Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum circa formam baptismi possit aliquid immutari saluo sacramento

QVAESTIO SECVNDA Vtrum circa formam baptismi possit aliquid immutari saluo sacramento. Tοm, §. g. 66. . 8. & 6. ar.

SECVNDO quaeritur vtrum circa formam baptismi possit aliquid immutari saluo sacramento. Et videtur quod non, quia sicut est in formis rerum naturalium sic videtur esse in formis sacramentogalrum, sed facta transmutatione in formis rerum naturalium mutatur natura rei formae enim rerum sunt sicut numeri in quibus facta quacunque mutatione mutatur species, vt dicitur octauo metaphysicae, ergo similiter in formis sacramentorum facta quacunque mutatione circa formam sacramenti mutatur natura sacramenti.

Item forma se habet principalius ad naturam rei, quam materia. Sed cir ea materiam baptismi nihil potest mutari quin frustretur baptismus. Non enim potest fieri nisi in aqua, ergo fortiori ratione circa formam nihil potest mutari absque frustratione sacramenti.

IN CONTRARIVM est, quia aliam forma vtuntur Latini, alia Graeci & tamen vtrique vere baptizant.

RESPONSIO. Circa mutationem formae baptismi due sunt consideranda. Vnum ex parte mutantis, aliud ex parte formae quae mutatur. Ex parte mutantis considerandum est an per mutationem quam facit interdat inducere errorem, quia si hoc intendat sacramentum frustratur. Cuius ratio est, quia sacramen. ta habent virtutem in fide ccclesiae, non personae, sed intendens inducere errorem, id quod facit, non facit in fide ecclesiae, sed potius contra fidem ex quo intendit inducere errorem. ergo talinon confert verum sacramentum. Hoc autem est verum de illo qui intendit inducere errorem contra institutionem Christi, & vsum ecclesiae apostolicae, quia talis non intenderet facere illu quod facit ecclesia, & illud quod Christus instituit fieri. Sed si aliquis intenderet in generali facere illud quod Christus instituit, & quod ecclesia catholica & apostolica obseruat, licet in speciali erraret, & errorem illum inducere vellet, uon propterhoc tolleretur sacramentum. Verbi gratia. Graecus qui conficit in fermento, quia Christum credit sic confecisse. Si vlterius crederet quod non posset confici in azimo. & hunc errorem intenderet introducere, non propter hoc euacuaretur sacramentum, quin vere conficeretur in fermento. Et sicut est de tali mutatione circa materiam eucharistiae, vel alterius sacramenti, sic est de mutatione circa formam baptismi, quia si habeatur generalis intentio faciendi quod Christus instituit, & in speciali erretur, & errans intendit illum errorem in alios diffundere, ex hac sola intentione inducendi errorem tunc solum considerandum est qualis mutatio fiat in forma verborum potest autem fieri mutatio in verbis sex modis, scilicet vocum variatione, additione, substractione, corruptione, transpositione, & interruptione.

QUANTVM ad primum sciendum, quod variatio vocum potest fieri dupliciter: vno modo quo ad voces solum, e non quoad principalia significata, vel quoad voces & significata simul. Prima mutatio non obest sacramento. Cuius ratio est, quia verba sacramentorum habent efficaciam ex eo quo fignificant, manente ergo eadem significatione vocum, manet eadem virtus sacramentorum. Qualiscunque variatio fiat circa voces, si maneant eadem significata semper est verum sacramentum. Alioquin non possent sacramenta conferri nisi in sermone Hebraico in quo formae sacramentorum fuerunt a Christo institutae, vel potius promulgatae, nunc autem potest conferri quodcunque sacramentum in quacunque lingua Latina, Hebraica, Graeca, & etiam in omni alia materna. Si vero fiat variatio vocum & significatorum simul, siue fiat totaliter, vel principaliter nullum est sacramentum. Et primum quidem de se planum est. Si enim nutrix immergendo puerum diceret, ego balneo te vt melius possis dormire, nullus esset baptismus propter totalem mutationem significatorum. Similiter est si fiat mutatio significatorum quantum ad principalia significata. Si enim dicatur, ego baptizo te in nomine trinitatis, vel in nomine genitoris, geniti, & procedentis, non est verus baptismus, quia nomen trinitatis non significat personas diuinas, sed numerum personarum, genitor, genitus, & procedens licet dent intelligere personas diuinas, tamen non significat eas principaliter, sed actus notionales earum. Causa autem horum est, quia licet numerus personarum non sit aliud quam personae numeratae, & notionales actus sint idem quod personae, tamen virtus sacramentalis data est illis verbis quae principaliter significant ea quae sunt de integritate sacramenti. Et quantum ad baptismum expressio personarum diuinarum secundum institutionem Christi traditam in euangelio fit per haec verba, pater, & filius, & spiritus sanctus, & non per alia nisi eis correspondentia secundum diuersitatem idiomatum, vt dictum est.

