Quaestio 4
Quaestio 4
Utrum recedente fictione ab eo qui ficte baptismum suscepit, talis consequatur baptismi effectum
QVAESTIO QVARTA. Vtrum recedente fictione ab eo qui ficte baptismum suscepit, talis consequatur baptismi effectum. Tha , 4 ec5. rt ao¬
DIENDE quaeritur de recipientibus baptismum. Et primo quaeritur de fictis. Et secundo de carentibus vsu rationis. Circa primum quaeritur. Vtrum in ficte accedentibus ad baptismum recedente fictione baptismus suum consequatur effectum. Et videtur quod non, quia contingit quod post baptismum, antequam fictio recedat, baptizatus committat multa peccata mortalia. Recedente ergo fictione aut ista tollentur per baptismum cum aliis, aut alia sine istis, aut nec alia prius commissa tollentur: non potest dici quod ista tollentur cum aliis quia nec baptismus, nec quocunque facramentum extendit se ad peccata committenda post sacramentum, sed rantum ad prius commissa, nec potest dici quod alia tollentur sine istis quia impium est a Deo dimidiam veniam expectare. Et iterum quia praecedentia non possunt tolli sine gratia quae non staret cum sequentibus. Relinquitur ergo quod recedente fictione baptisinus prius susceptus nullum habeat effectum.
Item prolatis verbis sacramentalibus super panem & vinum statim sacramentum habet suum effectum, aut nunquam: ergo similiter in sacramento baptisini factis iis quae concurrunt ad integritatem ipsius, aut tunc habet effectum suum, aut nunquam
IN contrarium est quod dicit Aug. lib. de baptismo, & recitatur de conse.di. 4. tunc valere incipit baptismus ad salutem, cum illa fictio veraci confessione recesserit, quae corde in malitia perseuerante peccatorum absolutionem non sinebat fieri.
RESPONSIO. Intelligendum est quod fictus dicitur al quis cum vnum praetendit interius & aliud ostendit exterius. Et secundum hoc aliquis potest dupliciter esse fictus respectu sacramenti. Vno modo respectu susceptionis sacramenti scilicet quia ostendit se velle suscipere sacramentum exterius, & tamen non intendit. Alio modo est aliquis fictus respectu praeparationis ad sacramentum, quia cum velit suscipere sacramentum ipso facto ostendit se dispositum & paratum, & tamen non est, cum sit in proposito peccandi. Fictus primo modo nihil suscipit. Cuius ratio est, quia sicut ad sacramentum requiritur intentio ministri ad conferendum, sic requiritur intentio suscipientis vt recipiat ipsum vel propria si sit adultus, vel aliena si sit paruu: lus. Sed deficiente intentione ministri conferentis nullum est sacramentum vt infra patebit, ergo deficiente intentione suscipientis nullum est sacramentum. Recedente ergo fictione nullus effectus sequitur, quia nihil prius fuit factum. Talis ergo indiget baptizari, quia nunquam fuit baptizatus.
De ficto autem secundo modo qui recipit sacramentum (cum quantum ad hoc non sit fictus) sed non recipit sacramenti effectum qui est gratia (cum ad eam non sit dispositus) est duplex opinio. Vna quod recedente fictione baptismus in isto habet totum suum effectum. Cuius ratio assignatur, quia fictus secundo modo cum recipiat baptismum recipit characterem. Character autem quantum est de se est dispositio necessitatis ad gratiam nisi superueniat impedimentum prohibens eam, & istud est fictio in eo qui ficte accedit. tunc ex hoc sic arguitur. Remota causa remouetur effectus, sed causa quare ad baptismalem characterem non semper sequatur gratia, cum sit dispositio necessitatis ad eam est fictio suscipientis baptismum: ergo ea recedente baptismus habebit suum totum effectum.
