Quaestio 3
Quaestio 3
Utrum per baptismum deleatur omnis
DSECVNDVM sic proceditur. Et arguitur quod baptismus non deleat omnem poena, quisi baptismus deleret omnem poenam maxime deleret poenam peccati originalis, contra quod ) praecipue ordinatur, sed illam non delet, vt probatur, ergo nullam. Probatio minoris, fames, sitis, passibilitas, & repugnantia virium sensitiuarum ad rationem sunt poenae originalis peccati, sed ista non amouentur per baptismum, vi quilibet experitur in seipso, ergo &c. 1
Item culpa reordinatur per poenam, sed Deus nihil dimittit inordinatum, ergo per nullum sacramentum tollit culpam nisi † obligando ad aliquam poenam.l.
IN CONTRARIVM, arguitur per Ambrosium, qui dicit super illud Roman. II. sine poenitentia sunt dona Dei, & rocatio; qua gratia Dei in baptismo non requirit gemitum neque planctum, sed omnia gratis condonat: ex qua auctoritate patet, quod omnis culpa dimittitur in baptisimo; & gratis absque vlla poena:
RESPONSIO. Dicendum est quod per baptismum rollitur omnis poena per se debita cuicunque peccato quantum ad forum Dei & ecclesiae, non autem quantum ad forum mundanum. Primum patet dupliciter. Primo modo, quia per baptismum communicatur nobis plenissime virtus passionis Christi eo quod per baptismum maxime conformamur morti Christi, vt di citur Ro6. Consepulti enim sumus, &c. Sed passio Christi fuit sufficiens ad satisfaciendum pro poenis omnium peccatorum, ergper baptismum confertur nobis remissio peccati, non solum quo ad culpam, sed quoad omnem poenam peccato debitam. Per baptismum enim efficimur membrum Christi, vt sic passio corporicommunicetur membro ad remedium sanitatis, quantum sufficit ad plenam eius curationem. Secundo patet idem sic, intrantibus nouum statum non imputantur eis ad poenam commissa secundum statum pristinum, vt patet de intrantibus religionem. Sed baptismus esi sacramentum intrantium religionem Christianam in qua sola est status salutis; ergo baptizatis non imputatur ad poenam aliquid quod commiserint secundum conuersationem pristinam. Hoc autem intelligendum est quoad forum Dei, & qui ad forum ecclesiae quantum ad poenas per ecclesiam statutas, de quibus ecclesia ordinauit quod remitterentur baptizatis.
Quantum autem ad forum mundanum & ciuile non sic, quiin illo iudicio non solum attenditur qua poena sit homo dignus quoad Deum, sed etiam in qua sit obligatus, quoad homine, qui sunt laesi & scandalizati per peccatum. Et ideo licet homicida totaliter liberetur a reatu poenae quoad Deum, remanet tamem obligatus quoad homines quos iustum est aedificare de poena, sicut sunt scandalizati de culpa: talibus autem princeps pie posset poenam dimittere, maxime si signa apparerent euidentia quod homicida peteret baptismum deuotione fidei, & non timore mortis.
AD. PRIMVM dicendum quod per baptismum tollitur omnis poena originalis peccati, quae est poena eius per se, sicui priuatio gratiae in praesenti, & carentia gloriae in futuro. Poena autem quae debetur originali peccato per accidens non tollitur, vt est fames, sitis, passibilitas corporis, & huiusmodi, quia ista sunt a natura per se, licet sint a peccato originali, sicut a causremouente prohibens, quia peccatum originale tollit iustitiam originalem, quae impediebat istos defectus in esse naturae, nefuit conueniens, vt isti defectus in praesenti vita auferrentur. Primo, ne membrum caput excedat. Christus enim caput nostrum a principio suae conceptionis plenus fuit gratia: habuit tamen corpus passibile, cum quo redemptionem nostram exercuit. Si militer Christianus in baptismo gratiam consequitur quantum ad animam. Corpus tamen manet passibile, in quo pro Christe pati possit. Secundo vt homo pugnando contra concupiscentiam & alias passibilitates, & vincendo mereatur coronam. Tertio ne si baptismus conferret impassibilitatem corporis, homines magis quaererent baptismum propter commoditatem vitae praesentis, quam propter fructum vitae spiritualis.
On this page