Quaestio 3
Quaestio 3
Utrum plures possint simul vnum baptizare
TERTIO quaeritur vtrum plures possint simul vnum baptizare. Et videtur quod sic, quia difficilius est quod vnum agens in plura agat, quam quam plura agentia agant in vnum, sed vnus homo potest simul multos baptizare, ergo fortiori ratione plures possunt simul baptizare vnum.
Item baptismus est sacramentum maximae necessitatis, sed in aliquo casu videtur esse necessarium quod plures baptizent vnum, puta si aliquis paruulus esset in articulo mortis, & adessent duo, quorum vnus esset mutus & alter mancus: neuter istorum posset solus baptizare, quia mutus non posset proferre verba, mancus vero non posset immergere, quorum vtrunque est necessarium ad baptismum: oportet ergo quod alter eorum solum verba proferret, alter vero solum immergeret, & sic duo baptizarent eundem, quare &c.
IN: CONTRARIVM est, quia vnius agentis est vna actio, sed baptismus est actio baptizantis, ergo si plures baptizarent vnum, plures essent baptismi, quod est contra illud quod dicitur Ephesiorum 4. Vnus dominus, vna fides, vnum baptisma Item sicut est in generatione carnali sic est in generatione spirituali quae est baptismus, sed in generatione carnali sic est quod plures patres carnales non possunt esse vnius filij, ergo in baptismo qui est regeneratio spiritualis, plures non possunt regenerare vnum, quare &c.
RESPONSIO. Quod duo baptizent vnum potest dupliciter intelligi: vno modo quod neuter totum faciat, sec quilibet partem, vtpote quod vnus proferat verba & alter immergat, vel aspergat puerum. Alio modo quod vterque totum faciat ita scilicet, quod vterque proferat verba, & immergat, ve aspergat puerum.
Quantum ad primum modum dicendum quod vnus non potest baptizari a duobus. Cuius ratio est, quia ipsa forma verborum baptismi includit quod ille idem qui profert verba abluat baptizandum. Dicit enim, ego baptizo te, quod idem est quod abluo te, sed hoc non obseruatur quando vnus dicit verba & alter abluit, ergo tali modo baptizandi non habet locum forma baptismi, propter quod nihil fit. Et confirmatur per illud quod habetur in Decreto 22. dist. can. quorundam. vbi dicitur quod ab vno debet fieri totum in ordinatione. Et simile videtur de baptismo.
Sed contra hoc arguunt quidam sic; forma qua vtuntur Graeci in baptizando est vera (Alioquin ipsi non conferreni verum baptismum quod est falsum) sed secundum illam formam non oportet quod ille idem qui immergit vel aspergi proferat verba, baptizant enim sub hac forma, baptizetur seruus Christi in nomine patris, &c. ergo secundum illam formam verus baptismus dari potest, ab vno proferente verba, & ab alio immergente, vel aspergente. Quod confirmatur: quia expressio ministri non est de necessitate formae baptismi, vi prius dictum fuit.
Ad argumentum dicunt quod in sacramento quod non est necessitatis vnus debet facere totum: vt in sacramento ordinis & confirmationis & extremae vnctionis: sicut est in casu decreti allegati, vbi dicitur quod caecus ordinabat, & alius legebat & nulla est ordinatio. Sed in sacramento baptismi quod est necessitatis licite potest omitti quicquid non est de necessitate sacramenti. Cum igitur vnitas ministri non sit de substantia sacramenti, ergo in necessitate licet duos concurrere, & si vnus non possit facere totum, faciat quilibet quod potest. Et confirmant hoc, quia in quibusdam ordinibus Episcopus dicit verba, & Subdiaconus & Archidiaconus tradit materiam: Ergo non est, vt dicunt de necessitate sacramenti baptismi quod vnus & idem dicat verba & applicet materiam, & in tantum procedunt isti, vt di¬ cant quod potest dici, quod etiam solus mutus immergens vel aspergens puerum, si vtatur nutu pro verbis vere baptizat, sicut confitens & contrahens matrimonium potest vti nutibus pro verbis, & est vera confessio, & verum matrimonium. Et amplius dicunt, quod sacerdos potest absoluere a peccatis sacramentaliter, sine verbis vtendo nutibus, & imponunt falso curiae. Romanae, quod poenitentiarij domini papae absoluunt a peccatis perliteras sine quibuscunque verbis.
Ad primum istorum dicendum, quod licet ex forma qua vtuntur Graeci non ita euidenter appareat, quod vnus & idem debeat aspergere puerum & proferre verba sicut apparet ex forma qua vtitur Romana ecclesia. Tamen ex traditione Christ hoc est observandum tam apud Latinos quam Graecos. dicii enim Christus Mat. vlti. mittens discipulos ad baptizandum, baptizantes eos in nomine patris, &c. ergo baptizanti & non alij commisit, quod baptizando inuocaret pa. & fi. & spiritum sanctum. Et hoc expresse insinuat forma qua vtitur Romana ecclesia, quae ex traditione Christi sumpsit originem.