De additione vero notandum est, quod aut est corrumpens ser sum verum verborum, aut non, si sit corrumpens tunc nullum est sacramentum: vt si dicatur baptizo te in nomine patris maioris, & filij minoris, & caetera: quia ista determinatio corrumpit fidem ecclesiae in qua dantur sacramenta. Si vero sit talis additio quae non corrumpit debitum sensum verborum sacramenti non tollitur sacramentum, vt si aliquis dicat, ego baptizo te, in nomine patris omnipotentis, & filij eius vnigeniti, & spiritu sancti paracleti. Et fortiori ratione est hoc verum quando talis additio fit in principio, vel in fine, vt fi dicatur. beata virgo te adiuuet, & baptizo te, &c. vel ego baptizo te, &c. & in fine dicatur, beata virgo te adiuuet, verus esset baptismus. Si vero diceretur, ego te baptizo in nomine patris, & filij, & spiritus sancti, & beatae virginis, non esset baptismus si intelligatur in nomine beatae virginis sic baptizari, sicut in nomine patris & filij, &c. quo baptismus consecratur, quia talis sensus esset contrarius verae fidei, & per consequens tolleret veritatem sacramenti. Si vero intelligitur quod additur in nomine beatae virginis, non quod nomen beatae virginis aliquid operetur in forma baptismi, sed vt eius intercessio prosit baptizato non tollitur perfectio sacramenti, quia tamen iste sensus est im proprius nullo modo est istud vel aliud simile faciendum.

De substractione vero breuiter sciendum est, quiod si sub. strahatur aliquid de essentia formae tollitur sacramentum, si vero tollitur aliquid quod non est de essentia formae, nihilominus remanet perfectum sacramentum: vnde si a forma baptism tollatur ergo, & a forma sacramenti Eucharistiae tollatur enim (cum haec sint de forma solum ex institutione ecclesiae) non propter hoc tollitur sacramentum, quicquid autem tolleretur aliud, sacramentum esset nullum.

Idem dicendum est de corruptione verborum, quia si sit tali: quae tollat perfectum sensum verborum, quod fit maxime quandc fit corruptio in principio dictionis, (vt si mutetur prima syllaba de hoc quod est patris, & loco eius dicatur matris, rotaliter tollitur sensus dictionis) tunc ex tali corruptione verborum corrumpitur sacramentum: si vero sit talis corruptio, quae non mutet perfectum sensum verborum quae fit maxime in fine dictionis (vt si vetula, vel aliquis ignarus linguae Latinae infringendo linguam diceret, ego te baptizo in nomine patria & filia & spiritui sancta,) nihilominus esset verum sacramentum, sicut dicitur de consecratione distin. 4. can. retulerunt.

Consimiliter dicendum est de alia mutatione quae fit petranspositionem verborum, non video tamen quod in forma baptismi possit fieri aliqua ttanspositio verborum quae sit contraria sensui siue dicatur in nomine patris, & filij, & spiritus sancti ego te baptizo, siue in nominatione personarum fiai transpositio earum, vt si dicatur, in nomine spiritus sancti, & filij, & patris, quia licet de fide non solum sit numerus personarum, sed etiam ordo earum, ille tamen ordo non est durationis, vel vocalis expressionis, sed solum originis, qui sufficienter in nominibus personarum intelligitur qualicunque ordine personae exprimantur.

Quantum autem ad interruptionem dicendum est quod si interruptio sit tanta quod discontinuet intentionem ministri totaliter tollitur sacramentum, alias non, id est in omnibus autem istis mutationibus sciendum est quod quicunque scienter & sponte mutat aliquid circa formam sacramentorum peccat grauiter, etiam si talis mutatio sacramentum non tollat.

Ad argumenta. Ad primum dicendum quod sicut variatio fol marum substantialium quo ad essentialia variat naturam rei: non autem variatio earum quantum ad accidentalia, sic variatio circa formas sacramentorum quantum ad essentialia tollit sacramentum & non quantum ad accidentalia.

Ad secundum dicendum quod circa materiam baptismi potest fieri mutatio in accidentibus, vtpote quod aqua sit calida vel frigida, non autem in essentialibus, oportet autem quod semper fiat in aqua retinente naturam & speciem aquae, & eodem modo dicendum est de mutatione circa formam.

Per idem patet ad argumentum alterius partis: quia mutatio formae baptismi inter Latinos & Graecos non est quantum ad aliquid quod sit de essentia formae.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2