Text List

Quaestio 7

Quaestio 7

Utrum paruuli infidelium baptizati inuitis parentibus suscipiant verum sacramentum

QUABSTIO SEPTIMA Vtrum paruuli infidelium baptizati inuitis parentibus suscipiant verum sacramentum. Thom. Sbi supra. Side Caiet. 3. q. 68. ar. 7.

AD SECVNDVM sic proceditur. Et arguitur? paruuli infidelium baptizati inuitis parentibus suscipiant verum sacramentum, quia parentes infideai les non habent majus ius in filiis suis paruulis, quam fideles parentes, sed paruuli parentum fidelium baptizati inuitis parentibus suscipiunt verum sacramentum: ergo similiter paruuli parentum infidelium si baptizentur inuitis parentibus, susciperent verum sacramentum.

Item sicut est baptismus fluminis, sic est baptismus sanguinis, sed pueri occisi pro Christo inuitis parentibus receperunt & modo reciperent remissionem originalis peccati, ergo similiter pueri baptizati inuitis parentibus reciperent verum sacramentum, & effectum sacramenti.

IN contrarium arguitur, quia ad receptionem cuiuslibet sacramenti requiritur intentio seu voluntas recipiendi ipsum prapria vel interpretatiua, sed in paruulo filio parentum infidelium si baptizaretur inuitis parentibus non est voluntas vel intentio propria suscipiendi baptismum, vt de se patet. Nec interpretatiua cum baptizetur inuitis parentibus, quorum voluntas est interpretatiua voluntatis filij paruuli, ergo si talis de facto baptizetur nullus est baptismus. Minor de se manifesta est, sed maior probatur, quia si aliquis adultus sic nutritus esset, quod nihil audiuisset de fide, & esset solum in originali. Si talis dormiret, & dormiendo baptizaretur, constat que nullus esset talis baptismus, non quia in voluntate eius inueniret baptismus obicem plusquam in paruulo, quia deficeret voluntas suscipiendi baptismum, ergo ad susceptionem baptismi requiritur voluntas suscipientis propria, si sit adultus, vel interpretatiua si sit paruulus, & haec fuit maior: sequitur ergo conclusio.

RESPONSIO. De quaestione ista dicunt quidam? paruuli infidelium quorumcunque si baptizarentur inuitis parentibus recipiunt verum sacramentum & rem sacramenti: quorum ratio est, quia ad susceptionem veri baptisini sufficit quod non inueniatur in suscipiente obex contrariae voluntatis, vt patet in paruulis Christianorum qui ante susceptionem baptismi sunt pares paruulis infidelium, sed in paruulis Iudaeorum, vel quorumcunque infidelium non est obex econtrariae voluntatis respectu suscipientis baptismum, ergo tales si de facto baptizarem. tur etiam inuitis parentibus suscipiunt verum sacramentum, & rem sacramenti. Pro hac opinione videtur esse illud quod scribitur de consecr. di. 4. cap. paruuli fideles vocantur. vbi videtur insinuari quod paruulis sufficit fides offerentium nulla facta mentione de fide parentum. & respondent isti ad rationem in oppositum, negando maiorem propositionem, quia vt dicunt, ad veram receptionem baptismi non requiritur voluntas recipientis propria, nec interpretatiua: & ad probationem eius dicunt quod postquam puer venit ad annos discretionis pie creditur quod Deus mouet ipsum ad salutem per instinctum interiorem, vel aliquam motionem exteriorem in generali, vel in speciali reuelando ea quae sunt fidei, sine qua non est salus, vel saltem quod cogitet de sua salute, & de mediis perducentibus ad salutem: & si tali motui generali vel speciali non acquiescat tunc po nit obicem, vel contrariae voluntatis si renuat procurare media suae salutis, vel cuiusdam indignitatis si post talem instinctum negligeret, quia qui in nullo se iuuat quando potest, indignu est quod ab alio juuetur, & si talis dormiens baptizaretur de facto nihil proficeret, quia non reciperet verum sacramentum, nec aliquem effectum sacramenti, si vero tali instinctui acquiescat, iam habet baptismum in voto generali vel speciali implicite vel explicite. Et si baptizaretur dormiens recipit verum baptismum & eius effectu. Non quia ad susceptionem baptismi requiratur voluntas propria vel interpretatiua per se, sed solum ad remouendum obicem voluntatis contrariae vel negligentis. Et istud habet locum in adulto, in parunlo autem nullus talis obex inueniri potest, quum non possit habere vsum voluntatis. Propter quod nec voluntas propria nec interpretatiua requiritur ad hoc, vt suscipiat verum baptisma.