Ad secundum dicendum quod in nullo sacramento, siue sit necessitatis siue non potest omitti aliquid quod sit de essentia sacramenti quo frustretur sacramentum, quamuis autem vnitas vel pluralitas ministri non sit de necessitate sacramenti, est tamen de essentia baptisini sicut confirmationis, ordinis, & extremae vnctionis quod ille qui applicat materiam proferat formam quia in forma continetur seu exprimitur applicatio materiae ad suscipientem sacramentum. Quod autem additur quod in quibusdam ordinibus episcopus profert verba, & archidiaconus tradit materiam non est verum de illis, quae sunt de necessitate ordinis, contradicit etiam alteri dicto eorum immediate supra posito, scilicet quod in sacramento ordinis, quia non est necessitatis oportet quod totum fiat per vnum. Quod autem procedunt vlterius quod solus mutus iminergens, & aspergens puerum & nihil dicens, sed vtens nutibus pro verbis vere baptizat erroneum est & contrarium dictis sacrae scripturae, & sanctorum & determinationi ecclesiae. dicitur enim Mat. vlti. Ite docete omnes gentes baptizantes eos in nomine patris, & filij, & spiritus sancti ergo inuocatio trinitatis est de necessitate baptismi, ergo non sufficit nutus. Item Apost. ad Ephes. 5. dixit quod Christus dilexit ecclesiam mundans eam lauacro aquae in verbo vitae, igitur illuc verbum requiritur ad baptismum. Item beatus Aug. super Io. dici detrahe verbum, & quid est aqua nisi aqua? accedat verbum ad elementum, & fit sacramentum, ergo sine verbo nullus est baptismus. Ad idem est determinatio ecclesiae quae dicit, quod sine inuocatione trium personarum, & sine expressione actus baptizandi non est verus baptismus, vt patet de conse. dist. 4. In synodo an gelorum. & extra de baptismo & eius effectu. Si quis puerum. Similitudo autem quam isti inducunt de confessione & matrimonio, quae sine verbis possunt fieri non valet, vt inferius suo locc dicetur. Absolutio autem sacramentalis non potest fieri sine verbis sicut isti periculose confingunt, & sic patet primum.
Quantum ad secundum modum, est duplex opinio. Vna est quae dicit, quod nullo modo possunt duo simul baptizare vnum, propter duo. Primum est: quia ille actus qui ab vno agente expleri potest non progreditur a pluribus simul iunctis, sed vnus solus potest baptizare, ergo plures non possunt ad eundem baptizandum concurrere. Secundum est: quia mutata forma baptismi. non videtur quod sit baptismus verus, sed quando duo baptizant vnum dicentes: nos baptizamus te, mutatur forma baptismi. forma enim baptismi est ego te baptizo, ista autem nos baptizamus, non resoluitur in istas ego baptizo, & ego baptize te, sed in istas ego baptizo, & ille baptizat. Et vtrobique est mutatio formae, ergo sic non est verus baptismus.
Quicquid sit de conclusione rationes istae non cogunt. Prima non: quia licet in agentibus per naturam actus qui potest expleri per vnum non possit egredi a pluribus simul iunctis, vel si "iungantur perfectior est effectus duorum quam vnius, vt patei de duabus candelis illuminantibus domum, quae causant lumen intensius quam faceret altera solum, tamen in agentibus per voluntatem videtur contrarium, duo enim non semper trahuni nauem fortius quam vnus posset trahere, quia talia non agun quantum possunt, sed quantum volunt, sic est de duobus baptizantibus, quia non ex necessitate naturae, sed per voluntatem 8& libere administrant sacramentum. Et haec responsio sufficiens est, si in rebus sacramentalibus non sit subiectiue aliqua virtus, sed tantum virtus diuina assistat sacramentis ex pactione ad cauMandum effectum sacramenti, quia tunc eadem virtus est non multiplicata neque intensa quae causat effectum sacramenti, siue ministretur ab vno siue a pluribus. Et ideo non oportet baptismum vel eius effectum esse perfectiorem, qui confertur ab vno quam qui conferretur a pluribus. Si vero in sacramentis sit aliqua virtus subiectiue, tunc dicta responsio posset pati calumniam hoc modo, quia licet minister voluntarie applicet formam ba¬ ptismi ad materiam, & ad baptizandum: tamen virtus quae est in verbis & rebus sacramentalibus ex necessitate operatur. Propter quod talis virtus multiplicata habet perfectiorem effectum quam simpla, & ideo plurificatis verbis sacramentalibus, & per consequens virtutibus existentibus in eis sequeretur, quod talis baptismus & eius effectus esset perfectior, quam si esset ab vno solo, quod est inconueniens. Siue autem ista instantia valeat siue non, tamen quia primam opinionem de virtute sacramentorum puto veriorem, idcirco puto solutionem primae rationis esse sufficientem. Maior etiam propositio illius rationis est contra eos, quia ipsi ponunt quod plures sacerdotes possunt simul consecrare eandem hostiam, quam tamen vnus solus potest consecrare: ergo actus qui potest expleri ab vno potest a pluribus fieri, cuius oppositum ipsi assumunt.
