Text List

Quaestio 6

Quaestio 6

Utrum filij infidelium debeant baptizari inuitis parentibus eorum

QVAESTIO SEXTA Vtrum filij infidelium debeant baptizari inuitis parentibus eorum. Thom. 3. q. 68. ar. 10.

DEINDE quaeritur in speciali de filiis infidelium, vtrum debeant baptizari inuitis parentibus, & si de facto baptizentur, vtrum sint veri baptizati. Quantum ad primum videtur quod paruuli Iudaeorum, vel aliorum infidelium debeant baptizari inuitis parentibus, quia magis est occurrendum periculo mortis aeternae, quam mortis temporalis, sed paruulo existenti in periculo mortis temporalis subueniendum est contra voluntatem parentum, etiam si ex malitia vellent oppositum, ergo multo magis subueniendum est pueris infidelium in periculo mortis aeternae etiam inuitis parentibus, quod fit dum baptizantur eorum paruuli, quare &c.

Item quilibet homo magis est Dei a quo habet animam quam patris, a quo habet corpus: non ergo videtur iniustum si pueri infidelium parentibus auferrentur, & Deo per baptismum consecrarentur.

Item res & bona seruorum sunt dominorum, in quorum terris habitant, vt habetur extra de Iudaeis, & Sarracenis, ca¬ pitulo & si Iudaeos. ergo res & bona Iudaeorum sunt principum Christianorum, sed filij sunt quaedam res parentum, ergo fili Iudaeorum sunt in potestate principum vt res eorum: possunt ergo eis vti, vt placet offerendo eos ad baptismum.

Item princeps Christianus dominus Iudaeorum potest filios eorum vendere in seruitutem terrenam, ergo fortiori ratione potest eos offerre in seruitutem diuinam, quod fit pe baptismum: imo videntur in hoc mereri si hoc faciunt propter salutem puerorum, & honorem Dei. Et non vt parente cogantur ad credendum, quia illud non est licitum.

IN contrarium arguitur, quia non minorem potestatem habet dominus temporalis super parentem ludaeum, quam super eius filium, imo quasi maiorem, quia a seruitute parentum deriuatur seruitus filij: sed constat quod princeps non potest licite compellere Iudaeum adultum ad baptisinum suscipiendum in se, vt habetur distinct. 45. ex concilio Toletano, vbi dicitur sic: Iudaeis praecepit sancta synodus nemini ad credendum vim inferre, ergo non debet eis vim inferre auferendo filium vt baptizetur. Cum voluntas paruuli sit voluntas patris quousque filius habeat vsum rationisunitr0

Item quia si hoc esset licitum, probabile esset quod primitiui sancti & rectores ecclesiae hoc consuluissent terrenis principibus quos habuerunt valde fauorabiles: vt Syluester Constantinum, & Ambrosius Theodosium. Hoc autem nusquam leguntur fecisse, ergo non est probabile quod hoc possit fieri licite.

RESPONSIO. Circa quaestionem istâ videnda iunt duo. Primum est, an infideles adulti possint licite compelli ad fidem & ad ea quae sunt fidei, puta baptismum & huiusmodi Secundum est, an infideles paruuli carentes debito ysu rationis possint licite baptizari inuitis vel ignorantibus parentibus eorum, seu tutoribus, vel aliis habentibus curam eorum. De his enim duobus aliquid tactum est arguendo.

