Text List

Quaestio 4

Quaestio 4

Utrum baptismus debeat fieri in aqua

QVAESTIO QVARTA. Vtrum baptismus debeat fieri in aqua. Them. 3. q. 66. ar. 3.

DEINDE quaeritur de materia baptismi, Vtrum baptismus debeat fieri in aqua: & videtur quod non quia per baptismum conformamur sepultura Christi, sicut dicitur Roma. 6. Consepulti enim "sumus cum illo per baptisimum in mortem, sed sepultura Christi non fuit in aqua sed in terra, ergo baptismu. non debet fieri in aqua, sed in terra

Item similes effectus sunt a similibus causis, sed baptismus & circuncisio habent similem effectum, ergo debent consistere in similibus rebus, sed circuncisio non fiebat in aqua, erge nec baptismus.

IN contrarium est quod dicitur Io,. nisi quis renatus furit ex aqua & spiritu sancto non potest intrare in regnum Dei.

RESPONSIO. Videnda sunt duo. Primum est an baptismus debeat fieri in aqua. Secundum est de modo an scilicet debeat fieri per immersionem, an aspersionem, an supereffusionem.

QUANTVM ad primum sciendum quod principalis causa quare baptismus fiat in aqua, est diuina institutio sicut in omnibus aliis quae essentialiter pertinent ad sacramentum. Potest tamen triplex ratio assignari congruentiae, quare aqua sit conueniens materia baptismi. Prima ex eo quod baptismus est reme dium contra originale peccatu. Secunda ex eo quod est primum sacramentum. Tertia ex eo que est sacramentum maxime necessarium.

Prima ratio talis est: illa est conuenientissima materia sacramenti, quae habet conuenientiam maximam cum effectu sacramenti, sed aqua habet maximam conuenientiam cum effectu bptismi, ergo &c. Maior patet: quia sacramenta ex similitudine repraesentant secundum Hugon. li. de sacra. Minor probatur, quia effectus baptismi est ablutio originalis peccati, & refrigeratio fomitis seu mitigatio. His autem duobus effectibus maxime conuenit aqua ratione duarum qualitatum quas habet, quae sunt humiditas & frigiditas, ratione humiditatis est maxime ablutiua. Et per hoc repraesentat ablutionem originalis peccati: ratione frigiditatis est caloris extinctiua vel mitigatiua, & per hoc repraesentat mitigationem fomitis, quare &c.

Ex secundo ratio sumitur talis, per baptismum regeneramur ad esse spirituale sicut per generationem carnalem accipimus esse carnale. Ex hoc sic arguitur. regeneratio debet correspondere generationi, sed ad generationem viuentium maxime confert aqua materialiter, vt patet ex 17. De animalibus, erg. ad generationem spiritualem requiritur aqua vt materia.

Ex tertio sumitur talis ratio: in sacramento maximae neces. sitatis debet materia maxime esse communis ne aliquem exci set inopia, sed baptismus est sacramentum maximae necessitatis cum sit remedium paruulorum qui sibi subuenire non posiunt, aqua autem est maximae communitatis. Inuenitur enim vbique & quasi pro nihilo, ergo aqua est conuenientissima materia baptismi. dico autem de aqua elementari quae solum est aqua proprie dicta. In aliis autem aquis quae non habent naturam neque speciem aquae elementaris non potest fieri baptisinus, vt sunt aquae factae per sublimationem seu subtiliationem, vt rosacea vel quaecunque alia simili modo facta. Et aliae quae dicumtur aquae licet secundum veritatem sint humores a mistis corporibus effluentes, vt lachryma vitis vel quicunque alius humor resolutus ab arboribus vel aliis corporibus mistis.

QUANTVM ad secundum dicendum est quod de necess tate baptismi non est quod fiat per immersionem, sed potest fier per aspersionem, vel supereffusionem. Congruentius tamen fiper immersionem, & per trinam magis quam per simplam. Primum patet, quia cum baptismus secundum nomen suum fit quaedam ablutio (vnde & sic diffinitur per magistrum in litera) illud est solum in sacramento de necessitate baptismi quod est de necessitate ablutionis, sed de necessitate ablutionis non est quod fiat immergendo, imo potest fieri aspergendo vel superin¬ fundendo, ergo &c. Ex scriptura etiam patet quod in primitiua ecclesia, datus est baptismus per aspersionem, quia quandoque in vno die baptizati sunt tria millia, vt habetur Actuum 2. quod non potuit fieri per paucos homines, vt erant apostoli, si factum fuisset per cuiuslibet immersionem. Secundum patet, quia per baptisna conformamur sepulturae Christi, vt dictum fuic. Ex quo etiam prouenit nobis plena remissio peccatorum, vt infra patebit, sed haec conformitas magis est per immersionem quam per aspersionem, & magis per trinam quam per simplam propter triduum sepulturae Christi, ergo congruentius est quod baptismus fiat per trinam immersionem quam alio modo. In his tamen seruandus est mos ecclesiae, sicut dicit Gregorius, & habetur de consecr. dist. 4. cap. de trina immersione. Canones autem qui indicunt trinam immersionem fieri, sicut ille de consecr. dist. 4. si quis presbyter. & si qui alij sunt consimiles non respiciunt id quod est de necessitate sacramenti sed illud quod est de consuetudine loci, vel de congruitate extrinsecae repraesentationis. Canon autem qui praecipit simplam fieri, vt est ille qui habetur de consecra. dist. 4. propter vitandum, &c. similiter non dicit quod est de necessitate sacramenti, sed damnat errorem illorum qui dicunt quod necessarium est fieri trinam: vnde dicit sic: propter vitandum schismatis scandalum, vel haeretici dogmatis vsum simplam teneamus baptismi immersionem. Ad argumenta.

AD PRIMVM dicendum quod repraesentatio sepul. turae Christi non est de necessitate sacramenti, sed solum de congruitate, quum sit res extrinseca, & non contenta: significatio enim sacramentorum per se respicit effectum contentum, cui magis in baptismo respondet aqua quam terra¬

Ad secundum dicendum quod neque circuncisio, neque baptismus conueniunt in hoc quod tollunt originale peccatum ex naturali virtute ipsarum rerum, sed inquantum significant aliquid spirituale, in qua significatione conuenit aqua baptismi, cum instrumento circuncisionis, quia per vtrumque fit alicuius ablatio, per instrumentum quidem circuncisionis ablatio praeputij superflui: per aquam vero sordium corporis ablatio, per quorum vtrumque significatur sufficienter ablatio originalis peccati.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 4