Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum character sit aliquid in anima

QVARSTIO PRIMA. Vtrum character sit aliquid in anima. Thog. 4. 63.

CIRCA distinctionem ista quaeritur de duobus Primum est de effectu baptismi. Secundum est de suscipientibus baptismum. Circa primum quaeritur de duobus. Primum est de charactere, qui ponitur esse primus effectus baptismi. Secundum est de vltimo effectu baptismi, qui est remissio peccatorum. Quantum ad primum quaeritur vtrum character sit aliquid in anima. Et videtur quod non, quia omne quod est in anima est po¬ tentia vel actus, vel habitus, vt dicitur 2. Ethico. sed character non est potentia, nec actus, nec habitus, igitur &c. Maior patet. Quod enim non sit potentia, manifestum est, quia potentiae insunt omnibus hominibus a natura, sed character non est in omnibus, & in quibus est non est a natura, ergo non est potentia. Item nec est actus, quia actus transeunt, nec manent in dormientibus: character autem dicitur manere indelebiliter. item, nec est habitus, quia per habitum ordinamur ad actum non simpliciter, sed determinate secundum bene & male, bene secundum bonum habitum, male secundum malum, sed per characterem non dicimur ordinari ad actum determinate, scilicet bene vel male, sed indifferenter ad vtrumque, quia character indifferenter est in bonis & malis, ergo character non est habitus.

Item sicut per sacramenta nouae legis distinguuntur fideles ab infidelibus, ita distinguebantur per sacramenta veteris legis. Sed sacramenta veteris legis non imprimebant in anima aliquem characterem, ergo nec sacramenta nouae legis.

IN CONTRARIVM est Damascenus, qui in diffinitione baptismi sigillum ponit, sed sigillum impressum in aliquo est quidam character, ergo &c.

RESPONSIO. Omnes moderni profitentur imprimi characterem in aliquibus sacramentis, & nos loquentes, vt plures dicamus cum eis characterem nonnihil esse. Quid autem sit, inuestigandum est primo, deinde in quo sit.

DE VTROQVE autem est duplex opinio, sicut & de virtute existente in sacramentis, de qua dictum fuit prius, dist. prima. Illi enim qui dicunt quod in sacramentis sit aliqua virtus subiectiue, dicunt etiam quod character in ministro est quaedam virtus vel potentia, per quam regenerati in vita spirituali operantur diuinas actiones per ministerium. Et istud probatur tripliciter. Primo sic, cuicunque insunt aliquae operationes, insunt & principia illarum operationum, sed regenerati in vita spirituali habent aliquas operationes (sicut cuiuslibet rei naturalis est aliqua operatio, vt vult Dionysius, cap. 2. ecclesiasticae Hierarchiae) ergo sicut rebus naturalibus insunt principia suarum operationum naturalium, sic in Christo regeneratis insunt quaedam principia suarum operationum diuinarum & supernaturalium. Tale autem principiurn vocatur character, quare &c. Secundo sic, illa forma quae ordinatur ad operationem absolute, & non secundum determinationem ad bene vel male habet rationem potentiae, sed character est huiusmodi, ergo &c. Minor probatur, quia per characterem sacerdotalem sacerdos ordinatur absolute ad conficiendum corpus Christi, & non secundum bene vel male, ergo character sacerdotalis est quaedam potentia. Tertio sic, sicut ad integritatem sacramenti pertinet forma & materia, sic & minister. Quum igitur in rebus sacramentalibus ponatur aliqua virtus instrumentaliter operans ad effectum sacramenti, videtur quod etiam in ministro sit aliqua virtus talis ponenda, & hanc vocamus characterem, sic ergo dicunt isti quid sit character.