Quantum ad primum sciendum est, quod cum credere si actus intellectus, & ea quae sunt mere fidei non possunt demor strari vel sic euidenter probari, vt eis necessario assentiat intellectus (vt probatum fuit in principio primi libri) ideo nullus potest necessitari vel cogi simpliciter ad actum credendi, quamuis de coactione sit specialis ratio, vt tactum fuit in secundo libro di. 23. & 25. potest tamen adhuc induci aliquis persuasionibus & exemplis, & hoc semper fuit licitum. Inducere autem seu impellere vel compellere infidelem adultum minis & poenis ad profitendum fidem, vel ad suscipiendum sacramenta fidei, vt baptismum, & alia, seu obseruantiam ritus fidei non est licitum. Cuius ratio est, quia quum homo sit homo per rationem, nullus homi potest rationabiliter & licite compelli ad ea quae sunt supra rationem, & vtentibus sola ratione naturali, videretur esse contra rationem. Sed actus credendi & ritus exterior fidei sunt supra rationem humanam, & infidelibus vtentibus sola ratione naturali videntur esse contra rationem, ergo infideles adulti non possunt rationabiliter & licite ad talia compelli vel impelli minis & poenis temporalibus. Et si de facto aliquis inuitus baptizaretur, confirmaretur, ordinaretur, vel immergeretur, talis non reciperet aliquod sacramentum, nec rem sacramenti. Vnde beatus Hieronymus exponens in quadam homilia illud Matthaei vlti. Ite docete omnes gentes baptizantes eos, &c. Dicit sic, docete omnes gentes, deinde doctas intingite aqua. non enim potest fieri v corpus baptismi recipiat sacramentum, nisi anima ante fidei veritatem susceperit. Postquam autem aliquis voluntarie credidit, & sacramentum fidei suscepit; extunc compellendus est ac seruandum ritum fidei, quia licet fides sit supra rationem, & ob hoc nullus sit ad eam suscipiendam cogendus, tamen ex quo aliquis voluntarie eam susceperit, & eam seruare promisit, rationabile est quod ad hoc compellatur. studios e enim agendum est, vt ea quae promittuntur, opere compleantur, ob quam causam haeretici compelluntur ad seruandam veram fidem, quia vere baptizati, & profitentur se esse veros Christianos, & sic patet primum.

Quantum ad secundum, scilicet an paruuli filij infidelium sint baptizandi inuitis parentibus vel tutoribus, seu aliis habentibus curam eorum, distinguendum est: quia aut tales paruuli, & eorum parentes infideles sunt separati a dominio & conuersatione fidelium, aut sunt sub dominio fidelium, & conuersantur cum eis Si sunt separati quemadmodum Sarraceni subiecti regi Granatae sunt separati loco & dominio a fidelibus Hispanis vicinis eorum, sic non licet Christianis tollere per violentiam res & bona talium infidelium, & multo minus filios eorum, nisi in casu in quo liceret eis mouere contra eos iustum bellum, quia sic liceret eos & bona eorum capere, & personas eorum in seruitutem redigere, sed tunc istud membrum coincideret cum secundo, quia subessent dominio fidelium: sed stante primo membro probatu sic propositum: De iure naturali, & diuino prohibetur cuilibet concupiscere rem proximi sui, & multo magis tollere clam vel per violentiam contra eius voluntatem, sed secundum sanctos & omnes doctores nomine proximi intelligitur omnis homo, ergo in iste casu non licet Christianis auferre per violentiam res & bona talium infidelium, & multo minus filios ad quemcumque vsum vel factum

Si autem infideles subsint dominio fidelium & cum eis in eadem terra conuersentur, aut subsunt tanquam liberi, vt sunt mercatores infideles qui morantur quandoque in dominio & terra fidelium & econuerso, aut subsunt vt serui. Si sint liberi, sic nor licet auferre filios eorum & offerre baptismo eis inuitis, quia si hoc liceret, aut liceret personae priuatae, aut potestati publicae: non personae priuatae, quia pares sunt, & par in parem non habet imperium. Nec potestati publicae, quia sicut prius potestas publica non potest licite bona istius infidelis liberi auferre pra voluntate sua sicut nec alicuius fidelis, multo minus filium qui est patri charior quacunque re possessa, imo sicut princeps auferens res talis infidelis, & offerens eas Deo, offerret sacrificium de rapina, sic princeps fidelis auferens infideli libero filium eo inuito, & offerens eum baptismo offert Deo sacrificium de rapina.

