Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum per baptismum remittatur omne peccatum quantum ad culpam
LLVIITIO 1σόYEDA. Vtrum per baptismum remittatur omne peccatum quantum ad culpam. Thom. 3. q. 69. art. 1. &2.
SECVNDO quaeritur de interiore effectu baptismi, qui est remissio peccatorum. Et primo quaeritur vtrum per baptismum temittatur omne peccatum quantum ad culpam. Et secundo vtrum remittatur quantum ad omnem poenam. Ad primum sic proceditur, & arguitur quod baptismus non deleat omnem culpam, sed tantum originalem: quia regeneratio spiritualis opponitur carnali, sed per generationem carnalem solum contrahitur peccatum originale, ergo per baptismum, qui est regeneratio spiritualis non tollitur nisi peccatum originale.
Item si baptismus de se tolleret peccatum actuale in adultis baptizatis, non esset necessaria poenitentia quae ordinatur cor tra actuale. est autem necessaria, vt Act. 2. vbi dicitur: Poeniten tiam agite, & baptizetur vnusquisque vestrum. Et Aug. dicit lib de poenitentia, & recitatur de consecratione, distinct. 4. Omni quicunque iam suae voluntatis arbiter constitutus est cum ac cedit ad sacramentum, nisi eum poenituerit veteris vitae, nouam inchoare non potest ergo solus haptismus no suficit ad delendum omne peccatum
IN CONTRARIVM est quod dicit Augustinus in Enchiridio: & habetur de consecratione, distinctione quarta. A paruulo recenter nato vsque ad decrepitum senem, sicu nullus prohibendus est a baptismo, ita nullus est qui non peccato moriatur in baptismo; sed paruuli tantummodo originali, maiores autem moriuntur omnibus peccatis, quae male viuendo addiderunt.
RESPONSIO. Dicendum quod baptismus indigne suscipientibus ipsum, tollit quantum est de se omnem culpam tan originalem quam actualem. Quod patet primo quantum ad originale peccatum, & actuale mortale ac Omne illud sacramentum per quod de se & directe regeneramur ad spiritualem vitam tollit omnem dispositionem spirituali vitae incompossibilem, sed baptisnus est sacramentum per quod regeneramur in spiritualem vitam, vt dicitur ad Titum 3. Per lauachrum regenerationis, & c.ergo baptismus quantum est de se tollit omnem dispositionem incompossibilem spirituali vitae; sed peccatum mortalaeque vel plus est incompossibile spirituali vitae, quae est per gratiam, sicut originale, ergo baptismus aeque tollit vtrunque. Item patet auctoritate Augustinm, libro de baptismo paruulorum: 8 recitatur de consecratione, distinctione 4. Sicut de generant. carnem tantummodo contrahitur peccatum originale, regenerante autem spiritu sancto non solum originalis, sed voluntariorum fit remissio peccatorum.
De peccato veniali actuali potest idem persuaderi sic: I omni generatione perfecta tollitur non solum dispositio incom possibilis cum forma, sed etiam omnis dispositio repugnans benesse formae. quod enim aliqua talis dispositio maneat, hoc veni vel ex imperfectione virtutis agentis, vel ex indispositione materiae suscipientis: sed quando baptismus confertur digne suscipienti, tunc est spiritualis regeneratio perfecta: quia non es defectus ex parte virtutis diuinae agentis in sacramentis, nec es indispositio ex parte suscipientis, ex quo digne suscipit, ergper baptismum tollitur omnis dispositio repugnans bene esse gratiae, quae est terminus spiritualis regenerationis. Peccatum autem veniale, licet stet cum gratia, tamen repugnat bene esse gratiae, quia disponit ad peccatum mortale, quod tollit gratiam: ergo per baptismum tollitur peccatum veniale digne suscipienti: voco autem digne suscipientem illum cui displice omne peccatum ab eo commissum, tam mortale quam veniale
AD PRIMVM argumentum dicendum quum dicitur que regeneratio spiritualis opponitur carnali generationi, falsum est, imo proportionatur: quia sicut per generationem carnalem acquiritur esse caruale, ita per generationem spiritua"lem acquiritur esse spirituale. verum est quod generationem spiritualem concomitatur quidam defectus, scilicet peccati or ginalis, qui opponitur termino spiritualis generationis, scilice gratiae, & hoc tollitur per baptismum, & pari ratione mortalpeccatum, quod similiter opponitur gratiae baptismi.
Ad secundum dicendum qued triplex est poenitentia. Prima quae est sacramentum, & consistit in actu exteriori confitenti & absoluentis. Et ista non est necessaria baptizandis quantum cunque adultis, imo nec exhibenda, eo quod baptismus est ianusacramentorum, propter quod non baptizatis non est exhibendum aliquod sacramentum. Secunda poenitentia est contritilufficiens informata gratia, secundum quam dicimus contritum esse poenitentem, & ista non requititur ante baptismum. Alio quin adultus baptizandus semper esset ante baptismum iustificatus. Tertia est quaedam displicentia peccati commissi, licet in formis & imperfecta, quae dicitur attritio, quae licet non sit sufficiens ad delendum peccatum, est tamen disposicio sufficiens ad suscipiendum baptismum, eo quod tollit fictionem: & de ta li poenitentia est intelligendum illud quod dicitur Acundo, & illud quod Augustinus dicit in auctoritate allegata.
On this page