Secunda ratio nihil cogit, quia mutatio formae baptismi quantum ad illud quod non est de necessitate formae non euacuat sacramentum. Nunc autem ita est, quod expressio baptizantis secundum quamcunque personam primam, secundam vel terriam, non est de necessitate baptismi. Alioquin Graeci non vere baptizarent, vt dictum fuit in praecedenti quaestione, erge mutatio formae quantum ad hoc in nullo obest sacramento. Item quilibet potest baptizare sub hac forma, ego baptizo te, &c. Et tunc nulla est mutatio formae secundum ritum ecclesiae Romanae. Si etiam quilibet dicat nos baptizamus, ex parte cuiuslibet dicentis resoluitur in istam, ego te baptizo, & sic illa ratio nullo modo procedit.
Alia opinio est, quod duo baptizantes vnum aut vtuntur pari forma, ita quod vterque dicit in singulari ego te baptizo. &c. Aut vterque dicit in plurali nos baptizamus te. Si primo modo qui potest contingere in eo casu in quo contentiose vel seriose vterque aliquem baptizare vellet, aut proferunt verbsimul & simul immergunt. Aut vnus prius & alius posterius, si vnus prius ille totum facit, posterior autem nihil, sed puniendu: est sicut iterator baptismi: si vero simul verba proferant & immergant sic est verus baptismus, licet baptizantes sint puniendi pro temeritate sicut transgressores consuetudinis ecclesiae. Cuius ratio est, quia aut vterque baptizat, aut neuter, aut alter, & alter non. Non potest dici, quod neuter baptizet, quia concurrentibus omnibus quae sunt de necessitate sacramenti est verum sacramentum, sed hic concurrunt omnia quae sunt de necessitate baptismi, scilicet minister, forma, materia, & baptizandus, ergo est verus baptismus. Nec potest dici quod alter baptizet & alter non, cum vterque simul similiter se habeat ad baptizandum. Restat ergo quod vterque, non tamen tradunt aliud, & aliud sacramentum, sed Christus qui est vnus interius baptizans confert per vtrunque vnum & eundem baptismum.
Si secundo modo, scilicet quod vterque vtatur hac forma nos baptizamus te, &c. Sic dicunt, quod non est verus baptismus, quod probant: homo non baptizat nisi vt minister Christi, & eius vicem gerens, sed Christus est vnus, ergo oportet ministerium eius, qui repraesentat ipsum esse vnum. Propter quod signanter dicit apostolus Ephe. 4. Vnus dominus, vna fides, vnum baptisma: sed cum dicitur nos baptizamus te, talis intentio exprimitur, quod plures vt plures conueniunt ad vnum baptisma conferendum, quod videtur esse contra rationem ministerij, & ideo contraria intentio videtur excludere, sacramentum.
Primum istorum esse verum puto, sed secundum non est verum, quia aut oportet ministrum baptismi esse tantum vnum realiter loquendo, aut oportet quod quilibet minister exprimat se vt vnum. Si primum dicatur, contradicit primo dicto eorum quo dicunt, quod plures possunt eundem baptizare, si quilibet eorum dicat, ego baptizo te, &c. Si secundum dicatur, non videtur rationabile. Primo, quia non est de necessitate sacramenti, quod minister exprimatur, vt patet in forma Graecorum, qui vere baptizant, ergo non oportet quod minister exprimatur, nec singulariter nec pluraliter: & si exprimatur, & oporteat ipsum exprimi secundum congruentiam ad principale agens, cum sint plures personae quae sunt vnius essentiae, & potentiae in conferendo effectum baptismi, videtur quod quando sunt plures ministri in baptizando, quod debeant exprimi, vt plures conuenientes & concordantes in vnum actum ministri. Hoc autem fit melius quando dicunt, nos baptizamus quam quando quiliber dicit, ego baptizo: quia per primum exprimitur consensus in vnum actum, & non per secundum. Item modus exprimendi ministrum per modum vnius, vel plurium nihil videtur facere ad sacramentum, dummodo exprimatur principale agens in cuius virtute agit minister. Sic excluditur omnis error, qui expressione minisrri posset contingere, hoc autem fit in forma baptismi cum dicitur in nomine patris, &c. Ergo non est vis qualitercunque exprimatur persona ministri.
Ad rationes in oppositum dicendum quod plurium agentium sunt plures actiones quando quodlibet agit in subiectum distinctum. Quando vero plura agunt simul in vnum subiectum, tum est vna actio tantum, vt patet de duobus trahentibus nauem vnam. Et idem est de duobus haptizantibus vnum & eundem.
Ad secundum dicendum qued secundum generationem carnalem plures non possunt simul concurrere ad generandum eundem. Et ideo secundum talem generationem aliquis nor potest habere plures patres, sed secundum regenerationem spi ritualem plures possunt concurrere ad generandum vnum & eundem. Nec oportet quod sit per omnia similitudo hinc inde.
On this page