Si autem infideles subsint principi fideli tanquam serui sicut sunt Iudaei, sic adhuc videtur quibusdam quod non licet filios eorum offerre baptisino inuitis parentibus. & ratio eorum talis est, quia vt dicunt, quamuis aliqui possint esse serui aliorum quantum ad opera ciuilia, in his tamen quae competunt iure naturali vel diuino non sunt serui sed liberi. potest enim seruus comedere & bibere inuito domino, et etiam contrahere matrimo. nium, vt habetur extra de coniugio seruorum cap. 1. haec enim competunt eis de iure naturali, & similiter potest inuito domino credere in Deum & huiusmodi quae pertinent ad ius diuinum sicu baptizari, ergo cum cura paruulorum de iure naturali & diuinc quantum ad hoc competat parentibus, manifestum est quod non possunt eis licite auferri vt baptizentur, licet possint eis auferri vt vendantur sicut & caeterae res ad opera seruilia pertinentia haec autem ratio directe concludit quod Iudaei & caeteri infidele adulti qui sunt serui Christianorum non possunt nec debent cogi quod baptizentur, & hoc fuit prius concessum, sed de pueri: eorum carentibus vsu rationis quod non possint licite auferri eis inuitis & baptizari non probat, quia si auferrentur eis & baptizarentur non fieret praeiudicium pueris, sed potius conferretui eis magnum beneficium, nec parentibus eorum, quia licite pol sunt eis auferri & vendi in seruitutem fidelibus, vel infidelibus. prope vel longe (vt alij concedunt) quo facto subtrahuntur totaliter a cura parentum, & subsunt in omnibus curae eorum quibus venditi sunt, propter quod si ab eis tollatur & offerantur baptismo nulli videtur fieri praeiudicium, licet praedictis pueris stantibus sub cura parentum fieret parentibus iniuria si eis inuitis baptizarentur, nec esset decens, nec securum o pueri baptizati manerent sub cura infidelium, sed quia, vt dictum est, pueri seruorum infidelium non possunt per dominos suos licite subtrahi a cura parentum vendendo eos: vel donando aliis qui extunc curam eorum habent, non apparet quin liceat illis quibus sunt venditi vel donati offerre eos baptismo sine praeiudicio cuiuscumque. non sic autem licet pueros infidelium liberorum, nec per consequens offerre baptismo, & sic pro nunc apparet mihi quamuis alias senserim oppositum de filus Iudaeorum.

AD primum argumentum dicendum, quod nulli est subueniendum in periculo corporali contra ordinem iuris ciuilis, vnde si quis a suo iudice rite condemnetur ad mortem non est per violentiam eripiendus: similiter contra ordinem iuris naturalis vel diuini quo filius est sub cura parentum non est eripiendus vi liberetur a periculo mortis aeternae, non enim sunt facienda mala vt veniant bona. Roma. 3. Hoc autem esset si filius infidelis liberi baptizaretur inuitis parentibus quorum curae subest de iure naturali & diuino. Secus autem est de filio infidelis serui, quia res domini est & potest eum subtrahere curae parentum

AD secundum dicendum quod homo ordinatur in Deum per rationem per quam potest Deum cognoscere, & ideo puer antequam habeat vsum rationis ordinatur in Deum per rationem eorum quorum curae subiacet: propter quod secundum eorum dispositionem sunt circa eum agenda diuina, & quia pueri parentum infidelium liberorum non possunt licite a cura eorum subtrahi sicut pueri seruorum, ideo non licet pueros liberorum sic offerre baptismo inuitis parentibus sicut pueros seruorum. Tertium & quartum argumentum bene probant quod pueri Iudaeorum possunt licite offerri baptismo, & hoc non est intelligendum subtractis eis prius a cura parentum.

AD primum argumentum alterius partis dicendum quod non est simile de patre adulto qui liber est & curam sui habet in his quae sunt iuris naturalis & diuini, licet in aliis sit seruus, & diparuulo qui curam sui non habet & a cura patris licite subtrahi potest, & ideo per alium cuius curae subiicitur potest offerri baptismo.

Ad secundum dicendum quod ecclesia in primitiuo statu non est ysa: nec modo vtitur hac potestate, videlicet quod paruuli Iudaeorum vel aliorum infidelium seruorum auferantur paren¬ tibus & offerantur baptismo, non quia non fit licitum modo quo prius dictum est, sed quia non fuit nec est expediens. Primo, quia per hoc videretur inferri quaedam violentia parentibus ad credendum. Secundo, quia de facili resisteretur ab eo quod fecissent ignoranter, & contra voluntatem parentum.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 6