In quo autem sit ponendus dicunt, quod in anima, non in essentia, sed in potentia, non quacunque, sed intellectiua. Primum probatur sic, naturalia proportionabiliter substernuntur a spiritualibus. Ex hoc sic arguitur, sicut se habet esse supernaturale ad esse naturale, sic posse supernaturale ad posse naturale, sed gratia quae dat esse spirituale est in essentia animae, quae dat esse naturale, ergo character cuius est posse supernaturale, debet essae in potentia cuius est posse naturale. Secundum patet, scilicet quod fit in potentia intellectiua, quia character debet poni in illa potentia, quae est potior pars imaginis, quia per characterem conformamur Deo, vt sicut ipse operatur, diuina per auctoritatem sic nos ratione characteris operamur diuina per ministerium. sed intellectus est potior pars imaginis, voluntas enim ad eam non pertinet, nisi quatenus sequitur intellectum, quare &c. Item perfectio debet correspondere perfectibili, sed per intellectum homo est homo absolute, per voluntatem autem habet, quod sit bonus vel malus. Cum ergo per characterem ordinetur homo ad aliquid absolute, & non secundum bene vel male, conuenientius est, quod character ponatur in intellectu quam in voluntate Haec autem opinio quantum ad primum quod ponit, scilicet quod in ministro sit aliqua virtus, sicut in rebus & verbis sacramentalibus, licet habeat aliquam probabilitatem quantum ad characterem ordinis, per quem ordinatus dicitur operari diuina per ministerium, tameri nullam probabilitatem habet de charactere baptismi, quia per baptismum non efficitur aliquis minister sacramentorum, sed solum receptiuus eorum, vnde cum virtus quae ponitur ab aliquibus in sacramentis fit actiua ad producendum aliquid in altero, charactei qui ponitur proportionabiliter in mini stro debet esse potentia actiua ad producendum aliquid in altero: quod non potest dici de charactere baptismali. De charactere autem ordinis qui secundum hanc positionem dicitur esse potentia actiua, licet fit ma¬ ior probabilitas, tamen instantiam habet etiam supposita praedicta opinione, quia virtus quae ponitur esse in saeramentis secui dum positores huius opinionis non est permanens, sed transiens solum enim ponicur esse in rebus sacramentalibus pro tempore actualis exhibitionis sacramenti, ergo consimiliter virtus qua ponitur in ministro debet esse transiens & non permanens post exhibitionem sacramenti. Hoc autem secundum eos non conuenit characteri sacramegti ordinis quem dicunt indelebilite permanentem. Et confirmatur, quia non baptizatus potest bptizare, dum tamen seruet ritum ecclesiae, & habeat intentio. nem faciendi quod facit ecclesia, & tamen non baptizatus not habet aliquem characterem. Aut ergo habet aliquam aliam virtutem sibi pro tempore quo baptizat exhibitam, aut non habet. Si non habet: ergo in ministro non requiritur aliqua virtu proportionabiliter correspondeus virtuti quam dicunt esse in sacramentis. Si autem habet, cum illa non sit character (vt dictum est) sequitur quod virtus quae in ministro correspondet virtruti existenti in sacramentis non est character, sed alia transient si tamen aliqua sit: Quod pro tanto dico, quia non videtur. aliqua talis virtus transiens, aut permanens, actiua vel passiua si in ministro vel in suscipiente sacramentum per modum quen isti ponunt. Dicunt enim quod sicut gratia est principium vitae spi ritualis. Sic talis virtus vel potentia est principium operationi spiritualis, quia quandocunque in eodem supposito sunt formaliter principium quo viuit & principium quo operatur opus vitae, siue manens in ipso, siue transiens in alterum impossibilest quod corrupto principio quo viuit formaliter remaneas in ipso principium operationis vitalis passiuum vel actiuum. quam uis enim in semine equi quod non est viuens sit virtus instru mentalis vitalis operationis puta generandi alium equum, tamen in equo viuente & habente, vim generatiuam alterius equi impossibile est quod corrupta anima per quam viuit remanea in eo potentia generatiua, & idem est de potentia receptius operationis vitalis, vt est visus vel auditus. Cum ergo secundum istos gratia per quam homo viuit spiritualiter possit cor rumpi in aliquo remanente in eo charactere ordinis vel baptis mi, impossibile est quod gratia & character sic se habeant sicui principium vitae spiritualis & principium operationis spiritualis, quia principium operationis vitalis non potest esse vbi non est vita si subiectum sit capax vtriusque.

