Quaestio 4
Quaestio 4
Utrum baptizati baptismo Ioannis debuerint rebaptizari baptismo Christi
QVAESTIO QVARTA. Vtrum baptizati baptismo Ioannis debuerint. rebaptizari baptismo Christi. Them. 3. g. 38. art. 6.
SECVNDO quaeritur vtrum baptizati baptismo Io. debuerint baptizari postea baptisimo Christi. Et videtur quod non, quia non plus valet baptismus Christi ficte accedenti, quam baptismus Io. deuot. IIaccedenti: sed baptismus Christi sufficit ad salutem ficte accedenti cum datione spiritus san. recedente fictione, ergo & baptismus Io. sufficiebat deuote accedenti cum impositione manus apostolorum in qua dabatur spiritus sanctus.
Item omnis Christi actio nostra est instructio, sed Christus baptizatus baptismo Ioannis non fuit postea baptizatus alic baptismo, ergo similiter caeteri baptismo Ioannis baptizati non debuerunt alio baptismo baptizari.
IN CONTRARIVM est quod dicit ipsemet Io. baptista. Ego baptizo vos in aqua in poenitentiam, ipse baptizabit vos in spiritu sancto, vt habetur Mat. 3. in quo innuit ipse Ioan. quod baptizati ab ipso erant baptizandi a Christo.
RESPONSIO. Circa quaestionem istam sunt duo videnda. Primum est vtrum baptismus Io. conferret gratiam. Secundum est supposito quod non, an baptizati baptismo Io. deberent postea baptizari baptismo Christi.
Quantum ad primum tenetur communiter quod baptismus Ioa. non conferebat gratiam. Quod probatur auctoritate sacrae scripturae, & ex determinatione ecclesiae & probabili ratione. Auctoritas sacrae scripturae habetur Mat. 3. vbi dicit Io. sicut iam allegatum est: Ego baptizo vos in aqua, ipse baptizabit vos in spintu sancto, & Act. 1. dicit Christus, Io. quidem baptizauit aqua, vos autem baptizabimini spiritu san. non post multos hos dies. Ex quo arguitur quod gratia per quam est remissio peccatorum non datur nisi per spiritum san. sed baptismus Io. erat in aqua & non in spiritu sancto: vt patet ex differentia quae ponitur inter ipsum & baptismum Christi, ergo baptismus Io. non conferebat gratiam. Sed si quis diligenter aduertat sensum scripturae, praedictae auctoritates non loquitur de baptismo Christi qui erat in aqua cum determinata forma verborum. Sed loquuntur de missione spiritus san. facta in specie ignis in die Pentecostes, quae dicitur baptismus, quia per spiritum sanctum abluitur immunditia quaruncunque sordium spiritualium, Et hoc idem patet auctoritate Act. Apostolicorum quae de hospecialiter loquitur, dictum etiam Io. 3. ad idem refertur, quod patet, quia cum dixisset, baptizabit vos spiritu sancto, addidi& igni. Ex quo patet quod auctoritates illae sunt extra sensum suum adductae: nihilominus quantum pertinent ad propositum satis concluditur ex parte auctoritatis, quia vtraque tantummodo dicit quod Io. baptizabat aqua, per solam autem aquam non confertur gratia, nec fit remissio peccatorum. Idem patet ex determinatione ecclesiae, quae habetur de consecra. dist. 4. Non regenerabantur. Et est Aug. & sumitur de Enchiridio vbi express. dicitur, quod non tegenerabantur vel renascebantur qui baptizabantur baptismo Ioannis per gratiam autem renascimur sp rituali vitae, quare &c. Est etiam ad hoc probabilis ratio, quod sacramenta non efficiunt nisi id ad quod instituta sunt sed baptismum. Io, non fuit institutus nisi ad praefigurandum baptismum Christi, & praeparandum homines ad ipsum, & ad disponendum mate tiam pro baptismo Christi, vt fuit dictum prius, & ipse Ioannes testatur Io. 1. dicens: Ego vox clamantis in deserto, dirigite viam Domini, sicut dicit Esa. Proph. & Mar. I. Vox clamantis in deserto parate viam Domini, ergo baptismus eius non conferebat gratiam, sed solum ad baptismum Christi disponebat.
Quantum ad secundum dicendum est, quod opinio Magistri fuit vt patet in litera, quod recipiens baptismum Io. si in eo spem poneret non referens ipsum ad baptismum Christi, aut non habenperfectam fidem trinitatis, vt illi qui dixerunt Act. 19. neque si spi ritussanctus est audiuimus, tales erant baptizandi. Illi vero qui non sistebant in baptismo. Io. sed referebant ipsum ad Christum, & habebant perfectam fidem trinitatis, non erant rebaptizandi, sed sufficiebat impositio manuum Apostolorum per quam recipiebant spiritum sanctum, ita quod ex baptismo Io. praeaccepto & gratia Christi per manuum impositionem subsequuta fiebat vni perfectum sacramenrum, quod non erat iterandum.
Sed istud non videtur verum quantum ad secundam partem quia sacramenta nouae legis habent efficaciam ex opere operato. Et ideo spes & deuotio suscipientis non facit sacramentum, nis concurrant illa quae sunt de necessitate sacramenti, & econtrario absque deuotione personae recipientis recipitur verum sacra mentum si concurrant illa quae sunt de necessitate sacramenti Vnde indeuotus recipit baptisimum, licet nihil speret vtilitatide baptismo, si tamen intendat recipere quod ecelesia intendiconferre, & quantumcunque aliquis sit deuotus ad baptismum, tamen non recipit sacramentum baptismi, nisi fiant circa eum qua sunt de necessitate sacramenti: propter quod cum baptismus. Ioam. se ex se non esset sacramentum nouae leg. fides, spes, & deuotio suscipientis, non potuit facere quod reciperet verum sacramentum baptismi. Erant ergo omnes tales baptizandi baptism. Christi. Cum baptismus fit sacramentum necessitatis, sicut patet Ioan. 3. nisi quis renatus fuerit ex aqua & spiritu sancto. Ad idem est auctoritas beati Augustini super loannem vbi dicit si(& habetur de consecrat. distinct. 4. Aliud est) per verba qua sunt magis ad propositum baptizat Iudas, & est baptizatus: baptizat Ioannes, & non est baptizatus, quia baptismus Christi quo baptizauit Iudas (licet malus) fuit sacramentum nouae legis baptismus vero quo baptizauit Ioanes (licet bonus) fuit solum praeparatorius ad baptismum Christi.
Ad primum argu dicendum qud baptismus Ioannis plus valuit deuote suscipienti per modum meriti. Sed baptismus Christi plus valuit ficte suscipienti per modum sacramenti.
Ad secundum dicendum que actio Christi non est semper nostra instructio vt similiter faciamus: neque enim ex miraculis eius instruimur ad miracula facienda. Est tamen instructio nostra quo ad aliqua, & sic instruimur de baptismo Christi quo baptizatu. est a Ioan. de humilitate Christi qui voluit a minori baptizari & de virtute quam tunc contulit aquis, quod autem non fuit baptizatus baptismo alio causa est, quia sicut nullus generatu a seipso in esse naturae, sic nullus regeneratur a seipso in esse gratiae. Cum ergo baptismus fit spiritualis regeneratio, Christus non debuit baptizari suo proprio baptismo, quod non habet locum in nobis, sed potius oppositum.
On this page