Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

Utrum baptismus Ioannis fuerit sacramentum a Deo institutum

QUAESTIO TERTIA. Vtrum baptismus Ioannis fuerit sacramentum a Deo institutum. Thom. 3. 9. 38. art. 2.

DEINDE quaeritur de baptismo Ioannis qui fuit praeuius baptismo Christi: de quo quaeruntur due. Primum est vtrum fuerit sacramentum a Deinstitutum. Secundum est de eius efficacia, videlicet vtrum baptizati baptismo Io. indigerent baptizari baptismo Christi. Quantum ad primum arguitur quod baptismus Io. non fuerit sacramentum a Deo institutum, quiomne sacramentum institutum a Deo fuit sacramentum ve. le. aut nouae, sed baptismus Io. non fuit sacramentum ve le, quia in ve le nihil inuenitur de baptisino Io. nec fuit sacramentum no. le. quiomnia illa fuerunt per Christum instituta, quod non videtur de baptismo Io. Cum Io. Christum baptizauerit & non econuerso ergo baptismus Io. non fuit sacramentum a Deo institutum.

Item si baptismus Io. fuisset sacramentum a Deo institutum non diceretur baptismus Io. quia denominatio debet fieri a principali instituente & non a ministro, sed ille baptismus dicebatu baptismus Ioan. & non baptismus Dei vel Christi, ergo &c.

IN CONTRARIVM arguitur, quia sacramentum est sacrae rei signum, sed baptismus Io. erat signum sacrae rei, quia praefigurabat baptismum Christi, ergo erat sacramentum.

Item Ioan. I. cap. dicit Ioan. baptista: Qui misit me baptizare, &c. ergo Io. fuit missus a Deo ad baptizandum, & sic baptismus eius fuir a Deo institutus.

RESPONSIO. Circa quaestionem istam videnda sunt duo. Primum est qualis fuit ille baptismus. Secundum est a que fuit institutus.

Quantum ad primum, scilicet qualis fuerit ille baptismus, dicendum quod si quaeratur de materia, dico quod fuit in aqua sicu ipse Io. dicit Mat. 3. Ego baptizo vos in aqua, si vero quaeratur de forma, sic communiter dicitur quod forma fuit haec: Ego baptizo te in nomine venturi. Probatur etiam hoc per illud quod dicit Paulus Act. 19. ad illos qui erant baptizati baptismo Io. Ioannes baptizauit baptismo poenitentiae populum dicens in eum qui venturus esset post ipsum vt crederent, hoc est in Iesum. Ex hoc fuit motus beatus Hier. ad idem opinandum, vnde ipse dicit super loel, & recitatur in litera: qui dicit se in Christum credere & non credit in spiritum san. nondum habet claros oculos, vnde baptizati a Io. in nomine venturi, id est domini Iesu (quia dixerunt, sed neque si spi. san. est audiuimus) iterum baptizabantur. Ecce quod expresse dicit quod baptizati a Io. baptizabantur sub nomine venturi.

Item Amb. in lib. de spiritu sancto dicit: Quidam negauerunt se scirspi. san. cum baptizatos se dicerent Io. baptismo qui in aduenientis Iesu, non in suo nomine baptizauit, & sic idem quod prius Sed ex hoc non videtur sufficienter probari quod illa verbs sint forma baptismi Io. videtur enim intentio Pauli fuisse quod illa essent verba Io. docentis, non forma baptizantis, quod patet ei ipso contextu verborum, dicit enim primo quod baptizabat baptismo poenitentiae, deinde, quod dicebat vt crederent in Christum venturum. Constat autem qued de forma baptismi non erat poenitentia, sed solum de dectrina. ergo eodem modo de forma baptismi non erat quod crederent, sed solum de doctrina. Item Io. baptizauit Christum, & constat quod non in nomine venturi. Cum ergo ad veritatem & integritatem sacramenti habentis formam & materiam requiratur vnitas formae & materiae, sequitur quod baptismus Io. non fuit vnicus, sed duplex. Si in alia forma fuit Christus baptizatus a Io. & in alia forma reliqui homines, quod nullus dicit, aut Christus non fuit baptizatus baptismeo o Ioan. quod est erroneum & contra textum euangelij.

