Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum haec forma, Ego te baptizo in nomine patris, et filij, et spiritus sancti, sit vera forma baptismi
CVAISTIO PRIMA. Vtrum haec forma, Ego te baptizo in nomine patris, & filij, & spiritus sancti, sit vera forma baptismi. Thom. 3. 966. ar. 5.
CIRCA distinctionem istam quaeritur de duobus sin generali. Primo de forma baptismi. Et secunde de materia. Circa primum quaeruntur tria. PriAmum est de forma baptismi qua vtitur ecclesia e vtrum, scilicet sit conueniens: Ego te baptizo in nomine patris, & filij, & spiri. san. Et videtur quod non, quia eodem praecepto mandatum est apostolis docere & baptizare Mat vltimo. Ite docete omnes gentes baptizantes eos, &c. Sed docentem non oportet dicere ego te doceo, ergo nec baptizantem ego te baptizo.
Item effectus baptismi est a virtute trinitatis: sed tanta est virtus vnius personae sicut trium, ergo tantum valet expressivnius sicut trium.
RESPONSIO, dicendum quod tria sunt in forma iam dicta baptismi. Vnum est expressa nominatio personarum in trinitate Secundum est ordine retrogrado expressio actus baptizandi & personae suscipientis baptismum cum dicitur baptizo te. Tertium est expressio personae baptizantis cum dicitur ego. Secundum haec, dicenda sunt tria. Primum est quod expressio trium personarum in trinitate est de necessitate baptismi. Serundum est quod expressic actus & personae suscipientis, similiter est de necessitate sacramenti. Tertium est quod expressio personae baptizantis non est de necessitate sacramenti, sed solum de institutione ecclesiae.
Primum patet tripliciter. Primo ex Christi traditione quae habetur Mat. vltimo, vt allegatum est, Ite docete, &c.
Secundo ex ratione, quia rum baptismus sit specialiter sacramentum fidei (per baptismum enim adscribitur quis primo coetui fidelium) in ipso debet esse fidei protestario vel insinuatio maior & expressior quam in caeteris sacramentis. Ex hoc sic arguitur. Exterior fidei protestatio debet correspondere actu interiori, sed non est sufficiens fides interior qua creditur in vna personam sine alia, ergo non est sufficiens exterior protestatioqua exprimitur vna persona fine alia. Cum ergo ad baptismum requiratur protestatio fidei expressa, maxime articuli trinitatis qui est primus, patet quod non sufficit expressio vnius personae nisi omnes exprimantur.
Tertio patet idem ex expressa determinatione ecclesiae qua habetur in litera, & allegatur de conseera. dist. 4. In synodo angelorum. vbi dicitur sic. In supradicta synodo sacerdotes voluerunt, vt qui vnam personam de trinitate in baptismo non nominaret, id verum baptisma esse non posset: quod pro certo verum est.
Quod autem in primitiua ecclesia baptizabatur solum in nomine Christi, vt legitur Act. 9. factum est ex speciali reuelatione & dispensatione spiritus sancti sine qua non potuisset fieri. Causa autem fuit vt nomen Christi amabilius reddereturi quod valde odiosum erat incredulis, sicut dicit Apostolus I. Cor... Nos prae dicamus Christum crucifixum, Iudaeis quidem scandalum, Gentibus autem stultitiam. Et quia in baptismo dabatur visibiliter spiritus sanctus ex hoc redditum est nomen Christi amabilius ratione baptismi talis quod conferebatur in nomine ipsius, cessante autem causa cessauit dispensatio, vnde nunc non esset baptismus si baptizaretur solum in nomine Christi.
In praedicto igitur articulo intelligenda est responsio Nicolai papae ad consulta Bulgarorum de consecra. dist. 4. can. a quodam Iudaeo, aliter non, vnde Ioan. errauit in apparatu illius capituli. Et Bern. illo cap. Si quis puerum, de baptismo & eius effectu, cap. 1. qui dixerunt quod si baptizaretur in nomine Christi verus baptismus esset, quod non est verum vt patet ex dictis quia licet in nomine Christi possit intelligi trinitas, scilicet pater vngens, filius vnctus, & spiritus san. vnctio, tamen hoc no sufficit, quia formae verborum sacramentalium debent esse vocaliter & sensibiliter expressae, sicut & materia est res sensibilis nec sufficit intellectualis aequipollentia.
Secundum principale patet dupliciter. Primo per rationem quae talis est, illud est directe de forma baposmi quod directrepraesentat interiorem effectum baptismi, sed expressio actus bapuzandi, & personae baptizatae directe repraesentat effectum baptismi, ergo est de necessitate sacramenti. Maior patet, quisacramenta illud efficiunt quod figurant, & tam efficientia quam significantia potissime attribuitur formae. Minor similiter patet, quia interior effectus baptismi est ablutio suscipientis a peccato originali, quam directe signat expressio actus baptizandi cum persona baptizata, cum dicitur baptizo te, quod idem est quod abluo te. Secundo patet idem ex determinatione ecclesia quae habetur extra de baptismo & eius effectu, cap. 1. vbi dicitur sic, si quis puerum etiam in aqua immerserit in nomine patris & fiij & spritus sancti, & non dixerit ego te baptizo, non est puer baptizatus.
Tertium principale patet sic, illud quod est de necessitate Paptismi est idem apud omnes conferentes verum baptismum, quia omissio alicuius quod est de necessitate sacramenti euacuat sacramentum, sed expressio personae baptizantis non obseruatur apud Graecos, baptizant enim sic, baptizetur seruus Christi in nomine patris, &c. Et tamen conferunt verum baptismum, quia reuertentes ex eis ad obedientiam ecclesiae non rebaptizantur, ergo expressio personae baptizantis non est de ne¬ cessitate sacramenti. Causa autem, quare Graeci non exprimunt personam baptizantis est error qui tangitur I. Corint. 1. quia quidam eorum attribuebant baptismum ministro baptismi, dicentes: Ego quidem sum Pauli, ego autem Apollo, &c. Ad quod excludendum non exprimunt nomen ministri, quod tamen non est de necessitate sacramenti sicut dictum est; sed de statuto ecclesiae. Et quia statutum ecclesiae potest ligare ministrum, sed non euacuare sacramentum; ideo scienter omittens peccat, tamen vere baptizat.
Ad primum argumentum dicendum quod non est simile de verbis sacramentalibus, quae efficiunt quod significant ( propter quod vt efficiant oportet quod exprimantur, quia quod non est nihil efficere potest. Et per eandem rationem diriguntur ad non intelligentem vt factiua, non vt instructiua.) Et de verbis doctrinae quae solum sunt instructiua, non enim per hoc docetu aliquis, quia dicitur ego doceo te. Et ideo non oportet haec in doctrina exprimere.
Ad secundum dicendum, quod licet fit tanta virtus vnius personae sicut trium, non tamen est ita sufficiens protestatio fidei expressa vna persona tantum, sicut omnibus expressis: vocalis autem expressio requiritur in forma sacramentorum, idcirco non sufficit expressio vnius personae sine expressione omnium:
On this page