tit. 3. Per lauacrum regenerationis, &c. Secundo acquiritur perfectio virtutis cuiusdam spiritualis quantitatis per confirmationem quae est quasi spirituale quoddam augmentum: quia in ea datur spiritus sanctus ad robur, ideo dictum est Apostolis, Luc. vlt. Sedete in ciuitat. donec induamini virtute ex alto, Tertio vtrunque conseruatur per Eucharistiam tanquam per quoddam alimentum spirituale, vnde dicitur I0. 6. Nisi manducaueritis carnem filij hominis & biberitis eius sanguinem, &c. Et haec quidem sufficerent homini tam in vita spirituali quam etiam corporali si haberet vitam impassibilem, sed quia homo incurrit quandoque infirmitatem corporalem & spiritualem scilicet peccatum, ideo necessaria est homini curatio ab infirmitate, quae quidem curatio est duplex, vna quae sanitatem restituit & loco huius in vita spirituali est poenitentia. Alia est quae pristinam valetudinem reddit. Et loco huius in spirituali vita est extrema vnctio, quae remouet peccatorum reliquias, & hominem paratum reddit ad fiualem gloriam. In ordine autem ad totam communitatem perficitur totus homo dupliciter. Vno modo in statu praelati accipiendo gradum regendi totam multitudinem, & ad hoc perficit sacramentum ordinis. Alio modo in statu subditi multiplicando communitatem per actum propagationis, ad quod ordinatur sacramentum matrimonij. Et ita sunt in vniuerso septem sacramenta.
Alio modo potest sumi breuius eorum sufficientia ex parte adiutorij quod conferunt. Sacramenta enim expediunt nos ad actus virtutum quae sunt septem, tres theologicae, & quatuor cardinales. Ad actus ergo fidei expedit nos baptismus. Ad actum spei extrema vnctio. Ad actum charitatis eucharistia. Ad actum vero fortitudinis confirmatio. Ad actum iustitiae poenitentia. Ad prudentiae actum ordo. Ad actum temperantiae imatrimonium.
Quantum ad secundum sciendum est quod ordo istorum sacramentorum prout de ipsis determinat Magister est ordo secundum viam generationis & quo ad nos, secundum quem modum bonum priuatum personae singularis prius est quam bonum conmune ecclesiae, sicut pars est prior suo toto. Et ideo sacramenta quae pertinent ad bonum priuatum personae praeordinantur illis quae pertinent ad bonum commune ecclesiae. sordini & matrimonio: inter illa vero quae pertinent ad bonum priuatum personae primum est sacramentum intrantium scilicet baptismus. Vitimum vero est sacramentum exeuntium quod est extrema vnctio, media autem sacramenta progredientium inter quae primo est illud que perti. net ad gratiae collatae roborationem ( scilicet confirmatio) deinde illud quod pertinet ad gratiae conseruationem scilicet eucharistia, vltimo illud quod pertinet ad eius reparationem si eam contingat amitti, & haec est poenitentia. Inter vero sacramenta quae respiciunt bonum commune ecclesiae illud est prius quod ordinat & dispensat (.sordo) quam illud quod ordinatur & dispensatur vt matrimonium.
Ad primum argu. dicendum quod articuli & sacramenta non correspondent sibi inuicem, imo vnum continetur sub altero, quia fides sacramentorum pertinet ad specialem articulum scilicet sanctorum communionem, remissionem peccatorum. Et ideo non oportet sacramenta multiplicari secundum multiplicationem articulorum.
Ad secundum dicendum quod Diony. non praetendit in praeallegato loco determinare de sacrametis, sed de actionibus hic a rarchicis quae consistunt in consecratione per ministros ecclesiae facta, & quia matrimonium & poenitentia possunt habere suum effectum sine tali consecratione, ideo de eis non determinat.
On this page