Posset igitur probabiliter dici o Io. non baptizabat sub aliqua determinata forma verborum, quia baptismus Io. fuit medius inter sacramenta vet. le. & nouae. Conueniebat enim cum sacramentis nouae legis, & maxime cum baptismo Christi in materia vel in expressa significantia. Cum sacramentis vero vet. le in insufficientia, quia non conferebat gratiam, vt dicetur: cum ergo efficacia sacramenti, formae attribuatur, sicut in rebus naturalibus tota virtus & actio est a forma, potest probabiliter teneri o I0. in baptismo suo non vtebatur aliqua forma verborum. Imo sicut oblatio Melchisedech praefigurabat sacramentum eucharistiae quantum ad materiam & non quantum ad aliquam formam verborum, sic baptismus Io. praefigurauit baptismum Christi quantum ad solam materiam & non quantum ad aliquam formam verborum, nec habebat aliquam formam. Tamen quaestio ista est de facto de quo sacra scriptura nihil expresse determinat. Ideo vtraque opinio potest probabiliter teneri sine aliquo praeiudicio fidei, & sic patet primuto.

Quantum ad secundum sciendum est quod causa primaria institutionis talis baptismi fuit Deus inspirans Inan. institutionem baptismi. Ministerialis vero & secundaria fuit ipse loannes vt tangitur Ioannis primo, vbi dicitur sic ex persona Ioan. Qui misit me baptizare in aqua ille mihi dixit, &c. Quamuis autem principalis institutor fuerit Deus, Io. vero solum minister, tamen baptismus denominatur a Ioan. Et dicitur baptismus Io. propter tria. Primo quia fuit minister primariae institutionis quod non fuit Petrus vel Paulus, nec aliquis apostolus respectu baptismi Christi quo baptizabant. Et ideo non dicitur baptismus Petri vel Pauli, imo reprehenditur iste modus loquendi prima Corinth. I. Ego quidem sum Pauli, &c. Secundo quia fuit mini ster singularis executionis, nullus enim bapeiz auit bantisini. suo, nisi ipse simpliciter, non sic aurem de baptismo Christi Tertio, quia fuit author totius quod fiebat in illo baptismo, quia nihil fiebat interius, sed totum exterius. Non sic autem est de ministris sacramentorum nouae legis.

Fuit autem baptismus Io. institutus triplici de causa. Prime ad praefigurandum baptismum Christi, & sic fuit sacramentum eo modo quo sacramenta veteris legis, scilicet per modum signi Secundo ad praeparandum & assuetaciendum homines ad baptismum Christi, & sic fuit quasi quoddam sacramentale baptismi Christi, maxime quantum ad doctrinam baptismo Ioannis annexam. Et sic loquitur glosa super illud Ioannis prumo. Erat Ioannes baptizans, sic dicens: quantum prodest cathecumeni; ante baptisinum doctrina fidei, tantum profuit baptisinus Ioan ante baptismum Christi. Tertio fuit institutus ad praeparandum materiam baptis no Christi per sanctificationem aquarum ex contactu carnis Christi quem baptizauit, sicut Beda dicit in homilia super illud Mat. 3. Venit Iesus a Galilaea ad Io. in Iordanem, &c. Christus tactu mundissimae carnis, scilicet &c. Istae er. go sunt causae institutionis baptismi Ioannis.

Ad primum aigumentum dicendum quod baptismus Ioannis fuit sacramentum ve. le. nec obstat quod de eo non fit mentio in ve. te. quia in nouo testamento quod eodem spiritu conscriptum est, fit mentio de ipso pro tempore quod praecessit prae dicationem Christi, quo tempore no. lex primo incepit.

Ad secundum patet solutio ex praedictis, quia quamuis dicatur baptismus Io. ex causis prius assignaris, Deus tamen fuit causa principalis & primaria institutionis illius baptisini.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3