QUANTVM ad secundum quod ponit praedicta opinio scilicet quod character sit in potentia intellectiua tanquam in subiecto, non videtur habere veritatem, quia illa virtus quae nor perficit hominem quantum ad cognoscere nec quantum ad appetere, sed solum quantum ad operari, non est ponenda in potentia cognitiua nec apperitiua, sed solum in executiua, sed character non perficit hominem quantum ad cognoscere vel appetere, sed solum ordinatur ad operari, ergo non debet poni in intellectu vel appetiru, sed in potentia executiua per quam minister applicat formam & materiam sacramenti ad suscipientem Maior patet. Ars enim ponitur in potentia intellectiua, quia perficit hominem ad veram cognitionem factibilium. Et virtumoralis ponitur in appetitu, quia inclinat ad appetendum proui recta ratio determinanit. Sed potentia factiua est in manibus artificis. Minor de se manifesta est, quia character non perficit ad cognoscere, nec appetere, sed solum ad administrationem sacramentorum, vnde conuenientius poneretur esse in manibus sacerdotis quibus tenet hostiam consecrandam, & ad hoc consecratae sunt, vel in ore vel in lingua proferente verba consecrationis, quam in intellectu, vt sic virtus quae ponitur in verbis, & virtus ministri quae dicitur character simul vnitae concurrerent ad effectum sacramenti. Item dispositio & forma ad quam disponit debent esse in eodem subiecto, sed secundum istos character est dispositio quaedam ad gratiam, ergo debe esse in eodem subiecto cum gratia & non in alio.

Ad hoc dicunt quidam qued duplex est dispositio. Vna qua disponitur subiectum in comparatione ad vlteriorem actum siue ille actus sit forma siue operatio, & talis dispositio est in eode subiecto cum actu ad quem disponit. Character autem non est talis dispositio ad gratiam. Alia est dispositio congruitatis, sicut si diceretur quod prudens dispositus est dispositione quae est quaedam congruitas vt committatur sibi regimem aliorum, & sic est vt dicunt de charactere, quia cum per characterem efficiatur aliquis dispensator sacramentorum, congruum est quod ipsi detur gratia sine qua non posset ea bene & digne ministrare, & tali: dispositio non oportet quod sit in eodem subiecto cum eo ad quod disponit. Sed istud non valet propter duo. Primum est, quia dictum eorum & exemplum per eos adductum magis est ad oppositum quam ad propositu. Congruum enim est quod digno detur potestas, & quia per prudentiam efficitur aliquis dispositur & dignus ad regendum alios, ideo prudentia est dispositio congruuatis ad regimen, sed incongruum & fatuum est dare pote¬ statem & regimen a iorum illi qui non est prudens, & expectare quod efficiatur prudens vel bonus, cum ergo character sit pote stas administrandi sacramenta & gratia sit aliquid per quod digne administrantur, rationabile esset dicere quod gratia esset dispositio congruitatis ad characterem, sicut prudentia vel virtur est dispositio congruitatis ad habendum regimen aliorum, & non econuerso scilicet quod character sit dispositio congruitatis ad gratiam, sicut non est dicendum quod potestas vel auctoritas regendi fit dispositio ad prudentiam. Secundum est, quia isti videntur diuertere a dicto suo de causalitate sacramentorum. Dicunt enim quod vir tus quam ponunt esse in sacramentis attingit instrumentaliter ac productionem characteris, & per hoc attingit dispositiue ac gratiam, sicut virtus quae est in semine hominis atungit instrumentaliter aliquam dispositionem corporis, & per consequenattingit dispositiue ad infusionem animae rationalis. Quum ig tur dispositio, ad quam attingit instrumentaliter virtus seminu sit dispositio ad formam fiendam in eodem subiecto, ergo character vel quaecunque dispositio quam faciunt sacramenta instrumen taliter in anima, sunt dispositiones ad gratiam causandam in eodem subiecto: aliter non valet eorum similitudo seu comparatio