Sed istud non valet, quia dispositio necessitatis potest accipi dupliciter. Vno modo dicitur dispositio necessitatis omni illa dispositio quae necessario praeexigitur in subiecto ad hoquod aliqua forma in eo introducatur, sicut diaphaneitas quae es in aere est dispositio necessitatis ad recipiendum lumen. Alic modo dicitur dispositio necessitatis ad quam necessario sequitur forma sicut ad dispositionem quam facit semen hominis in generatione hominis sequitur infallibiliter anima rationalis, sed character nullo praedictorum modorum est dispositio necessitatis ad gratiam, ergo nullo modo. Maior patet ex dictis sed minor probatur. quod enim character non est dispositio necessitatis ad gratiam primo modo, clarum est, quia sine charactere potest in anima recipi gratia, nec secundo modo, quia talis dispositio, non stat cum opposito formae ad quam disponit, nec se habet indifferenter ad formam & priuationem formae Character autem stat cum opposito gratiae & indifferenter se habet ad gratiam & ad culpam, quare & caetera. Si autem dicatur quod character est dispositio congruitatis ad gratiam, modo quo in praecedente quaestione fuit expositum, patet quod non est conueniens dictum, vt ibidem declaratum fuit.
7 Alia opinio est, quod recedente fictione ab eo qui ficte baptismum recepit sequitur remissio peccatorum, quae per baptismum receptum in fictione facta non fuit, non quidem virtute baptismi praecedentis, sed propter cordis contritionem, & humilitatem mentis quam habet in contritione: & istius sententiae est Ioan. Andreae in apparatu super illo capitulo de consecra. dist. 4 Tunc valere. Sed ista glossa corrumpit textum, quia textus cap. dicit quod baptismus incipit valere quando fictio recedit: glossa vero dicit quod remissio peccatorum non est propter baptismum, sed propter cordis contritionem. Ex quo sequitur quod recedente fictione nullus est ibi valor baptismi, sed solum contritionis: non ergo tunc incipit valere baptismus, vt dicit textus. Item non concordat ei quod tenet ecclesia de remissione peccatorum per baptismum, quia per baptismum tollitur omnis culpa saltem mortalis, & omnis poena: per contritio nem autem non dimittitur omnis poena saltem regulariter, quamuis quandoque contingat & raro. Si igitur talis remissio fieret solum ratione contritionis peccata commissa ante baptismum non delerentur totaliter quo ad penam: cuius contrarium communiter docet ecclesia
Potest ergo alio modo dici . s. qu si in sacramentis non sit aliqua virtus inhaerens, sed solum diuina virtus assistens per modum diuinae pactionis & ordinationis, tunc potest probabiliter sustineri, quod recedente fictione bapusmus prius receptus habeat suum effectum, quia pactio & ordinatio diuina potest esse de effectu sacramenti, vel quando actu suscipitur, si suscipiens non ponat impedimentum vel obicem, vel postquam receptum est, remoto impedimento si quod fuit in suscipiendo: sicut & dicimus de merello, mediante quo datur eleemosyna, non enim statim eleemosyna recipitur, quum merellus ostenditur: sed vel tunc vel postea secundum beneplacitum ordinatoris. Et propter hoc in sacramentis, in quibus suscipiens potest ponere obicem gratiae, & in quibus gratia est principalis effectus sacramenti, vtpote quia per se ordinantur ad deletionem culpae, vt baptismus & poenitentia, videtur habere locum haec pactio dilatoria: vnde sicut ponitur quod baptismus habet suum effectum recedente fictione, sic etiam ponitur a quibusdam de poenitentia informi, vt infra patebit, quamuis nor sit omnino simile, vt infra dicetur.
AD rationes in oppositum dicendum. Ad primam quod peccatum mortale post baptismum commissum deletur simul cum aliis prius commissis, non tamen virtute baptismi praecedentis, sed virtute contritionis fictionem amouentis. Et quia contritio non tollit totam poenam, vt baptisinus, ideo peccatum illud post baptismum commissum non expiatur totaliter quo ad poenam tenetur etiam homo de eo confiteri, cum pertineat di recte ad sacramentum poenitentiae, ex quo post baptisinum commissum est, non sic autem de commissis prius.
Ad secundum dicendum que non est simile de sacramento eucharistiae, quod consistit in consecratione materiae, quae non potest praestare impedimentum sacramento, & de sacramento baptismi, vel poenitentiae, respectu quorum suscipiens potest praestare impedimentum, & praestitum amouere: propter quod talia sacramenta licet in sui exhibitione non habeant suum effectum propter indispositionem suscipientis, habent tamen ipsum indispositione remota, & sic locum habet quod dicit Augustinus in auctoritate ad propositum allegata.
On this page