Quicquid sit de conclusione. Responsio tamen ad rationem non valet. Primo quia licet pium sit credere quod venienti ad annos discretionis Deus inspiret per seipsum vel alterum hominem, vel angelum incerius vel exterius in generali vel in speciali, quod quaerat ea quae sunt suae salutis: nullus tamen dicit quod inspiratio fiat semper homini statim quado venit ad annos discretionis, sed sufficit quod fiat ei post moram temporis si viuat secundum dictamen rectae rationis naturalis, & istud est magis rationabile, quam primum: quia congruum est quod bene vtenti ratione naturali Deus inspiret ea qu sunt fidei, & super rationem, & non prius. In illo ergo medic tempore ante inspirationem factam, si talis dormiat & baptizetur, non potest dici quod in eo fit obex contrariae voluntatis ad baptismum, nec negligentiae, & tamen non reciperet verum baptismum, ergo non sufficit in adulto quod baptismus non inuenia obicem, sed requiritur aliqua voluntas suscipiendi baptismum

Secundo quia posito quod talis inspiratio fieret homini statim quando venit ad annos discretionis, non oportet tamen quod statim acquiescat vel contradicat, sed potest sine culpa quacunque tenere consensum in suspenso, & deliberare si talis inspiratio es a Deo, an non, & deliberando dormire, & tunc in eo non es ob ex voluntatis contrariae ad baptismum, nec negligentiae: & tamen si de facto baptizetur, non est verus baptismus: ergo vt prius in adulto non sufficit non inuenire obicem, sed requiritur aliqua voluntas recipiendi baptismum.

Tertio quia isti videntur sibi contradicere: dicunt enim 8 est verum quod necessarium est ad salutem tali adulto post inspirationem sibi factam velle quaerere media per quae peruenitur, ad salutem, sed medium maxime necessarium ad salutem est ba prismus, ergo necessarium est ad salutem quod voluntas istius in generali vel in speciali explicite vel implicite sit de baptismo suscipiendo secundum se tanquam de remedio necessario ad salitem, & non ad remouendum obicem contrariae voluntatis vel negligentiae, cuius contrarium ipsi dicunt, & male: quia tamer obex nunquam fuit in voluntate istius qui post inspirationem ve admonitionem sibi factam, vult quaerere media suae saluti necessaria. Ridiculum est autem dicere quod aliquid sit necessarium ad remouendum impedimentum, quod nec est nec fuit.

Quarto quia renuere vel negligere quaerere baptismum no potest esse impedimentum suscipiendi ipsum, nisi quia velle suscipere est ad hoc dispositio necessaria in adulto: quia renuervel negligere non impediunt potentiam voluntatis secundum se, sed solum impediunt eam ab actu volendi. si ergo velle suscipere baptismum non sit in adulto dispositio necessaria ad baptismum secundum se, sequitur quod nolle seu renuere vel negligere suscipere ipsum non erunt impedimenta. Non enim impediunt nisi velle oppositum quod secundum se non est per se necessarium ad suscipiendum baptismum etiam in adulto, quae omnisunt inconuenientia & sibi inuicem repugnantia. & sic patet ae praecedens ratio non est in aliquo soluta.

Dicendum est ergo aliter ad quaestionem praedictam, circa quam declarabuntur tria. Primum est, quod in adultis requiritur voluntas propria suscipiendi baptismum, & in paruulis requiritur voluntas interpretatiua. Secundum est, cuius vel quorum sit illa voluntas, quae dicitur esse voluntas interpretatiua paruulorum. Et tertio apparebit illud quod principaliter quaeritur, videlicet an paruuli infidelium baptizati de facto inuitis parentibus recipiant verum baptismum.

QVOD in adultis requiratur voluntas recipiendi bapti mum, patet faciliter ex his quae dicta sunt in praeced. quaest. Nam Christus mittens post resurrectionem discipulos ad praedicandum & ad baptizandum dixit: Docete omnes gentes baptizamtes eos, &c. Vbi dicit Hiero. quod non potest fieri quod corpus baptizati recipiat sacramentum, nisi ante anima fidei veritatem susceperit. Ex quo sic arguitur, infidelis adultus qui iam voluntatis suae arbiter constitutus est simili modo se debet habere ad fidem & ad fidei sacramenta, & maxime ad baptismum, qui es primum fidei sacramentum, & per quae fit transgressus in consortium fidelium, sed talis adultus non potest credere nisi volens, ergo nec baptizari, & si de facto immergatur vel aspergatur aqua, & dicantur verba, ego te baptizo &c. nullum est sacramentum, requiritur ergo in adultis baptizandis voluntas propria.