DICENDVM est ergo aliter, quod secundum opinionem aliorum, qui dicunt quo in sacramentis non est aliqua virtus subiectiue: imo sacramenta sunt causa grauae vel cuiuscunque alterius effectus existentis in anima, non quicunque, sed per accidens & sine qua non, per modum qui dictus est supra, distinctioni prima. Et isti dicunt quod character non est aliqua natura absoluta, sed est sola relatio rationis, per quam ex insticutione vel pactione diuina deputatur aliquis ad sacras actiones. Quod declaratur sic, sicut nummus sortitur rationem precij, & merellus rationem signi ex humana institutione, sic res naturales sortiuntur rationem sacramenti, & homo rationem ministri ex diuina institutione, sed nummus efficitur pretium, & merellus signum per solam relationem rationis humanae sic instituentis, ergo res sacramentales sortiuntur rationem saci amenti, & homo fationem ministri per solam rationem relationis diuina sic instituentis. Cum igitur character sit id quo homo efficitur minisser sacramentorum, vel susceptiuus eorum, patet o character non est nisi relatio rationis ex ordinatione vel pactioni diuina. Et istud videtur conuenientius, quum enim scriptum sit Ecclesiast. 24. Qui elucidant me, vitam aeternam habebunt, ad ea quae sunt fidei, quum sint satis obscura de se, non est conueniens adducere vias obscuras, & quae plus habent obscuritatis, & difficultatis quam principale, propositum: sic est de virtute quae ponitur inhaerens sacramentis, vt prius patuit distinctione I. & de charactere (vt nunc patet.) Dicere autem quod res naturales habent rationem sacramenti, & homo rationem ministri ex sola institutione & ordinatione Dei, qui solus dat gratiam, & omnem effectum spiritualem, quem recipit suscipiens sactamenta, nihil difficultatis continet apud fideles. Beatur etiam Dionysius, a quo prima traditio characteris nobis aduenit, videtur idem sentire cum eo quod dictum est de charactere. recitat enim quendam ritum qui obseruabatur in primitiua ecclesia quando adulti baptizabantur: tunc enim accedenti ad baptismum hierarcha, id est pontifex, & manum imponebat, & signabat eum signo crucis, & praecipiebat eum adscribi inter nomina Christianorum, vt de caetero cum aliis ad diuina admitteretur. Et iste ritus exterior cum baptismo erat characterizatio sua, nec de alio charactere locutus est Dionysias.

ET SECVNDVM hanc opinionem responderi potest ad rationes alterius opinionis. Quum enim dicitur quod homo potest in operationem supernatur alem, ergo habet a iquam potentiam supernaturalem, quam dicimus characterem. Dicenduim quod homo non potest in operationem supernaturalem, neq principaliter, neque instrumentaliter directe & per se, sed solum per accidens, & vt causa sine qua non, & ideo operatio illa non est per virtutem in homine existentem, vel in rebus sacramentalibus, sed solum per virtutem diuinam assistentem.

Per idem patet ad secundum & tertium. Per idem patet quod non est quaerendum in quo sit character, tanquam in subiecto, quum non sit nisi deputatio hominis ad sacras actiones actiue vel passiu?

AD AVCTORITATEM Damasceni, quae prir cipaliter inducitur, dicendum est quod sigillum vel signum baptismale, aut vocatur id quod exterius geritur, aut gratia interior quae confertur, aut deputatio bapizati ex ordinatione di uina ad susceptionem sacramentorum.

Argumenta alterius partis licet sint solubilia, puto tamen quod conclusio eorum vera sit.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1