Praeambulum
Praeambulum
HIc dicendum est. Superius determinauit magister de sacramento baptisini, quantum ad ea quae conueniunt ei secundum se. Hic vero determinat de effectu baptisini per comparationem ad suscipientes. Et diuiditur in duas partes. Primo enim determinat de effectu baptismi, quantum ad omnes. Secundo specialiter, quantum ad paruulos, ibi: solet etiam quaeri si paruulis. Prima in tres diuiditur. Primo ostendit quomodo quidam recipiunt sacramentum & rem sacramenti. Secundo quomodo quidam suscipiunt sacramentum, & non rem sacramenti. Tertio, quomodo quidam rem, & non sacramentum. Secunda ibi, qui vero sine fide accedunt. Tertia ibi, sunt etiam alij, vt supra posuimus. Secunda istarum diuiditur in duas. Primo determinat veritatem. Secundo obiicit in contrarium, & soluit, ibi: videtur tamen dicere Augustinus. Ista vero pars sunt & alij, in qua ostendit quomodo quidam recipiunt rem, & non sacramentum, diuiditur in quatuor partes. Primo proponit propositum. Secundo excludit quandam obiectionem. Tertio excludit quendam errorem. Quarto circa praedicta mouet quasdam quaestiones, & soluit. Secunda ibi, his autem videtur obuiare. Tertia ibi, sed dicunt aliqui nullum adultum. Quarta ibi, solet quaeri de illis qui iam. Haec autem quarta diuiditur in tres partes, secundum tres opiniones quas mouet & determinat. Secunda ibi, Quum vero in baptismo deleantur. Tertia ibi, si quaeritur cuius rei baptismus sit sacramentum. Et haec est sententia & diuisio lectionis in generali.
IN SPECIALI sic procedit magister. Et proponit primo quod quidam recipiunt rem & sacramentum, & quidam sacramentum & non rem, quidam vero rem & non sacramentum Declaratur autem primum. Rem enim & sacramentum recipiunt adulti qui cum fide baptizantur, & etiam paruuli qui in baptismo ab originali mundantur, quamuis quidam dicant quod paruulis qui non sunt electi nec praedestinati in baptismo peccatum non dimittatur, quod non est verum, sicut auctoritate ostendit. Deinde dicit qud qui sine fide aut ficte accedunt, sacramentum recipiunt, sed non rem. Postea obiicit in contrarium huius per Augu. qui videtur dicere quod ficte accedentes in ipso momento quo baptizantur, remissionem peccatorum accipiunt, licet post baptismum remissio ipsa propter fictionem frustretur, vel quod peccata redemant. hoc etiam videtur per Apostolum ad Galat. dicentem, Quotquot in Christo baptizati estis, Christum induistis. Ei respondet quod Aug. loquitur de hoc conferendo & inquirendo & non determinando nec asserendo. Apostolus autem loquitur de his qui in suo baptismo Christo conformantur, qui scilicet moriuntur vetustati peccati, sicut Christus vetustati poenae: hi enim Christum induunt per inhabitantem gratiam ipsius, vel dicuntur: Christum omnes induere, quantum ad sacrament ipsius perceptionem, & non quantum ad interiorem sanctificationem. Deinde dicit quod aliqui suscipiunt rem, & non sacramentum, ficut illi qui propter fidem Christi sanguinem fundunt, & illi qui cum fide bona contritione moriuntur, non habentes cc piam recipiendi sacramentum: sicut latro in cruce, de quo non asserit August. vtrum baptizatus fuerit, an non. Ex quo concludit quod sine aqua baptismi aliqui saluantur, hoc est, iustificantur. Deinde obiicit per multas auctoritates, quod tales saluari non possunt. Et respondet quod auctoritates intelliguntur vbi hmo habuit copiam sacramenti, & contemplit sacramentum recipere. Postea remouet errorem quorundam dicentium nullum adultum posse per fidem & charitatem iustificari sine baptismo. nisi pro Domino sanguinem fundat, innitentes quibusdam aucte ritatibus August. Et respondet Magister quod auctoritates intelligendae sunt, si adsit tempus & contemptus baptismi. Si autem aliquis fidem habeat & charitatem, & baptizari voluerit, & no potest necessitate praeuentus, omnipotentis benignitas supplet defectum sacramenti. quod autem inuisibilis sanctificatio quibusdam adultis insit sine visibili sacramento ostendit quibusdam auctoritatibus. August. Subdit tamen quod non est propter hoc vi sibile sacramentum contemnendum: quia sacramenti contemptor inuisibiliter sanctificari non potest. De paruulis autem, quibus aliena fides subuenit, dicit secus esse quam in adultis. non enim tantum valet fides aliena paruulo, quantum propria adulto. Paruulis enim non sufficit fides ecclesiae sine sacramento. Vnde si absque sacramento sunt defuncti, dato quod ad ecclesiam deferantur pro baptismo, damnantur, & numero infidelium ad scribuntur. Si autem baptizentur, fideles vocantur propter fidesacramentum. Quae omnia auctoritatibus confirmar. Deinde quaerit quas vtilitates conferret baptismus prius per fidem 8 charitatem sanctificatis. Videtur enim superfluum esse, cum nihi praestare videatur. Et respondet quod non est superfluum, ime eis multum valet. Qui enim per fidem & contritionem iustificantur, purgantur a macula, & a debito poenae aeternae absoluuntur. Tenentur autem ad satisfactionem ad quam poenitentes in ecclesia obligantur. Per susceptionem autem baptismi haec obligatio seu satisfactio remittitur a peccatis (si qua post conuersionem contraxerunt) mundantur. Et gratia, & omni virtus in eis augetur, & fomes in eis debilitatur. Quae omnia auctoritatibus confirmat. Postea quaerit, cum in baptismo poenae & reatus soluantur, quare poenalitates ex peccato consequente non tolluntur? Et respondet quod poenalitates remanent post baptismum duplici ratione. Prima est, ne talis ablutiputaretur praemium baptismi tantum, & non regnum aeternum vt ergo studiose illa vita quaeratur, quae erit a poenis omnibus aliena, remanent poenalitates. Secunda est, vt detur baptizatis pugnandi, & per consequens vincendi occasio: non enim quis vinceret, nisi pugnaret, nec pugnaret, si omnes poenalitates in baptismo tollerentur. Deinde quaerit, cum prius iustificati postea baptizentur, cuius rei sit sacramentum baptismum. iste & signum. Et respondet quod remissionis prius factae, sicut quandoque est signum remissionis peccatorum faciendae postea, vt in illis qui ficte accedunt, & recedente fictione re sacramenti recipiunt, vel reciperent si poeniterent. Vitimo quaerit vtrum in baptismo paruuli recipiant gratiam. De adultis autem qui digne accedut non est dubium. Et videtur quod non, quia gratia illa ad praeparationem voluntatis datur. Paruuli autem voluntate vti non possunt. In contrarium tamen est, quia non saluarentur, nisi gratiam reciperent. Et respondet magister quod recipiun in munere, & non in vsu: vsum autem habent cum ad perfectam aetatem veniunt, nisi per liberum arbitrium vsum huius muneris contingat extingui. Et in hoc terminatur, &c.
On this page