Quaestio 5
Quaestio 5
Utrum carentibus usu rationis conferendus sit baptismus
SECVNDO quaeritur de carentibus vsu rationis, vtrum fit eis sacramentum baptismi conferendum. Et primo quaeritur de hoc in generali, & secundo in speciali. In generali primo quaeritur vtrum carentes vsu rationis sint baptizindi. Et videtur quod non, quia baptisinus non est conferendus nisi viuentibus vita humana, quum sacramenta sint remedia hominum vt homines sunt. Sed carentes vsu rationis non viuunt vita humana, quum non vtantur ratione, per quam homo est homo, ergo non sunt baptizandi.
Item soli credentes sunt baptizandi, iuxta illud quod dicitur Mar. vlt. Qui crediderit & baptizatus fuerit, &c. Sed carentes vsu rationis non possunt credere, ergo non debent baptizari.
IN CONTRARIVM est, quia baptismus successit circuncisioni, sed illa dabatur carentibus vsu rationis, scilicet pueris octauo die suae natiuitatis, ergo & similiter baptismus debet eis dari.
RESPONSIO. Aliqui carent vsu rationis triplici de causa. Primo propter imperfectionem aetatis, vt pueri vel in¬ fantes. Secundo propter infirmitatem, vt phrenetici & amentes Tertio propter passionem somni, vt dormientes.
Quantum ad primos dicendum quod eis debet conferri baptis"mus. Cuius ratio est: quia nulli aetati cui imminet periculum damnationis deest remedium salutis, vt patet per Aug. lib. 83 quaestionum, vbi comparat aetates hominis statibus mundi, sec paruulis inest causa suae damnationis, scilicet originale peccatum, & periculum ex morte, ergo non deest eis remedium salutis. Non est autem aliud nisi baptismus, propter quod qui dicit baptismum eis non esse conferendum contradicie diuinae misericordiae, quae pronior est ad miserendum quam ad condemnandum. Iuxta quod notandum est quod non solum licitum est tunc paruulis conferre baptismum, sed etiam periculosum ess differre propter tria Primo propter imbecillitatem naturae in pueris, ex qua frequenter & quasi subito imminet in eis periculum mortis, & per consequens periculum damnationis. Secundo propter infestationes daemonum, qui non habent tantam potestatem in baptizatis sicut in non baptizatis. Tertio, quihomo firmius inhaeret his quae a puero recipit.n¬
De his autem quae carent vsu rationis propter grauamen t. infirmitatis, sicut sunt phrenetici vel amentes, distinguendum est, quia aut ex natiuitate fuerunt tales, nec habuerunt aliqua lucida interualla, & de talibus est idem iudicium que de pueris aut incurrerunt amentiam ex infirmitate, vel habuerunt aliquod lucidum interuallum: & isti nunquam tempore amentiae sunt baptizandi, nisi vrgeat casus necessitatis: qui si vrgeat, aut ipsi in praecedenti lucido interuallo fuerunt in proposito suscipiendi baptismum, aut non: si fuerunt, sunt baptizandi, etiam si tunc contradicant: quia contradictio eorum non est ex mente, cum non habeant vsum rationis, sed ex sola phantasia. Et ideo talis contradictio non impedit effectum baptisini, quin recipiant sacramentum & rem sacramenti. Si vero non fuerunt in proposito suscipiendi baptismum nullo modo sunt baptizandi. Et ratio huius est, quia in adultis quibus quandoque affuit vsus rationis necesse est ad baptismum intentio ad suscipiendum eum, sicut ex parte ministri necesse est intentio conferendi. Si ergi tempore lucidi interualli non habuerunt propositum recipiendi nullo modo sunt baptizandi. Et si de facto baptizentur, nullum est sacramentum.
De dormientibus autem dicendum quod nullo modo debent baptizari extra casum necessitatis, qui si immineat iudicam dum est de proposito eorum in vigilia, sicut dictum est de proposito eorum, qui sunt in phrenesi vel amentia. Ad argumenta.
Ad primum dicendum quod aliqui dicuntur viuere vita hi mana dupliciter, aut propter opera vitae, aut propter principium vitae. Propter opera vitae, sicut illi qui vtuntur ratione per quan homo est homo: propter principium vitae, vt ille qui habet animam rationalem, & istud sufficit ad accipiendum sacramentum baptismi ad delendum peccatum originale, quod non est contractum proprio actu, vt in paruulis & amentibus, qui nunquam vsum rationis habuerunt. De caeteris autem qui quandoque vsum rationis habuerunt per lucidum interuallum dictum fuit prius.
On this page