In paruulis autem sufficit voluntas aliena, quae sit interpretatiua voluntatis paruulorum, quia in ipsis est solum originale peccatum, quod contractum est ex voluntate primi parentis, quae fuit aliquo modo voluntas omnium qui descensuri erant ab eo per viam naturalis generationis proximae vel remotae, & idec ad deletionem eius per baptismum sufficit in paruulis voluntaaliena, quae sit interpretatiua voluntatis eorum. Et confirmatur, quia quicquid est necessitatis in vno est de necessitate sacramenti in omnibus: in similibus quidem similiter, & in proportionabilibus proportionabiliter, sed voluntas recipiendi baptismum est de necessitate sacramenti in adultis habentibu vsum rationis & discretionis, ergo voluntas suscipiendi baptismum est in paruulis de necessitate sacramenti, non quidem similiter, quia non possunt consimiliter habere vsum propria rationis & voluntatis sicut adulti, sed proportionabiliter, inquantum concurrit pro eis voluntas aliena, quae tamen est voluntas eorum interpretatiua. Et sic patet primum.

QVANTVM ad secundum scilicet cuius vel quorum sit illa voluntas, quae dicitur esse voluntas interpretatiua paruulorum, dicendum est quod est voluntas habentium curam paruuli, & isti in primo gradu regulariter sunt parentes paruulorum quandiu viuunt: voluntas enim patris reputatur voluntas filij quandiu caret vsu rationis. Vnde pater testatur pro filio, & eligit ei sepulturam. Decedentibus autem parentibus curam paruulorum habent tutores eorum si sint, & si non sint sicut esset de paruulo exposito coram hospitali, de quo nescitur quorum est filius cura eius habebit, qui eum in cura sua recipiet: quia quod in nullius iure est, occupanti conceditur. Et si talis non sit, qui eum in cura sua recipiat, remanet saltem in cura ecclesiae, si sit filius alicuius fidelis, vel si reperitur inter fideles, quia idem praesumitur. Quod autem voluntas habentium curam paruulorum sit voluntas interpretatiua eorum patet ex dictis in praeced. quaest. videlicetq homo ordinatur in Deum per rationem & voluntatem, quibus potest eum cognoscere & amare. Et ideo puer antequam habeat vsum rationis & voluntatis ordinatur in Deum per rationem & voluntatem illorum quorum curae subiacet, & secundum eorum dispositionem sunt circa cum agenda diuina, & sic patet secundum

QVANTVM ad tertium videlicet an paruuli infidelium baptizati de facto inuitis parentibus recipiant verum baptismum distinguendum est vt prius: quia parentes infideles talium paruulorum aut sunt serui Christianorum inter quos habitant, aut liberi. Si sint serui, cum paruuli eorum possint eis licite auferri 8 donari vel vendi aliis qui extunc habebunt cura eorum, si illi offerunt eos baptismo, recipient verum sacramentum, quia concurrunt omnia quae sunt de necessitate sacramenti, videlicet forma, materia, intentio ministri, &t voluntas habentis curam paruuli, qua est eius voluntas interpretatiua. Si autem parentes infideles talium paruulorum sint liberi, cum paruuli eorum non possint eis licite auferri, & alterius curae subiici viuentibus parentibus & inuitis tunc non apparet quod si tales paruuli defacto baptizentur inuitis parentibus quomodo suscipiant verum sacramentum, quia non concurrit voluntas suscipiendi, nec directa nec interpretatiua quarum tamen altera necessario requiritur, vt probatum est prius

Ad argumenta in oppositum respondendum est ad primum quod non est simile de paruulis parentum fidelium, & parentem infidelium: quia potestas patris fidelis super filium subiacet potestati publicae, seculari, & ecclesiasticae: & ideo si pater aburatur potestate sua quam habet circa curam pueri potest iuste priuari paterna potestate, & cura pueri committi alij, quia no exhiberet se tanquam patrem, sed tanquam hostem: & sic est de patre fideli, qui nollet filium suum baptizari, propter quod cura pueri potest iuste sibi auferri, & alteri commirti, de cuius voluntate puer baptizetur, sicut de iure ciuili auferenda esset patri filia quam vellet prostituere, & filius quem vellet docere malo: mores, puta quod esset adulterandum vel furandum. Pater autem infidelis & liber non abutitur patria potestate si teneat filium paruulum in ritu quem ipsemet seruat, de quo non potes per rationem conuinci, quod sit ritus illicitus: & ideo non potest licite proper hoc sibi auferri cura filij, & alij committi de cuius voluntate baptizetur, propter quod filius parentis fidelis potest licite inuito patre baptizari, & suscipit verum sacramentum, non autem filius parentis infidelis.

Ad secundum dicendum quod paruuli occisi pro Christo etiam inuitis parentibus, sicut fuerunt innocentes fuerunt saluati, & nunc etiam saluaretur paruulus, vt pie creditur, si occideretur in odium Christi. Et istud non esset ex proprio merito, quia nullum est in paruulo, nec ex natura facti, nec ex opero operato, cum martyrium non sit sacramentum, sed ex abundanti pietate Dei, ideo ibi non requiritur voluntas propria, vel aliena, sicut requiritur in baptismo fluminis, quod est sacramentum.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 7